LIII.
Charta pacti initi inter Ferdinandum, Hispaniarum Regem, et Alphonsum, Regem Aragonum: an. MCLXII. (1162) (Vid. página 195.)
Scripturae titulus custos est memoriae. Ideoque ego Fernandus Dei gratia Ispaniarum Rex convenio hoc scripto vobis, consanguineo meo Ildefonso Dei gratia Regi Aragonensi et Comiti Barchinonensi, qui meam sororem ducitis in uxorem, et religione sacramenti firmo cum Archiepiscopis, Episcopis, Comitibus et Baronibus terrae meae facientibus vobis hominium et mecum sacramentum quod ego consilio et auxilio cum omnibus meis sim vobis fidelis amicus et vestri corporis et honoris tutor, defensor atque adiutor contra omnes homines et foeminas qui sunt in regno vestro et extra regnum vestrum, tam Christianos quam Sarracenos et praecipue contra Regem Navarrae eiusdemque terram et homines, et quod nullum inimicum vestrum foveam in regno meo nec in vestro, nec vassallum meum nec vestrum, et sim amicorum vestrorum amicus et inimicorum inimicus, nec faciam cum Rege Navarrae nec cum aliquo inimico vestro treguas nec pactum sine consilio et mandato vestro, sed illos quos potero vestrae ditioni per pacem submittam, et quos non potero per pacem, per vim pro posse vobis subdam. Si quis vero meus vasallus in hoc pacto mecum esse noluerit, honorem et terram ei auferam, et de eo quantum mandaveritis faciam. Supra scriptum autem pactum et convenientiam tenebo et tenere faciam omni tempore per fidem rectam sine vestro engan. Hoc pactum et hanc convenientiam sacro et stabili juramento firmatam feci vobis post obitum patris vestri in Agreda V. kalendas octobris, quando per manum Bernardi, Terrachonensis Archiepiscopi, et Guillermi, Barchinonensis, et Petri, Caesaraugustani, et Martini, Tirasonensis Episcoporum, atque Baronum terrae vestrae in defensionem et tutelam vos et terram vestram suscepi. Et ego Ildefonsus Dei gratia Rex Aragonensis et Comes Barchinonensis, convenio vobis, Fernando Dei gratia Regi Ispaniarum, consanguineo et sororio meo, quem loco patris tutorem ac defensorem meum et terrae meae suscepi, et religione sacramenti firmo cum Archiepiscopis, Episcopis, Comitibus et Baronibus terrae meae facientibus vobis hominium et mecum sacramentum quod ego consilio et auxilio cum omnibus meis sim vobis fidelis amicus et vestri corporis et honoris defensor atque adjutor contra omnes homines et foeminas qui in regno vestro sunt et extra regnum vestrum, tam Christianos quam Sarracenos et praecipue contra Regem Navarrae, eiusdemque terram et homines, et quod nullum inimicum vestrum foveam in regno meo nec in vestro, nec vasallum meum nec vestrum, et sim amicorum vestrorum amicus et inimicorum inimicus; nec faciam cum Rege Navarrae nec cum aliquo inimico vestro treguas nec pactum sine consilio et mandato vestro, sed illos quos potero vestrae ditioni per pacem submittam, et quos non potero per pacem, per vim pro posse vobis subdam. Si quis vero meus vassallus in hoc pacto mecum esse noluerit, honorem et terram ei auferam et de eo quantum mandaveritis faciam. Supra scriptum autem pactum et convenientiam tenebo et tenere faciam omni tempore per fidem rectam sine vestro engan. Hoc pactum et hanc convenientiam sacro et stabili juramento firmatam feci vobis post obitum patris mei in Agreda V. kalendas octobris, quando per manum Bernardi, Terrachonensis Archiepiscopi, et Guillermi, Barchinonensis, et Petri, Caesaraugustani, et Martini, Tirasonensis Episcoporum atque Baronum terrae meae in defensionem et tutelam vestram me et terram meam suscepistis. Actum est hoc sub era M.CC. = Juro Ego Fernandus Dei gratia Ispaniarum Rex, quod sicut superius scriptum est et melius ad utilitatem de vobis Rege Ildefonso, consanguineo meo intelligi potest, ita omni tempore tenebo et tenere faciam per bonam fidem sine engan, per Deum et haec sancta IIII. evangelia. = Et ego similiter Ildefonsus Dei gratia Aragonensis Rex et Barchinonensis Comes juro quod sicut superius scriptum est et melius ad utilitatem vestram intelligi potest, ita omni tempore tenebo et tenere faciam per bonam fidem sine engan per Deum et haec sancta IIII. evangelia. = Ego Fernandus Dei gratia Rex Hispanorum hoc convenientiae scriptum + propria manu et signo meo roboro et confirmo. = Huius rei testes sunt in quorum praesentia facta est praescripta convenientia ex parte Domini Regis Fernandi, Johannes, Toletanus Archiepiscopus, Petrus, Miduniensis, Ordonius, Salamantinus, Celebrunus, Seguntinus, Johannes, Oxomensis Episcopi, Alvarus Rodiz, Nunno Fernandiz, Ferrandus Poncii, signifer Regis, Petrus Pelagii Pauper, Nunno Melendiz, Velascho Melendiz, Munnio Sanxo. = Et ex parte Domini Regis Ildefonsi Bernardus, Terrachonensis Archiepiscopus, Guillermus, Barchinonensis, Petrus, Caesaraugustanus, Martinus, Tirosonensis Episcopi, Fortunio Acenarz, Blasco, Petrus Urtiz, Sancius Enegons, Palacinus, Galindus Examenz, Marcus, Peregrinus, Petrus Lobez de Luna, Petrus Lobez de Lusia, Arpa, Fortunio Destada (d' Estada), Petrus Dalcala (d' Alcalá), Petrus Pardus, Petrus Darvanes, Marcus de Rada, Guillermus de Castro Vetulo, Guillermus de Cervera. = Poncius levita qui hoc scripsit +.