Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris MCXLII. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris MCXLII. Mostrar tots els missatges

divendres, 7 d’octubre del 2022

XI. Innocentii Papae II. Breve super electione episcop. Urgell., anno circiter MCXLII

XI. 

Innocentii Papae II. Breve super electione episcop. Urgell., anno circiter MCXLII (Vid. pág. 49).

Ex transl. in cod. núm. 273. bibliot. Rivipoll. 

Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis B. Priori, P. Guillelmi, archidiacono, B. Sacristae... Abbati Rivipollensi, B. S. Saturnini et Aggerensi Abbatibus, et universis clericis per Urgellensem episcopatum constitutis, salutem et apostolicam benedictionem. Notum vobis esse credimus, quam nequiter Urgellensis Comes E. in canonicos Urgellensis ecclesiae matris vestrae, et electum eorum occasione electionis, quam sicut accepimus concorditer et canonice fecerant, violentas manus iniecerit, et carceri atque custodie deputaverit. Clericis autem se ipsos redimere coactis, electum ipsum miserabiliter in carcere detinet, et ut ibi vitam finiat, diversis cruciatibus ipsum affligere studet. Unde nos quorum praecipue interest tantum sacrilegium non dimittere impunitum, in praeterita coena Domini prefatum comitem excomunicationis vinculo innodavimus, et in tota terra ipsius divina prohibemus officia celebrari, praeter babtismum puerorum et penitentias morientium. Idcirco per apostolica scripta vobis mandamus, et mandando praecipimus, quatinus iam dictam excomunicationis et interdicti sententiam per parrochias vestras publicari faciatis, et... à subditis vestris observari firmiter faciatis, donec dictus dominus ecclesiae et clericis ablata restituat, et de tam gravi sacrilegio digne satisfaciat; scituri quod si quis transgresor extiterit, transgresionem et inobedientiam ipsius impunitam non praeteribimus. Dat. Laterani II. kal. madii. 

X. Udalgarii Episcopi Elenensis ad clerum Urgell. eccl. super morte Urgell. Episcopi consolatoria epistola, data anno circiter MCXLII

X. 

Udalgarii Episcopi Elenensis ad clerum Urgell. eccl. super morte Urgell. Episcopi consolatoria epistola, data anno circiter MCXLII (Vid. pág. 45). 

Ex autogr. in arch. eccl. Urgell. 

V. Dei gratia Elenensis Ecclesiae Episcopus, Sanctae Dei Urgellensis Ecclesiae universo Clericorum conventui salutem. 

Venerabilis confratris nostri et coepiscopi Petri Berengarii, viri bonae memoriae de carcere carnis excessus ad nos perlatus, aures nostras sinistro rumore vulneravit, faciem gravi tristitia deiecit, mentem dura ancxietate conturbavit. Verum quoniam ipsum jugo divinae servitutis mancipatum in vinea Dominica usque ad vesperam fideliter desudasse cognovimus, de summi patrisfamilias denario non dubitantes, plagam doloris tolerabilius sustinemus. Sed quia castissima sponsa eius, praescripta scilicet ecclesia, maritali solacio viduata, quanto arctius dilexit praesentem, tanto ardentius suspirat et luget ademptum, necesse est, ut ipsa ante conspectum coelestis misericordiae animam suam in orationibus et gemitibus humiliatam consternat, eumque qui dicit, non relinquam vos orphanos, suplici cordis affectu, et ut ita dicam medullitus deprecetur, quatinus Sancti Spiritus Paracliti unctionem de coelo infundere, et filiae suae lacrimas manutergio consolationis exiccare dignetur. Ille quippe, qui ad filios dispersionis congregandos in unum, in morticino nostrae carnis humilis aparuit, proprii gregis tutelam nullo tempore derelinquit, ipso dicente: ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consumationem saeculi. Attamen adversarius noster, tamquam leo rugiens, quaerens quem devoret, fraternae seditionis conflator, videns caput subtractum, cuius provido regimine membra in unius pacis vinculo choerebant, inopino impetu in ovile Dei fraudulenter attentat irruere, et sacrae societatis unitatem dissipare. Decet igitur vestram prudentiam vobis ipsis et universo gregi circunspectis vigiliis providere, et Pastorem Deo gratum et hominibus, et Episcopum animarum vestrarum, dictante gratia Spiritus Sancti, prout Sancti Patres decreverunt, omni dilationis occasione recisa, subrogare. Ea propter karitati vestrae mando, consulo, et laudo, quatinus supra firmam petram, quae Christus est, in quo omnium rerum recte fundatur exordium, fundamentum electionis vestrae jactantes, solum supernae voluntatis examen sincera intentione sequi studeatis, ne videlicet sensus vestros vel odium in diversa precipitet, vel anima gratia cuiuspiam amoris et favoris seducta, a via rectitudinis exorbitet, et sic in manus Dei peremptorie judicandi incidatis. De coetero praesentiam nostram, consilium, et auxilium nostrum vobis accurate et diligenter exibebimus, cum et vestra necessitas postulaverit, et temporis oportunitas se nobis obtulerit. = Valete.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...