Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Ostiarius. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Ostiarius. Mostrar tots els missatges

dilluns, 31 d’octubre del 2022

V. Monasterium S. Laurentii in valle Lordensi, seu de Marunys, unitur monasterio S. Andreae inter pontes: anno MLXXVIII.

V. 

Monasterium S. Laurentii in valle Lordensi, seu de Marunys, unitur monasterio S. Andreae inter pontes: anno MLXXVIII. (V. pág. 18). 

Ex autogr. in arch. Monaster. S. Mariae Rivipulli

In Christi Omnipotentis nomine. Ego Ermengaudus Dei nutu Urgellensis Consul et Marchio omnibus hominibus tam religiosis quam laicis praesentibus atque futuris detego et cunctis sciri volo, quia erant mihi tria monasteria devicta paupertate nimia. Unde dolore compulsus cogitavi in corde meo ut de his tribus facerem duobus, quibus postea non defecissent cuncta necessaria per tempora cuncta. 

(a) Hanc cartam ad Caroli Calvi tempora referencia esse scripturae conditio dubitare non sinit, quam meis ipse oculis saepe lustravi; tum et illud conficit quod hoc Abbas Guisamundus nominetur quem medio hoc saeculo IX floruisse exploratum est. 

Ac per hoc ego praelibatus comes Ermengaudus, una cum consilio Domni Presulis Bernardi ceterorumque meorum bonorum hominum, videlicet Vice-Comitis Mironis, Guitardique Isarni, et Arnalli Dachonis, Remundique Gonballi, et aliorum multorum quorum nomina scribere longa nimium fuerant, per hanc scripturam dono Domino Deo et Caenobio Sancti Andreae Apostoli, quod est situm inter arta nimium loca quae vocantur Pontonis, et sub sua ditione mito Ecclesiam illam Sancti Laurenti quae est fundata in valle Lordensi cum omnibus dominicaturis quascumque habet in omnibus locis et terris et omnibusi modis habere debet, sive cum omnibus Ecclesiis, decimis et primiciis, et cum omnibus sibi pertinentibus rebus, cum terminis et afrontacionibus cunctis, sicut noti sunt termini ab incolis locarum illarum, totum quicquid dici nominarique potest quae ad usum hominis pertinent, exceptis illis dominicaturis quibus jam dedi Sanctae Ceciliae per scripturam donationis. Totum aliud sicut prescriptum est et adhuc melius potest homo considerare aut numerare quae pertineat ad prelibatam Sancti Laurentii Ecclesiam quae olim fuerat monasterium dono et subitio supradicto monasterio Sancti Andreae, et sic de jure Sancti Laurentii et meo in dominium et potestatem sepe dicti monasterii Sancti Andreae haec omnia trado ad habendum et tenendum tempore perlongo. Sub eo videlicet ordine et modo ut omnes habitatores illius monasterii regulariter semper vivant. Quae est acta XVI kalendas septembris, anno videlicet XVIIII Philippi Regis. = Ermengaudus gratia Dei Comes +. Ego qui hanc feci donationem et firmavi propria manu et testibus firmare mandavi.

Bernardus nutu Dei Urgelli Episcopus +. = Sig+num Mironis Vice-Comitis. = Sig+num Guitardi Isarni. = Sig+num Arnalli Dachonis. = Sig+num Remundi Gonballi. = Poncius Sacer. = Petrus Sacri custos. = Miro Sacer. = Guilielmus Ostiarius. = Lator juris Ermengaudus confirmat hanc devotus +. = Petrus capud scolae qui hanc cartam donationis rogatus scripsi, subscripsi + die et anno quo supra. 

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...