Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Redorcensis. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Redorcensis. Mostrar tots els missatges

dimecres, 1 de febrer del 2023

XLIX. Decretum electionis D. Arnalli Ermengaudi in Episcopum Barcinonensem. MCXXXIX. 1139.

XLIX.

Decretum electionis D. Arnalli Ermengaudi in Episcopum Barcinonensem: an. MCXXXIX. (1139) (Vid. pág. 187.)
Ex arch. eccl. Barcin. cubic. III. titul. privileg. Pontif. scrin. 2, núm. 3.

Reverendissimo W. Arelatensis ecclesiae Archiepiscopo ac Sanctae Romanae ecclesiae Legato clerus et populus Barcinonensis ecclesiae obedientiam et subjectionem. Credimus non latere auctoritatis vestrae excellentiam, quod nostra ecclesia sit viduata suo Pastore, ac propter hoc solatio proprii sit destituta Rectoris. Quapropter ne Pastore absente grex dominicus perfidorum luporum morsibus pateret, et ne improbi raptoris fieret praeda, communi voto atque consensu elegimus nobis in Pontificem Arnallum, praesbiterum nostrae ecclesiae, virum utique prudentem, hospitalem, ornatum moribus, castum, sobrium et mansuetum, Domino et hominibus per omnia placentem, quem ad vestrae benignitatis reverentiam mittere curamus unanimiter postulantes, et obsecrantes a vestra maiestate nobis illum ordinari Pontificem, quatenus auctore Domino nobis velut idoneus Pastor praeesse valeat et prodesse, nosque eius sub sacro regimine Domino semper militare possimus. Ut autem omnium nostrum vota in hanc electionem convenire noscatis, huic canonico decreto propriis manibus roborando subscripssimus (subscripsimus) huius electionis decreto canonice celebrato XIII kalendas decembris, anno ab Incarnatione Domini M.C.XXXVIIII (1139) (a: Nota hanc epistolam longe post Arnalli electionem datam fuisse, qui iam 2 kal. julii, ann. I. Regis Ludovici Junioris (1138) electus Barcinonensis dicitur in donatione quadam a Raimundo, Comite Barcinonensi, ipsi facta. Vacabat certe Tarraconensis ecclesia post mortem S. Ollegarii; unde usque ad adventum W. Arelatensis Archiepiscopi et Apostolicae Sedis Legati praedictae electionis confirmatio differri debuit.) 

= Berengarius Dei gratia Gerundensis ecclesiae Episcopus. = Sig+num Petri Archidiaconi. = Sig+num Petri Primi clerici (f. Primicherii). = Sig+num Petri subdiachoni. = Sig+num Guillermi Rodlandi. = Sig+num Arnalli subdiachoni. = Sig+num Geraldi. = Sig+num Petri Bernardi sacerdotis. = Sig+num Ugonis subdiachoni. = Sig+num Guillermi subdiachoni. = Sig+num Bernardi subdiachoni. = Sig+num Arnalli levitae. = Sig+num Raymundi Bernardi subdiachoni. = Sig+num Berengarii presbyteri. = Sig+num Petri Redorcensis. = Sig+num Bertrandi subdiachoni. = Sig+num Berengarii subdiachoni. = Sig+num Guillermi praesbyteri. = Sig+num Bernardi. = Sig+num Ermengaudi sacerdotis. = Sig+num Berengarii levitae. = Sig+num Ermengaudi. = Sig+num (se lee Rig+num) Guillermi sacerdotis ac Judicis. = Sig+num Berengarii levitae. = Sig+num Arberti subdiachoni. = Sig+num Doctoris illius Bartholomei. = Sig+num Alamagnus (Alamany) presbyter. = Sig+num Petri levitae. = Sig+num Ademari presbyteri. = Sig+num Miro praesbyter. = Sig+num Petri Arnalli sacerdotis. = Sig+num Arnalli praesbytery. = Sig+num Baucefredus (f. Gaucefredus) Gerundensis Archilevita. = Sig+num Arnalli levitae. = Sig+num Petri Rivissici subdiachoni. = Sig+num Petri presbyteri. = Ego Guillelmus Arelatensis ecclesiae servus, et Apostolicae Sedis Legatus, hanc electionem confirmo. = Sig+num Raymundi Dei gratia Ausonensis Episcopi. = Sig+num Arberti Castri Vetuli. (Albert Castellvell) = Sig+num Berengarii Raymundi Vicarii. = Sig+num Gaucefredi de Fare. = Sig+num Martini Petiti. = Sig+num Martini Uruciae. = Sig+num Raymundi Petri Gererde. = Sig+num Arnalli Petri. = Sig+num Petri Gron. = Sig+num Berengarii 
Bernardi. = Pontius subdiachonus scripsit hoc die et anno + quo supra.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...