Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Wisadi. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Wisadi. Mostrar tots els missatges

diumenge, 18 de desembre del 2022

X. Wisadi Episcopi Urgellensis donatio ecclesiae S. Petri Rodensi an. DCCCCXLVII. (947) (

X.

Wisadi Episcopi Urgellensis donatio ecclesiae S. Petri Rodensi an. DCCCCXLVII. (947) (Vid. pág. 44.)

Ex cartor. S. Petri Roden. fol. 20. b. (se lee 6.) 

Quia in hac valle lacrimarum et miseriae venerabilibus sanctorum suffragiis cotidie indigemus, ut per eorum auxilia pervenere possimus ad grandia paradisi gaudia quae misericors Deus diligentibus se preparavit ante omnia saecula; ego Wisadus Episcopus in Sanctae Mariae cenobio Urgellensi Sancti Petri ecclesia in Cerdania in villa Ulceia cum tota illa parrochia et decimis et primitiis Sancto Petro donavi in Rodas in comitatu Petralatense subtus ipsa verdaria ut eius venerandis praecibus Domini misericordia consequi merear et cum volumptate Archidiaconorum et ceterorum cannonicorum meorum et nobilium laicorum hoc dedi, et venerabilem Abbatem Eldesindum et ceteros patres et fratres in Sancti Petri monasterio Deo militantes supplicibus rogavi praecibus ut pro caeteris Episcopis successoribus meis summi Dei clementiam jugiter deprecarentur, ut eam donationem eiusdem ecclesiae quam pro mea summa salute et illorum omnium Deo et Sancto Petro donavi, firmiter et caritative augendo ipsi conservent. Omnes benedictiones quae scriptae sunt in veteri et in novo testamento in eis descendant qui istam donationem firmiter conservaverint, et post dubium et fragitem vitae istius cursum auxilio Sancti Petri pervenire possint ad paradisi gaudia quae diligentibus se misericors Deus praeparavit. Scriptura istius donationis facta est in idibus aprilis anno ab Incarnatione Domini DCCCCXLVII. inditione V, venerabilis Regis Lodoici regni XI. anno.

Wisadus Sanctae Urgellensis ecclesiae Episcopus qui hanc scripturam fieri jussi et firmare rogavi et subscripsi. = Gumilus Archipresbiter ss. = Gotmarus Archilevita ss. = Ermemirus presbiter. = Sig+num Eldesindus Archipresbiter. = Sig+num Guadamirus presbiter. = Froilus levita ss. = Gisclaricus sacer. ss. = Wiscafredus levita ss. = Salamaricus presbiter ss. = Wadamirus presbiter ss. = Egilius levita ss. = Witmarus presbiter ss. = Exemeius sacer. ss. = Daniel presbiter qui hanc karta donationem scripsi et ss. die et anno quo supra.

dijous, 11 d’agost del 2022

XXVI. Acta electionis Froylani primi abbatis monasterii S. Mariae Serratexii, anno DCCCCLXXVII. (977)

XXVI. 

Acta electionis Froylani primi abbatis monasterii S. Mariae Serratexii, anno DCCCCLXXVII. (977) (V. pág. 133.) 

Ex autogr. in arch. eiusd. mon. 

Cum priscorum multiformis aetas... &c. ut infra in alio decreto num. XXVIII. Quamobrem nos inhabitantes moenia cenobii alme genitricis Dei Marie, necne et Sancti Urbani martiris, qui ibidem quiescit, unâ cum consensu comitis domni Olibani, et domni Mironi epi fratris eiusdem domni Olibani, necnon et domni Wisadi ierarche sedis Urgellitane, et opilionis eiusdem provinciae, in qua hoc cenobium situm est, seu et eorum qui primates sunt istius terre, quendam virum nomine Froilane monachili habitu comptum, moribus... nobis pastorem et patrem eligimus, adclamamus, adoptamus, dextrisque propriis que edita sunt confirmamus. Invenimus autem hunc... religionis ac nobilitatis titulo aptissime prefulgentem. Igitur volumus notum fieri et manifestum esse omnibus hominibus de supra dicto cenobio, qui est situs in comitatu Vergitano, (condado de Berga, Bergadà), in adiacentias de castro Herrali, in loco quem vocant Serra de Texo, qualiter primus extitit auctor et fundator vel hedificator eiusdem loci domnus Oliba comes in honore Dei Omnip. et genetricis eiusd. Dñi nri Ihu Xpi, et almi martiris Urbani, et propter remedium animae sue (suae) et genitorum suorum Mironi comitis, et Ave comitisse, ut veniam delictorum suorum consequi mereantur a pio iudice Dño. In hac itaque die electionis vel adclamacionis istius patris nostri nomine Froilane donavit domnus Oliva comes ad domum Sancte Marie vel Sancti Urbani martiris cenobio supra iam dicto ipsa parrochia in circuitu &c. ut in script. donationis edita a Steph. Baluzio in Marca Hisp. Apend. num. CXXII.

Acta sunt autem haec, quae circa hunc virum honestissime promulgantur, et hec donatio que superius resonat a nullo unquam mortalium efringenda, facta est a domno Olibane comite anno trabeatinis (trabeationis) Xpi DCCCC.LXXVII. (977) era millesima XV, indictione V, nonis Octubrii, anno XXII regnante Leutario Francigeno rege. Wisadus eps SS. = Amelrus abba SS. = Miro arcilevita (archilevita). = Adalbertus abba. = Godmarus pbr et monacus. = Sig+num Ermemiri monachi et pbri. = Sig+num Ildesindi monachi. = Sig+num Lodrici monachi. = Sig+num Ansaloni monachi. =  Sig+num Singfredi monachi. = Oliba gratiâ Dei comes. = Sig+num Wifredus. = Sig+num Durandus. = Sig+num Lopardus. = Arnulfus pbr, qui hanc adclamationem vel electionem sub die annoque prefixo subscripsi.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...