Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris hedificibus. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris hedificibus. Mostrar tots els missatges

dimecres, 2 de novembre del 2022

XVII. Institutio monasterii S. Joannis de Viu in comitatu Palliarensi, an. DCCCCXLVI.

XVII. 

Institutio monasterii S. Joannis de Viu in comitatu Palliarensi, an. DCCCCXLVI. (Vid. pág. 47.)

Ex cartor. monast. Lavacensis, fol. 18. 

In nomine Domini nostri Jhesu Christi. Atus gratia Dei Episcopus, simulque et Ego Guillermus opitulante clemencia Comis nostra sancxit auctoritas legran ut ad Domino coherceamur et perficiemur in bonum. Ideoque venit nobis expunctio excelsiorem regem ut domum Sancti Johannis qui est Ecclesia fundata in speluncha quae est in pau de kastro Vivitano cum hedificibus suis omnibus, terris, vineis, ortis, spelunchis, albis, paschuis et omnia quod ibi adquisitum est, vel Deo propicio adquirere debet tradimus ad monasticam servitutem, et concedimus hoc ad domum Sanctae Mariae et Beati Petri Apostoli in Monasterio que vocabulum est Lavavis qui est fundatus secus flumen Nocharia (Noguera), et ad servientes illius ut in antea nullus sit ex genealogia hominis qui ausus sit, nec Presbyterum, nec mandatorem nec servientem ibi mittere nisi sub regula Benedicti et quod placuerit ad servientes de ipso Monasterio jam dicto. Propterea salubri ordinacione decrevimus, ut nec Episcopus, nec Presbyter, nec Diachonus, nec Subdiachonus, nec Comis, nec Vice-Comis, nec villicus, nec gardingus nec nullus homo ausus sit abstrahere ipsam domum Sancti Johannis de monasticam servitutem, nec de regulam Sancti Benedicti, vel de Sancta Maria, et Sancti Petri Apostoli, nec de Monasterio quae vocitatur Lavavis, nec de servientes illius. Et si quis hoc praesumpserit facere vel abstrahere voluerit componat sicut consuetudo est Monasterii, et Legum ordinacionem decrevit, et in antea ista auctoritas in omnibus habeat firmitatem, et inrumpere non permitatur. Factum vel placitum atque auctoritas in mense marcio, anno XI. regnante Lodovicho Rege. = Sig+num Atoni Episcopi. = Sig+num Guillermo Comite, qui hanc auctoritatem rogaverunt scribere et testes ad hoc firmarent. = Sig+num Radiperti. = Sig+num Galindonis. = Sig+num Heletis. = Quintus Presbyter hoc scripsit et subscripsit. 


Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...