Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Matresinda. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Matresinda. Mostrar tots els missatges

diumenge, 18 de desembre del 2022

XIII. Donatio ecclesiae S. Stephanii a Bentio facta monasterio S. Petri Rodensis an. DCCCCLXXVII. (977)

XIII. 

Donatio ecclesiae S. Stephanii a Bentio facta monasterio S. Petri Rodensis an. DCCCCLXXVII. (977) (Vid. pág. 45.)

Ex autogr. in arch. S. Petri Roden. 

Sacrosanctae Dei aecclesiae Sancti scilicet Apostolorum Principis Petri Paulique Doctoris aegregii, seu gloriosissimi Andreae Apostoli, ac ceterorum Sanctorum in eodem caenobio quiescentium qui est ipse monasterius jam dictus situs subtus castro Verdaria super mare in montem qui dicitur Rodas, seu in comitatu Petralatense in suburbio castro Tholone, ubi in Christi nomine Domnus Hildesindus Abba preesse videtur una cum norma monachorum ibidem Deo agonizantium. Ob hoc igitur ego in Dei nomine Bentio considerans casum humanitatis fragile simulque reminiscens illud dominicum praeceptum: date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis, et quia sicut agua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum ut quando de ac luce migravero et ante tribunal Christi venero, anima mea et anima genitricis meae, et anima consanguinei nostri condam Wifredi qui fuit, veniam mereamur adipisci de peccatis nostris et vitam possidere aeternam. Propterea cedo, sive dono ad jam dicto loco sancto, suisque servientibus aecclesiam meam quae mihi advenit per scripturam donationis de genitrice meae Matresinda, et quae ad illam advenit per scripturam vindictionis atque donationis condam avunculi sui Wifredi jam dicti bonae memoriae. Est namque ipsa aecclesia sita in comitatu Gerundense in valle Tordaria, et est fundata in honore Beatissimi Protomartyris Stephani. Sic dono ego jam dictus Bentio atque concedo ad jam dictum domum Dei in ipsa praedicta ecclesia Sancti Stephani ipsa mea medietate ab integro, id est in decimis et in primitiis et oblationibus et alodibus et in omnibus rebus ad eandem ecclesiam pertinentibus propter remedium animae meae et remedium animae genitricis meae jam dicta Matresinda, et propter remedium animae Wifredi qui fuit condam. Quem vero praedicta ecclesia, sicut superius est scriptum, de meo jure in dominio et potestate praelibati Beatissimi Apostoli Petri jam dicti cenobii suisque servientibus trado atque tranfundo; ea vero videlicet ratione ut quamdiu ego jam dictus Bencio vixero, teneam et possideam in servicio omnipotentis Dei et Sanctissimi Petri supra memorati caenobii et supra scripti Abbati loci ipsius suisque fratribus. Et post obitum meum ad ipso loco sancto remaneat ab omni integritate et fratribus ibidem degentibus. De repeticione vero si quid ego supradictus Bencio inmutatas voluntates meas aut ullus ex heredibus meis seu ulla inmissa vel prepotens persona qui hanc scripturam donationis vel tradictionis ad inrumpendum venerit, aut ullam calumniam generare presumpserit, conponat ad supra scripto loco sancto auri optimi libras V. et quod petit non vindicet; sed haec cessio vel donatio a me facta firma et stabilis permaneat omnique tempore cum stipulatione subnixa in omnibus conprehensa. Facta scriptura ista concessio vel donatio VII. idus februarii anno XXIII. regnante Lotherio Rege, filio Ludoici Regis. 

Bencione + qui hanc donatione vel tradicione feci et firmare rogavi. = Sig+num Guigo. = Sig+num Adalbertus. = Sig+num Baron. = Sig+ (falta num) Adroerius. = Trasoadus + presbiter. = Radulfus presbiter + = Soniefredus sacer qui hanc cartam donationis vel traditionis scripsi et subscripsi die et anno quod supra. 


Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...