Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris mortalitas. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris mortalitas. Mostrar tots els missatges

dimarts, 13 de desembre del 2022

III. Notitia de modo vindicandi jura ecclesiae Gerundensis ob mortalitatem: ann. MCCCXLVIII.

III.


Notitia
de modo vindicandi jura ecclesiae Gerundensis ob mortalitatem: ann.
MCCCXLVIII. (Vid. pág. 14.)


Ex
cod. ms. Usaticorum, etc. Barcin. in bibliot. Dni. de Dalmaces.


Notandum
circa illa servitia quae parrochiales ecclesiae (ecclesias) recipiunt
in mansis in episcopatu Gerundensi quod illae comestiones quae dantur
clericis, vel id quod pro comestionibus eis datur, et oblationes et
deffunctiones dantur ratione personarum, et non possessionum. Et ita
consuevit judicari per dominum G. de Cabanellis quondam Episcopum.
Unde juxta dictam consuetudinem secundum quam judicatum est saepe in
dicto episcopatu, si mansi pereunt, ita quod non sint ibi personae,
ecclesia perdit praedicta, habebit tamen alia quae ratione
possessionum dantur, scilicet, bladum, oleum, denarios cerei
pascalis, et lumen vigiliae, et etiam forte bladum monachiae quod
datur monachis, seu clavigeris, ut potest videri in pluribus
ecclesiis, ubi est monachus seu claviger.


Anno
ab Incarnatione Domini MCCCXLVIII viguit mortalitas, et plures mansi
in dicta diocesi remanserunt desabitats, in quorum aliquibus
pupilli et extranei successerunt, et orta quaestione super dictis
juribus fuit passim ita judicatum: quod pupillis existentibus extra
parrochiam, et alii ad quos ipsi mansi pertinerent, nisi per alium
inhabitare facerent ipsos mansos, non tenerentur ad dicta jura
personalia ipsis tamen pupillis residentibus et existentibus
maioribus septennio, quod solverent dicta jura personalia; et idem in
quocumque alio maiore habente mansum, licet desabitatum ex quo ipse,
ad quem pertinet quoad utile dominium resideret intra parrochiam.

IV - Peste en Narbona y otras ciudades

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...