Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Salamaricus. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Salamaricus. Mostrar tots els missatges

diumenge, 18 de desembre del 2022

X. Wisadi Episcopi Urgellensis donatio ecclesiae S. Petri Rodensi an. DCCCCXLVII. (947) (

X.

Wisadi Episcopi Urgellensis donatio ecclesiae S. Petri Rodensi an. DCCCCXLVII. (947) (Vid. pág. 44.)

Ex cartor. S. Petri Roden. fol. 20. b. (se lee 6.) 

Quia in hac valle lacrimarum et miseriae venerabilibus sanctorum suffragiis cotidie indigemus, ut per eorum auxilia pervenere possimus ad grandia paradisi gaudia quae misericors Deus diligentibus se preparavit ante omnia saecula; ego Wisadus Episcopus in Sanctae Mariae cenobio Urgellensi Sancti Petri ecclesia in Cerdania in villa Ulceia cum tota illa parrochia et decimis et primitiis Sancto Petro donavi in Rodas in comitatu Petralatense subtus ipsa verdaria ut eius venerandis praecibus Domini misericordia consequi merear et cum volumptate Archidiaconorum et ceterorum cannonicorum meorum et nobilium laicorum hoc dedi, et venerabilem Abbatem Eldesindum et ceteros patres et fratres in Sancti Petri monasterio Deo militantes supplicibus rogavi praecibus ut pro caeteris Episcopis successoribus meis summi Dei clementiam jugiter deprecarentur, ut eam donationem eiusdem ecclesiae quam pro mea summa salute et illorum omnium Deo et Sancto Petro donavi, firmiter et caritative augendo ipsi conservent. Omnes benedictiones quae scriptae sunt in veteri et in novo testamento in eis descendant qui istam donationem firmiter conservaverint, et post dubium et fragitem vitae istius cursum auxilio Sancti Petri pervenire possint ad paradisi gaudia quae diligentibus se misericors Deus praeparavit. Scriptura istius donationis facta est in idibus aprilis anno ab Incarnatione Domini DCCCCXLVII. inditione V, venerabilis Regis Lodoici regni XI. anno.

Wisadus Sanctae Urgellensis ecclesiae Episcopus qui hanc scripturam fieri jussi et firmare rogavi et subscripsi. = Gumilus Archipresbiter ss. = Gotmarus Archilevita ss. = Ermemirus presbiter. = Sig+num Eldesindus Archipresbiter. = Sig+num Guadamirus presbiter. = Froilus levita ss. = Gisclaricus sacer. ss. = Wiscafredus levita ss. = Salamaricus presbiter ss. = Wadamirus presbiter ss. = Egilius levita ss. = Witmarus presbiter ss. = Exemeius sacer. ss. = Daniel presbiter qui hanc karta donationem scripsi et ss. die et anno quo supra.

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...