Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Quadragessima. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Quadragessima. Mostrar tots els missatges

dimarts, 30 d’agost del 2022

XXII. Decretum excommunicationis, et interdicti, latum a Sallano episcopo Urgellensi in comitatus Cerdaniensem, et Bergitanensem, anno DCCCC.XCI. (991)

XXII. 

Decretum excommunicationis, et interdicti, latum a Sallano episcopo Urgellensi in comitatus Cerdaniensem, et Bergitanensem, anno DCCCC.XCI. (991) 

(V. pág. 118) 

Ex autogr. in arch. eccl. Urgell. 

Ortodoxorum katholicorum patrum, divinitusque inspiratorum kanonum promulgavit auctoritas per universas provintias, peringruentibus ecclesiasticis fluctuacionibus, ut nullus episcopus, sacerdos, aut aliquis fidelis ordo ecclesiasticus, se presumat vindictam exercere in armis carnalibus, nisi tantum in oratione, et virtute Spiritus Sancti, et kanonica damnatione feriatur. Quod autem sedes episcoporum, et tronus speculationum, et potestatem iudicandi, et solvendi, atque ligandi a Domino est illis datam, atque concessam, sicut ipse Salvator in evangelio ait: Quodcumque ligaveritis super terram, erunt ligata et in celo; et quodcumque solveritis super terram, erunt soluta et in celo. Et alibi; Accipite Spiritum Sanctum: quorum remisseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. Ideo ista percolimus, karissimi, ut intelligatis potestatem episcoporum vestrorum, in eisque Deum veneremini, et eos ut animas vestras diligatis, et quibus illi non comunicant, non comunicetis, et quos eiecerunt, non recipiatis. Multum enim timenda est sententia episcoporum, quia a Domino conlata est illis potestas ligandi, atque solvendi. Ob hoc igitur ego Salla, indignus, non meis meritis, sed nutu Dei episcopus, tanta audita sanctorum patrum kanonum instituta, cum consensu et adiutorio domini Vivani Barchinonensis episcopi, seu etiam domni Aimerici episcopi, cum kanonicorum, et sacerdotum nostrorum, necnon et abbatibus vel monachorum suffragia, accensi flamma Spiritus Sancti, excomunicamus atque alligamus omnem episcopatum Cerdaniensis, vel Berchitanensis, ad Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum, et omnes ecclesias, qui in predictos comitatos sunt, tam precipuas, quam sufraganeas, qui infra eius ipsos termines, vel in eius termines sunt, ut non habeat ibidem nullum ministerium sacerdotalem factum, nisi per nostra absolucione, aut per nostra propria voluntate, de feria III. post Dominica I. de Quadragessima (Cuaresma) in antea, usquequo predictus episcopatus redditus sit ad sancta Maria, et in nostra sit potestate, cum ipsas parrochias, quod nobis abstulere vel rapuere, et cum ipsos oblatos, qui exinde exierunt. Verumtamen sciatis, quia ipsa comitissa domna Ermengards cum filios, et filias suas, nec excomunicamus, nec nullius vinculo kanonice damnationis contra eos facimus; sed tantum omnes homines, tam cleeicos, quam laycos, qui hanc nequiciam tractavere adversus sancta Dei ecclesia, et consilium dedere ad ipsa comitissa, et filios suos, de hunc maximum peccatum, et vastatores fuere, atque raptores, et fraudatores, vel sacrilegi, et fures, sicut Iuda proditor, hos tales presumptores, et ecclesiis sancte Marie raptores, vel suarum facultatum alienatores, exceptus ipsa comitissa cum filios suos, nos supradicti Salla presul, et Vivas gratiâ Dei episcopus, et Aimericus episcopus, cum kanonicorum, et sacerdotum nostrorum, sive cum abbatibus vel suffragia monachorum, excomunicamus eos ad Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum, et per omnes ordines angelorum et arcangelorum, et omnes virtutes celorum, sive per omnes patriarchas et prophetas, et per omnes apostolos, et martyres, vel confessores, et per omnes sanctos Dei, sic eos excomunicamus, et anatematizamus, atque abomiamus, et alienamus eos, atque abiecimus a liminibus sancte Dei ecclesie, et segregamus eos a corpus, et sanguine Domini nostri Iesu Christi, et a consorcio christianorum fidelium, usque ad dignam satisfaccionem, et emendacionem veniant ante altare sancte Marie sedis Vico, et coram Salla episcopo, et canonicos eius; et usque absolutionem habeant de supra dicto Salla episcopo, ita permaneant excomunicati, et abhominati, sicut iam supra dictum est, in secula seculorum, Amen . = + Salla +.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...