Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris puerorum. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris puerorum. Mostrar tots els missatges

divendres, 7 d’octubre del 2022

XI. Innocentii Papae II. Breve super electione episcop. Urgell., anno circiter MCXLII

XI. 

Innocentii Papae II. Breve super electione episcop. Urgell., anno circiter MCXLII (Vid. pág. 49).

Ex transl. in cod. núm. 273. bibliot. Rivipoll. 

Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis B. Priori, P. Guillelmi, archidiacono, B. Sacristae... Abbati Rivipollensi, B. S. Saturnini et Aggerensi Abbatibus, et universis clericis per Urgellensem episcopatum constitutis, salutem et apostolicam benedictionem. Notum vobis esse credimus, quam nequiter Urgellensis Comes E. in canonicos Urgellensis ecclesiae matris vestrae, et electum eorum occasione electionis, quam sicut accepimus concorditer et canonice fecerant, violentas manus iniecerit, et carceri atque custodie deputaverit. Clericis autem se ipsos redimere coactis, electum ipsum miserabiliter in carcere detinet, et ut ibi vitam finiat, diversis cruciatibus ipsum affligere studet. Unde nos quorum praecipue interest tantum sacrilegium non dimittere impunitum, in praeterita coena Domini prefatum comitem excomunicationis vinculo innodavimus, et in tota terra ipsius divina prohibemus officia celebrari, praeter babtismum puerorum et penitentias morientium. Idcirco per apostolica scripta vobis mandamus, et mandando praecipimus, quatinus iam dictam excomunicationis et interdicti sententiam per parrochias vestras publicari faciatis, et... à subditis vestris observari firmiter faciatis, donec dictus dominus ecclesiae et clericis ablata restituat, et de tam gravi sacrilegio digne satisfaciat; scituri quod si quis transgresor extiterit, transgresionem et inobedientiam ipsius impunitam non praeteribimus. Dat. Laterani II. kal. madii. 

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...