Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Vulsa. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Vulsa. Mostrar tots els missatges

dilluns, 6 de juny del 2022

Tomo 3, apéndice 27, censura, Pérez, historia de los reyes godos, falsamente, San Ildefonso

XXVII. 

Copia de la censura que dejó escrita el señor Pérez sobre la historia de los Reyes Godos, falsamente atribuida a S. Ildefonso (d: Se halla entre sus mss en el archivo de la santa iglesia de Segorbe.). (Vid. pág. 219). 

Censura mea de praecenti historiam D. Ildefonsi... 

“Puto Lucam, vel eum à quo is accepit, hoc opus falsò imposuisse D. Ildefonso. 

Primum quia sic Lucas Tudensis multa alia in praecedentibus fabulosa miscuit chronico D. Isidori; et praefationem finxit in lib. de Gotthis, Suevis, et Vandalis, quae in antiquis Isidori exemplaribus nusquam est; et ea praefatio continet illam fabulam de Toleto urbe condita a Tolemom, et Bruto, Consulibus Romanis.

Deinde quia Julianus in vita Ildefonsi narrans eius opera nunquam dicit ab illo scriptam historiam.

Praeterea quia hic liber multa falsa continet quae non est verisîmile ignorasse Ildefonsum, cùm de suo tempore loquatur.

Nam ait Isidorum perduxisse historiam usque ad Sisenandum Regem Gotthorum, cùm constet chronicon solum perduxisse usque ad IV annum Sisebuti, ut ipse Isidorus testatur lib... AEtym. cap...; post quem Sisebutum sequuntur Recaredus secundus, et Suintila ante Sisenandum. Quod si intelligat de libro de Gotthis et Vandalis Isidori, ille non pervenit ad Sisenandum, sed ad I.um annum Suintilae. 

Ait Sisenandum coepisse regnare Era 671.; immo 669 quod probo, quia Concilium IV. Toletanum dicit se (f. fuisse) habitum Era 671 et anno 3. Sisenandi. Item quia Suinthila praecessor Sisenandi coepit Era 659, ut ait ipse Isidorus, et regnat annos decem, ut ait Julianus, sive Vulsa, in illa summa Regum Gotthorum.

Ait Sisenandum regnasse ann. 3.; immo ait Julianus, sive Vulsa, ann. 3., menses II., dies 16.

Ait Chintilam regnasse annos 5. mens. 4. Julianus ait a. 3. m. 8. d. 9., et verius; nam post illum Tulga coepit Era 678., regnat 2. annos, menses 4.; inde Chindasvintus cepit Era 680. Itaque VII. Concilium Toletanum habitum Era 684. anno 5. Chindasvinti. 

Ait Isidorum mortuum anno 6. Chintilae. Quomodo hoc ignorasse: Ildefonsus, qui lib. de viris Illustr. cùm numerat Reges, sub quibus floruit Isidorus, desinit in Sisenando, nihil de Chintila? Et certe Isidorus mortuus est Era 674, anno I. Chintilae. De era id testatur Redemptus eius discipulus in obitu Isidori; et probatur, quia VI. concilium Tolet. habitum est anno 2. Chintilae, et ibi non subscribit Isidorus, sed Honoratus Hispalensis.

Ait Isidorum fuisse episcopum annis 40. Immo 35. ab anno Christi 602., quo mortuus est Leander, usque ad 336, quo mortuus Isidorus. Ideo Ildefonsus lib. de viris illustr. non ait. 40, sed fere 40.

Ait Isidorum gesisse vices Pontificis Rom. In Hispania. Unde id scivit, cùm hoc taceant Braulio, et Ildefonsus? 

Leges dedit Regibus Isidorus. Vides significare ab illo editum librum Fori Judicum (Fuero Juzgo). Atqui in ipso libro dicitur editus ab.....

Ait Isidorum obiisse Era 670. Constat ibi legendum Era 680. ad supputationem huius auctoris. Nam ipse ait Chintilam cepisse Era 674., et Isidorum mortuum anno 6. Chintilae. Sed docuimus in utroque falli; mortuus est enim Era 674.

Ait Isidorum convocasse Synodum Toleti, et ibi mortem suam praedixisse. Si loquatur de IV. Synodo Toletana, habita est Era 671. tribus annis ante mortem ipsius. Si de V. abfuit ipse. Si de VI., iam erat alius hispalensis Honoratus.

Ait Isidori patrem Severianum fuisse ducem Carthaginiesem. Primum ipse Isidorus ait lib. de viris illustribus, patrem fratris suis Leandri fuisse de provincia Carthaginensi; non vero ait fuisse ducem. (que era del reino de Toledo). Item dux oflficium erat militare, et in limitibus constituebantur, ut dux Narbonae contra Francos, Emeritae contra Vandalos. Sed provintia Cartaginen. non egebat duce, cum Toletum ubi reges habitabant, esset in provintia Carthagin.

Item ait Isidorum esse de regio sanguine; nempe quia dicunt Severianum fuisse filium Theodorici. Quod ex tempore confutat Morales. Item id non dicunt Braulio, Ildefonsus, Isidorus, neque Gregorius Magnus. 

Ait Chintilam mortuum uno mense post D. Isidorum. Immo Isidorus Era 674. mortuus, ut probavimus, et Chintila Era 678. Nam concilium VII. Toletanum Era 684. anno quinto Chindasvinthi. Immo de mense etiam constat, quia Chintila non mortuus mense majo (mayo), sed januario (enero); quod probabis si retrocedas ab annis Reccesvinthi, quos Julianus praefinit. 

Ait Theodistum archiep. successise Isidoro in ecclesia Hispalensi. At tale nomen non legitur in catalogo archiepiscoporum Hispalensium veteris libri gotthici S. AEmiliani. Item in conciliis Toletanis usque ad XVII. subscribunt varii episcopi Hispalenses; nusquam tale nomen. Item nemo veterum talis historiae meminit.

Item fabulosum videtur Isidorum scripsisse de medicinam et arte notoriam; praesertim cùm nomen notoriae artis pro magica sit... 

Item quomodo tempore gotthorum convert.... libros Isidori in linguam arabigam, cùm nemo intelligeret arabicum in Hispania.

Item ille error de filio adoptivo potius fuit Elipandi Toletani multis post saeculis, quem hic auctor immemor dat Theodisto.

Ait dignitatem primaciae translatam ab Hispalensi ecclesiam ad Toletanam propter Theodistum. Primo non constat usquam de primaciam Hispalensi. Secundo, tempore gotthorum nusquam nomen primatis nisi pro metropolitano, ut in concilio sub Gundemaro; neque de contentione primaciae usquam loquuntur auctores eius temporis.

Mahometum ait venisse Cordubam, et fugisse metu D. Isidori. Fabulae. Nullus auctor narrat Mahometum in Hispaniam, aut Africam venisse, sed in oriente bellum gessise. Neque Sarraceni sub Isidoro venerunt in Africam usque ad tempus Constantis Imperatoris, quo Abdella, Dux Mohabiz Califae caepit Africam, victo Gregorio comite Imperatoris Constantis circa annum 697.

Ait Mahometum fuisse caudam Draconis, qui tertiam partem stellarum abstulit. At tempore Ildefonsi vix nomen Machometi cognoscebatur in Hispania; quia nemo gotthorum tempore illius meminit, ne dum rescire (potuit) tertiam partem mundi ab illo contaminatam, ut nunc.

Tulgam ait regnasse ann. 3.; at Julianus annos 2. mens. 4.; et quadrat supputatio.

Heraclium minorem (forte intelligit Constantium Heraclii filium) cepisse Era 682.; immo 678., ut ait additor historiae Biclarensis, auctor eorum temporum. Immo hic addit 

Heraclium minorem ante Constantium filium Heraclii.

Chindasvinthum ait cepisse Era 682.; immo 680,; nam VII. conc. Tolet. anno 5. Chindasvinthi, Era 684. 

Chindasvinthum ait regnasse solum annis 4. mens. 8.; cum filio ann. 6. mens. 7. Julianus ait solum ann. 6. mens. 8. dies 20.; cum filio ann. 3. mens. 4. dies II.: obiisse kalend. octobris era 691.; cui potius concedendum.

Theodistum ait sub Chindasvintho sententia Synodi exulasse. Atqui solum VII. conc. Tolet. habitum sub Chindasvintho, ubi nulla mentio Theodisti; sed in eo subscribit Antonius Hispalensis.

Ait Reccesvinthum cum patre Chindasvintho regnasse ann. 6., et postea solum ann. 12. Immo Julianus ait cum patre ann. 3. mens. 4. dies II., et in totum annos 23. mens. 6. dies II.: obiisse cal. septemb. era 710., et certe computatio concurrit.

Item quomodo Ildefonsus scivit quot annos regnaverit solus Reccesvinthus, cum Ildefonsus obierit ante Reccesvinthum, nempe anno 18. Reccesvinthi, ut ait Julianus in vita Ildefonsi? Et quomodo scivit mortuum in Garticos Reccesvinthum, cùm iam mortuus esset Ildefonsus?.” 

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...