Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Villa de Madrit. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Villa de Madrit. Mostrar tots els missatges

diumenge, 24 de maig del 2020

N. 21, Notariorum 1. Ferdinandi II. n. 3679. fól. 134 v.

N. 21.
Notariorum 1. Ferdinandi II.
n. 3679. fól. 134 v.

Francisci Carbonelli.

Nos Ferdinandus etc. Attendentes nos cum carta nostre sigillo inpendenti munita data in Villa de Madrit vicesimo octavo die mensis Aprilis anno presenti et infrascripto constituisse et creasse vos fidelem scribamnostrum ac tenentem claves Regii Archivi nostri apud Civitatem Barchinone Franciscum Carbonellum in notarium publicum per totam terram et dominationem meam ita quod in universis terris et locis dicioni et jurisdictioni nostre subiectis possitis recipere et conficere testamenta codicillos acta attestationes sententias et quelibet alia instrumenta quorumcumque contractuum essent et quaslibet alias scripturas auctenticas et publicas et eas scribere ac scribi facere per substitutum aut substitutos a vobis juratos tamen prout hec et alia in carta ipsa latius continentur. Attendentes etiam per vos fuisse nobis humiliter supplicatum ut auctoritatem et decretum huiusmodi vobis ut predicitur concessa ampliare de benignitate nostra dignaremur. Nos vero supplicationi vestre benignius annuentes attentis et consideratis sufficiencia ydoneytate ac fama vestris quas in conspectu nostri et alias pluries novimus comendabiles et expertas tenore presentis carte nostre concedimus vobis dito Francisco Carbonell ac plenam licentiam impartimur quod in universis et singulis terris et locis dicioni et jurisdictioni nostre subiectis possitis per vos aut substitutum vel substitutos aut substituendum vel substituendos a vobis tamen juratos recipere et conficere ac recipi et confici facere acta attestationes sententias et quelibet alia instrumenta quorumcumque contractuum fuerint et quaslibet alias scripturas publicas et auctenticas civiles et criminales exceptis testamentis codicillis et aliis ultimis voluntatibus in quibus vos habeatis personaliter interesse. Nos enim ipsa acta et attestationes per dictos juratos aut substitutos per vos assumptos et imposterum assumendos recipienda et recipiendas dictis testamentis codicillis et aliis ultimis voluntatibus quibus vos interesse volumus ut preffertur exceptis valere volumus et tenere ac si per vos recepta essent personaliter aut confecta seu in manu et posse vestri firmata et eisdem auctoritatem nostram interponimus pariter et decretum ita quod in juditio et extra juditium fides plenaria adhibeatur et omnimodam obtineant roboris firmitatem dum tamen vos subscriptionem vestram et signum apposueritis in eisdem. Mandantes igitur per presentem cartam nostram gubernatori nostro generali eiusque vices gerentibus vicariis justiciis baiulis curiis supraiunctariis calmedinis merinis juratis et universis et singulis aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris dictorumque officialium locatenentibus quatenus hanc nostram concessionem et auctoritatem ac ampliationem et omnia et singula in presenti carta nostra contenta firma habeant teneant ac inviolabiliter observent et non contrafaciant quavis causa et ipsis instrumentis et aliis vestris publicis et auctencisscripturis adhibeant plenam fidem quibusvis ordinationibus seu statutis generalibus vel specialibus in contrarium factis obsistentibus nullo modo. In cuius rei testimonium presentes fieri jussimus nostro sigillocomuni inpendenti munitas. Date in Civitate Cordubadie XXIII mensis Augusti anno a nativitate Domini millesimo quadringentesimo octoagesimo tertio Regnorumque nostrorum videlicet Sicilie anno XVI Castelle et Legionis decimo Aragonum vero et aliorum quinto. - Joannes MonerVicecancellarius.
Galcerandus Bertrandus mandato regio facto per Joannem Moner Vicecancellariumqui eam signavit.
P.

Doc. 22

Lexique roman, A (+ Index)

Lexique roman, ou dictionnaire de la langue des troubadours, comparée avec les autres langues de l' Europe latine. A. A, s. m., voyelle,...