Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris transtiberim. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris transtiberim. Mostrar tots els missatges

dimecres, 5 d’abril del 2023

IV. Paschalis Papa II Raymundum, Comitem Barcinonensem

IV.

Paschalis Papa II Raymundum, Comitem Barcinonensem, eiusque ditionem sub protectione Sedis Apostolicae suscipit cum censu annuo ab eo recipiendo, an. MCXVI. (Vid. págin. 35.)

Ex arch. reg. Barcin.

Paschalis Episcopus servus servorum Dei. Dilecto filio Raimundo, Barchinonensium Marchioni, Bisuldunensium et Provintiae Comiti, salutem et Apostolicam benedictionem. Devotioni tuae, karissime fili, congratulamur, quod inter curas bellicas Beati potissimum Petri optas munimine confoveri. Huius devotionis petitionem libenter admittimus, quia te in Dei et Ecclesiae servitio efficaciter laborare cognoscimus. Non parvum enim tuae nobilitati meritum labor ille conciliavit, quo per anni longitudinem in Balearibus insulis contra hostes Christiani populi desudasti. Cui tuo tuorumque consortium glorioso procinctui Omnipotens Deus gloriosam de hostibus suis victoriam conferre dignatus est. Super hoc ad expugnandos. Mauros ac Moabitas in Hispaniae partibus, et Tortosam, eorum praesidium obsidendam, animi nobilis industriam paras. Ea propter dulcedinis tuae petitionibus ampliori benignitate accomodamus assensum. Personam siquidem tuam, et uxoris tuae, ac filiorum vestrorum, et honorem vestrum, quem aut in praesenti VIIII. indictione tenetis, aut in futurum praestante Deo habebitis, per decreti praesentis paginam sub triginta moabitinorum (sic) censu annuo in Beati Petri et eius Sedis Apostolicae tutela suscipimus. Praecipientes et stabiliter statuentes, ne cuiquam omnino personae liceat laesionem vobis vel honori vestro, aut injuriam irrogare. Si quis autem, quod absit, aut vobis, aut honori vestro laesionem vel injuriam inferre temptaverit, Apostolicae Sedis patrocinium vobis efficaciter praebeatur, quo et vobis debita protectio adesse debeat, et infestatoribus vestris dignum juditium et ultio debita exeratur.

Ego Paschalis catolicae ecclesiae Episcopus subscribo. = Datum apud Transtiberim per manum Johannis Sanctae Romanae ecclesiae Diaconi Cardinalis ac bibliothecarii X. kalendas (leo kalen-lendas; suele pasar al saltar la línea) junii, indictione IX. Incarnationis Dominicae anno M.CXVI., pontificatus autem Domini Paschalis secundi Papae anno XVII.

//

https://www.britannica.com/biography/Ramon-Berenguer-III-count-of-Barcelona

https://www.mcnbiografias.com/app-bio/do/show?key=ramon-berenguer-iii-conde-de-barcelona

https://es.wikipedia.org/wiki/Ram%C3%B3n_Berenguer_III

diumenge, 19 de febrer del 2023

VII. Clementis Papa III. bulla, qua S. ecclesiam Tarraconensem sub Sedis Apostolicae protectione constituit ac confirmat, an. MCLXXXVIII. (1188)

VII. 

Clementis Papa III. bulla, qua S. ecclesiam Tarraconensem sub Sedis Apostolicae protectione constituit ac confirmat, an. MCLXXXVIII. (1188) (Vid. pág. 79.) 

Ex autogr. in arch. eiusd. ecclesia. 

Clemens Episcopus servus servorum Dei. Dilectis filiis Raymundo Preposito et canonicis sanctae Ecclesiae Tarraconen. tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Quotiens a Nobis petitur quod religioni et honestati convenire dinoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. 

Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam Sanctae Teclae, in qua divino estis obsequio mancipati, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo canonicus qui secundum Deum et Beati Augustini regulam, per bonae memoriae Bernardum (a) quondam Tarraconen. Archiepiscopum in eadem ecclesia institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecumque bona praedicta ecclesia in praesenciarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: locum ipsum, in quo praefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis, medietatem omnium decimarum Tarraconae et Tarraconen. territorii, sicut ipsum territorium terminatur in carta quondam Barchinonen. Comitis, in qua illud ecclesiae vestrae donavit, ex dono, videlicet, memorati Archiepiscopi. Item ex ejusdem donatione medietatem totius dominicaturae suae tam de terris quam de vineis et plantis, ortis, molendinis et furnis, de omnibus etiam adquisitionibus, sive de terra sive de mari, et de omnibus justitiis, sive de omnibus oblationibus et defunctionibus, et aliis omnibus, quae ad Archiepiscopum pertinere videntur, sicut in ejusdem Archiepiscopi scripto autentico plenitus continetur (b). Libertates quoque et immunitates, rationabiles consuetudines ecclesiae vestrae concessas, necnon et institutiones a memorato Archiepiscopo regulares in eadem ecclesia provide factas et hactenus observatas, sicut in ejus scripto autentico continetur, ratas habemus, eosque futuris temporibus illibatas manere censemus. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis excomunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura: salva sedis Apostolicae auctoritate, et Terragonen. Archiepiscopi canonicâ justitiâ. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo, tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se divino juditio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Xpti, aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Xpti. quatinus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Ego Clemens catholicae Eclesiae Episcopus subscribo. = Loco sigilli + Domine doce me facere voluntatem tuam. = Ego Theobaldus Hostien. et Velletren. Episcopus subscribo. = + Ego Johannes presbyter Cardinalis tit. Sti. Marci subscribo. = + Ego Laborans presbyter Cardinalis Stae. Mariae transtiberim tit. Calixti subscribo. = + Ego Pandulfus (quizás Randulfus) presbyter Cardinalis basilicae XII. Apostolorum subscribo. = + Ego Melior presbyter Cardinalis Sanctorum Johannis et Pauli tit. Pamachii subscribo. = + Ego Petrus presbyter Cardinalis tit. Sanctae Ceciliae subscribo. = + Ego Radulfus tit. Sanctae Praxedis presbyter Cardinalis subscribo. = + Ego Petrus tit. Sti. Clementis presbyter Cardinalis subscribo. = + Ego Bobo tit. Stae. Anastasiae presbyter Cardinalis subscribo. = + Ego Alexius tit. Stae. Sussanae presbyter Cardinalis subscribo. = + Ego Petrus presbyter Cardinalis tit. Sti. Petri ad vincula subscribo. = +Ego Jordanus presbyter Cardinalis Stae. Pudentianae tit. Pastoris subscribo. = + Ego Jacobus diaconus Cardinalis Stae. Mariae in Cosmidyn subscribo. = + Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus Cardinalis subscribo. = + Ego Octavianus Sanctorum Sergii et Bachi diaconus Cardinalis subscribo. = + Ego Soffredus Stae. Mariae in via lata diaconus Cardinalis subscribo. = + Ego Bovus Sti. Georgii diaconus Cardinalis subscribo. = + Ego G. G. Stae. Mariae in porticu diaconus Cardinalis subscribo. = + Ego Johannes Felix diaconus Cardinalis Sti. Eustachii juxta Templum Agrippae subscribo. = + Ego Johannes Sti. Theodori diaconus Cardinalis subscribo. = + Ego Bernardus Stae. Mariae Novae diaconus Cardinalis subscribo. = + Ego Gregorius Stae. Mariae in aquiro diaconus Cardinalis subscribo. = 

Datum Lateran. per manum Moysi Stae. Romanae Ecclesiae subdiaconi, vicem agentis cancellarii VII. idus junii, indictione sexta, Incarnationis Dominicae anno M.CLXXXVIII. pontificatus vero Domini Clementis Papae III. anno primo.

(a) Bernardum scilicet Tort, qui vitam regularem primus omnium in hanc Ecclesiam invexit anno 1154. Unde frustra S. Oldegarius eius rei auctor a nonnullis inducitur. 

(b) Vide supra ad annum 1154 et 1159.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...