Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Regacs. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Regacs. Mostrar tots els missatges

divendres, 2 de setembre del 2022

XXXII. Eriballi archidiaconi Gerundensis, et vicecomitis Cardonensis, donatio ad Guadamirum presbyterum, anno MXXXII. (1032)

XXXII.

Eriballi archidiaconi Gerundensis, et vicecomitis Cardonensis, donatio ad Guadamirum presbyterum, anno MXXXII. (1032) (V. pág. 160.)

Ex autogr. in arch. eccl. Gerunden. 

In nomine Domini: ego Eriballus archilevita, vel vicescomes, donator sum tibi Guadamir presbiter. Certum quidem et manifestum est enim, quia placuit animis meis, et placet nullius quogentis imperio, nec suadentis ingenio, sed propria hoc elegit mihi bona volumtas, ut scriptura donacionis facio tibi de alodem meum, quod abeo in comitatu Gerundense, in parrochia sancti Cucufati, in locum que dicunt Sigberta, in terminio de Fornelletos, vel infra terminio de Regacs, vel de Yovad; et advenit mihi per donacione de fratri meo Bermundo, qui fuit condam, sive per qualesque voces. Et affrontat ipsa terra, culta vel erema, de parte orientis in medio alveo flumine Onnar, sive in terra de Valeriano presbiter: de meridie in terra de Vidal et de Valeriano, vel suos eredes, sive sancti Felicis: de occiduo in ipsa via, qui pergit ad Gerunda, vel ubique, sive in alode de Ginad, vel sui eredes: et de parte vero circii in medio rivulo que dicunt rio de Michs. Quantum infra istas quatuor affrontationes includunt, sic dono tibi ipsa terra culta vel erema, cum exiis et regressiis earum, totum ab integrum, et cum illorum affrontationes, quantum omo adimperari potest ad usum ominis, sic dono tibi pro anima Bermundi, et anima mea, ad tuum proprium alodem, sine ullo vinculo. Quae vero predicta omnia superius scripta de meo iure in tuo trado dominio, et potestate, ad omnia facere quod volueris, ex presentis die et tempora; ita quod si ego donator aut nullus omo vel femina, qui contra hanc ista scriptura donacione venerit pro inrumpendum, non hoc valeat vindicare, quod requirit, set componat aut componamus tibi ista omnia superius scripta in dupla, cum omni sua melioracione, et in antea ista scriptura firmis et stabilis modo permaneat vel omnique tempore. Facta ista carta donacione VI. Kalendas Ianuarii, anno XXXVII. regni Rodberti regi. = Eriballus + archilevita. = Sig+num Brocard. = Sig+num Senofred de Cardona. = Sig+num Guitard de Colonico. = Sig+num Guiliel Mir. = Raimundus Folco vicecomes. = Raimundus levita, qui ista carta donacione scripsi, cum litteras fusas in verso II. vel V, et superpositas in verso IIII, vel XI, die, anno, quo supra.

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...