Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Pistor. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Pistor. Mostrar tots els missatges

dissabte, 24 de desembre del 2022

XXXV. Ildefonsi Regis Aragonum decretum super hospitibus monasterii Campirotundi.

XXXV. 

Ildefonsi Regis Aragonum decretum super hospitibus monasterii Campirotundi. (Vid. pág. 123) 

Ex arch. monast. S. Petri Campirotundi. 

Noverint presentes et futuri quod ego Ildefonsus, Rex Aragonensium et Comes Barchinonensium pariterque Bisuldunensium... in regno meo quosdam homines sine mensura et sine ratione causa ospitalitatis oprimere et vexare ecclesiam Dei et maxime monasterium Campirotundi quod nostri antiquitus in montanis et in infructuosis ...ticaverunt, statuimus atque praecipimus in perpetuum observari, ut in supra dicto monasterio nulla persona quaecumque sit, ibi gratis ad ospitandum suscepta audeat ab abitato... carnes requirere, nisi in dominica die et in feria III. et in feria V. nec cogantur emere carnes, sed suficiant ospitibus tales carnes quales de reditibus suis annuatim... piunt. Aliis vero diebus dentur ospitibus tales cibi, quales et monachi in suo refectorio comedunt, scilicet, caseus, ova, legumina. De annona autem dentur duabus equitaturis eorum I. eminale continens in se XXX. libras, cum quo pistor monasterii suscipit annonam ad panem faciendum. Pignora etiam nemini extraantur. Si autem aliquis hoc quae supradiximus karitatis gratia largiri per violentiam vel per tirannidem aliquid requesierit, ei omnino omnia denegentur. Et si propter hoc aliquam laesionem vel invasionem monasterio vel rebus vel hominibus monasterii fecerit, sicut de sacrilegio Abbati et Senioribus loci reus teneatur, et in curiam nostram ad nostram voluntatem faciendam veniat. Ponimus etiam sub defensione et securitate nostra omnes qui ad forum eiusdem loci venerint a dominica die usque in feria III. Termini autem fori sunt ab oriente usque ad planum Jocatorium, ab occidente usque ad pontem novum Securiarum, a septentrione usque ad cortale quod vocatur Coma armata et in circuitu secundum terminos quos posuimus. Aliis vero diebus quando forum non celebratur erunt termini monasterii a monte Landrici usque ad montem Paradele, et a monte Clariane usque ad mansum qui vocatur Coma et in circuitu. Quicumque infra supra dictos terminos hominibus vel rebus monasterii aliquam lesionem vel invasionem vel pignorationem sine consilio Abbatis vel Seniorum fecerit sive in die fori sive in aliis diebus, si miles fuerit, centum solidos Abbati persolvat, et reus nostrae curiae teneatur: si pedes fuerit, quinquaginta persolvat et reus nostrae curiae teneatur. Preterea in terris, in possessionibus, in hominibus et in rebus monasterii ubicumque sint vel qualescumque sint quicumque in eis lesionem, invasionem, pignorationem vel aliquod malum fecerit, si miles fuerit Abbati centum solidos restituat: si pedes quinquaginta, et reus nostrae curiae teneatur (a: Decretum hoc data caret, quia non scriptura ordinationis est, sed ipsius mandati praeconizatio.)

diumenge, 24 de juliol del 2022

Tomo 6, apéndice 8, institutio XII praepositurarum ecclesia Ausonensi

VIII.

Institutio XII. Praepositurarum in ecclesia Ausonensi, anno MCLXXVI. (1171) (V. pág. 63.) 

Ex arch. episc. Vicen. 

Pateat cunctorum notitiae, quod institutio ista ad utilitatem canonicae facta est a Petro Dei gratiâ Ausonensi episcopo, R. eiusdem sedis archidiacono, P. sacrista, G. Primicherio, consilio et assensu totius capituli. Institutum est igitur publice, ut XII. praepositi habeant, et teneant, et servi... omnibus diebus vitae suae sine omni fallimento XII. praeposituras XII. mensium secundum bonam et fidelem consuetudinem nostrae... ita videlicet, ut nullus praepositorum pretendat occasionem aliquam grandinis, nebulae, vel cuiuscumque ten... aut fallimenti ad diminutionem servicii canonicae, nec possint dimittere praeposituras in vita sua... gerit eos proprietati renunciare, vel sanctum sepulcrum visitare. Si vero aliter quam dictum est, aliquis praeposituram vo... mittere, prius servicio cum omni integritate facto, XX. moabetinos bonos capítulo persolvat, quos cum per... vacanti habeat ipse, cui capitulum eam commendaverit secundum modum superius comprehensum, et denunciet... cae se dimissurum inter Pascha et Penthecosten. Nomina autem praepositorum sunt haec: episcopi cum praepositura Martii... Bachonis cum praepositura Aprilis, Raimundi de Avinione cum praepositura Maii, Petri de Tavertet, et Raimundi de Medaia cum praepositura Iunii, Bernardi de Tennis cum praepositura Iulii, Raimundi de Podiata cum praepositura Augusti, Berengarii de Salliforis cum praepositura Septembris, Berengarii de Villanova cum praepositura Octobris, Raimundi de Villagelans cum praepositura Novembris, Petri de Vivario cum praepositura Decembris, Guillermi primicherii cum praepositura Ianuarii, Bertrandi de Castellari cum praepositura Februarii. Praedicti vero praepositi percipiant et habeant, et equis portionibus habeant, et dividant omnes aperturas et laxationes, tam in honore quam in pecunia, sive in aliis rebus, quas quibuscumque modis hodie habet vel habitura est canónica, salvis antiquis censibus cuicumque praepositurae vel personae assignatis, et salvis defunctionibus huius villae, et totius parrochiae Sancti Petri Vici, quae maneant sicut constitutae sunt Si qua autem persona canonicanda pecuniam certam in auro vel argento canonicae contulerit, arbitrio capituli reservetur ad honorem comparandum, et inter praepositos dividendum. Sit etiam licitum praepositis redimere honores, ubicumque fuerint pignori obligati, ad canonicam pertinentes. Constitutum est itaque in capítulo, ut nisi consensu praepositorum numerus canonicorum ultra XL. non augeatur. Praeterea statutum est, ut Pistor cano... et coquus, et portarius in capítulo iuramentum faciant ad fidelitatem conservandam toti capítulo et praepo... in emendis necessariis, quam in dividendis. Convenerunt etiam et promisserunt praedicti praepositi in... episcopi, et audientia totius capituli, in verbo veritatis et nomine iuramenti, quod sint in omnibus ad ca... pertinentibus fideles et in bona pace, et sine omni contradictione faciant servicium canonicae prae... tum. Si quis hoc dirumpere praesumpserit, agere non valeat, sed sicut superius expresum et ordinatum est, firmum... neat omni tempore. Quod est factum Kalendis Aprilis anno XXXVIIII, regni regis Lodovici Iunioris. = Petrus Ausonensis episcopus subscribo. = Signum Guillermi Vicensis primicherii. = Raimundus de Medaia hoc firmo. = Signum Petri de Villanova +. = Sig+num G. de Vivario. = Berengarius diaconus. = Bonus sacerdos. = Scriptis subscribens annuit Haimo libens +. = Arnallus subdiaconus. = .. de Salliforis. = Iohannes Bachonis + levita. = Bernardus sacerdos +. = Petri de Tavartet sacriscrinii subscribo. = Raimundus praepositus. = … adest testis confirmans scripta fidelis +. = Raimundus sacerdos subscribo. = Bernardus de Villagranata firmo +. = Bernardus de Castellar +. = Bernardus clericus. = Sig+num Petri de Rivo Petrarum. = … sacerdos qui hoc scripsit die et anno quo + supra, cum litteris rasis et emendatis in II, III, et XIII. 

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...