Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris hospitibus. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris hospitibus. Mostrar tots els missatges

dissabte, 24 de desembre del 2022

XXXV. Ildefonsi Regis Aragonum decretum super hospitibus monasterii Campirotundi.

XXXV. 

Ildefonsi Regis Aragonum decretum super hospitibus monasterii Campirotundi. (Vid. pág. 123) 

Ex arch. monast. S. Petri Campirotundi. 

Noverint presentes et futuri quod ego Ildefonsus, Rex Aragonensium et Comes Barchinonensium pariterque Bisuldunensium... in regno meo quosdam homines sine mensura et sine ratione causa ospitalitatis oprimere et vexare ecclesiam Dei et maxime monasterium Campirotundi quod nostri antiquitus in montanis et in infructuosis ...ticaverunt, statuimus atque praecipimus in perpetuum observari, ut in supra dicto monasterio nulla persona quaecumque sit, ibi gratis ad ospitandum suscepta audeat ab abitato... carnes requirere, nisi in dominica die et in feria III. et in feria V. nec cogantur emere carnes, sed suficiant ospitibus tales carnes quales de reditibus suis annuatim... piunt. Aliis vero diebus dentur ospitibus tales cibi, quales et monachi in suo refectorio comedunt, scilicet, caseus, ova, legumina. De annona autem dentur duabus equitaturis eorum I. eminale continens in se XXX. libras, cum quo pistor monasterii suscipit annonam ad panem faciendum. Pignora etiam nemini extraantur. Si autem aliquis hoc quae supradiximus karitatis gratia largiri per violentiam vel per tirannidem aliquid requesierit, ei omnino omnia denegentur. Et si propter hoc aliquam laesionem vel invasionem monasterio vel rebus vel hominibus monasterii fecerit, sicut de sacrilegio Abbati et Senioribus loci reus teneatur, et in curiam nostram ad nostram voluntatem faciendam veniat. Ponimus etiam sub defensione et securitate nostra omnes qui ad forum eiusdem loci venerint a dominica die usque in feria III. Termini autem fori sunt ab oriente usque ad planum Jocatorium, ab occidente usque ad pontem novum Securiarum, a septentrione usque ad cortale quod vocatur Coma armata et in circuitu secundum terminos quos posuimus. Aliis vero diebus quando forum non celebratur erunt termini monasterii a monte Landrici usque ad montem Paradele, et a monte Clariane usque ad mansum qui vocatur Coma et in circuitu. Quicumque infra supra dictos terminos hominibus vel rebus monasterii aliquam lesionem vel invasionem vel pignorationem sine consilio Abbatis vel Seniorum fecerit sive in die fori sive in aliis diebus, si miles fuerit, centum solidos Abbati persolvat, et reus nostrae curiae teneatur: si pedes fuerit, quinquaginta persolvat et reus nostrae curiae teneatur. Preterea in terris, in possessionibus, in hominibus et in rebus monasterii ubicumque sint vel qualescumque sint quicumque in eis lesionem, invasionem, pignorationem vel aliquod malum fecerit, si miles fuerit Abbati centum solidos restituat: si pedes quinquaginta, et reus nostrae curiae teneatur (a: Decretum hoc data caret, quia non scriptura ordinationis est, sed ipsius mandati praeconizatio.)

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...