Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Rituali. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Rituali. Mostrar tots els missatges

diumenge, 29 de gener del 2023

XXVIII. Praefatio Ant. Aug. Ep. Illerd. praemissa Rituali, seu Sacerdotali, suae eccl. edito ibid. ann. 1567 a Petro Robles typographo.

XXVIII. 

Praefatio Ant. Aug. Ep. Illerd. praemissa Rituali, seu Sacerdotali, suae eccl. edito ibid. ann. 1567 a Petro Robles typographo. (Vid. pág. 67.)

Antonius Augustinus Episcopus Illerdensis Rectoribus et ceteris animarum Pastoribus salutem in Domino sempiternam. 

Pastoralis cura nobis commissa requirit, ut vos nostri, vestrique muneris faciamus certiores. Omnes enim, aut pastores sumus, aut pastoralem curam gerimus, aut administramus: onus quidem ipsum grave, quod Angelorum humeris fere dicitur esse formidandum. Quamobrem attente considerandum est, duo nobis esse commissa, tum, ut oves Christi simus, quatenus Christiani sumus; tum, ut boni pastores, quatenus aliis Praepositi. Alterum nostra de causa, alterum propter aliorum utilitatem nobis creditum est. Quid vero Dominus per Prophetam pastoribus suis dicat, attendite: "Vae pastoribus qui pascebant seipsos. Nonne greges a pastoribus pascuntur? Lac comedebatis et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Apparet ex his verbis non esse boni pastoris seipsos et sua quaerere, non quae Domini sunt; se ipsos, inquam, pascere, non oves sibi commissas. Lac emungere, oves tondere, lanis operiri, pinguia pecora occidere et comedere non sunt nostri officii et muneris, sed pascere. Quod si nostro recte fungamur officio, illa quoque adijicientur nobis. Quis pascit gregem, et de lacte eius non comedit? Dignus est enim operarius mercede sua, et si serimus spiritualia, non mirum si metamus carnalia, hoc est, victum et quibus tegamur, quo nos vult Apostolus fore contentos. Quod si illa nostra non sunt, quae dixit propheta, quaeramus ab eo, ut doceat nos, quaenam illa sint quae agere debeamus, ut recte pascere dicamur: "Quod infirmum fuit, inquit, non consolidastis, et quod aegrotum, non sanastis; quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quaesistis: sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.” Nostri igitur muneris est, non solum firmum gregem exemplo et doctrina pascere, sed etiam consolidare infirma ac debilia pecora (sunt autem ea, ut Clemens et Agustinus interpretantur, quae tentationes timent, cum Deus non sinat tentari quemquam supra id quod ferre potest, coetera de peccantium cura dicta sunt), sanare aegra, confracta alligare, abjecta reducere, perdita vero quaerere, necnon cum benignitate, siquid jubendum est, praecipere atque imperare. Deinde addit quid mali sequatur ex malis pastoribus: “Et dispersae sunt, inquit, oves meas, eo quod non esset pastor: et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersae sunt.” Cur vero dicat non esse pastorem, cum antea dixerit fuisse quidem, sed negligentem mox apertius declarat: "Neque enim quaesierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos et greges meos non pascebant.” Ut enim carere oculis, aut aliis membris dicimus, qui eis inutiliter utuntur, ut amentes, aut sine corde qui non funguntur mentis aut cordis officio; sic non illi pastores dicendi sunt, qui seipsos, non gregem Domini pascunt. At quanta illa quae sequitur indignatio? “Ecce ego ipse super pastores, requiram gregem meum de manu eorum, et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos.” Cum haec igitur ita se habeant, ne Dominus requirat gregem suum de manibus nostris, danda opera est, ut unusquisque nostrum invigilet super gregem nobis commissum. Cui rei non medicum auxilium in hoc libro invenietis, qui a piis doctisque viris diligenter conscriptus, a nobis libenter susceptus est, vobisque mittitur, gratissimo, ut speramus, animo suscipiendus. Hoc enim libro continentur ea omnia, quae ad omnes sacras cerimonias pertinent, et quae tam in Sacramentorum administratione quam in litaniis sive processionibus ac benedictionibus, sive statis ac sollemnibus diebus sive aliis in quibuscumque parrochialibus ecclesiis dicenda gerendave sunt. Secuti sunt collectores Sacramentale quod vocant Romanum et Tarraconense, et huius nostrae ecclesiae ac vicinarum antiquam consuetudinem. Non pauca et sacris conciliis, tum veteribus, tum etiam OEcumenico Tridentino et provintiali Tarraconensi nuper Barcinone peracto, hic posita sunt, ut ea Parrochi non ignorent, et populum saepius ea tradentes atque inculcantes docere possint. Nos quidem ut speculatores altiori loco constituti a Domino, significamus vobis hoc libro tamquam tuba, quid agere debeatis: vestrum vero est, fratres carissimi, stationes vestras tueri, et plebem admonere officii sui. Nam si gladius Dei venerit et constituerit populus speculatorem ad custodiam; et videns gladium venientem non indicaverit et ceperit animam; anima quidem peccato ipsius capta est, sanguis vero de manu speculatoris requiretur, quod tuba non significaverit. Quod si fecerit, et non caverit, qui audierit; sanguis ipsius erit super ipsum, et speculator, quoniam significaverit, vita vivet. Valete igitur in Domino et vigilate. Dat. Illerdae kal. mai. an. Christ. salutis M.D.LXVII.

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...