Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Viterbi. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Viterbi. Mostrar tots els missatges

dimecres, 12 d’abril del 2023

XXII. Clementis Papae IV. bina rescripta, quibus Petro de Muredine Episcopo Maioricen.

XXII.

Clementis Papae IV. bina rescripta, quibus Petro de Muredine Episcopo Maioricen. concedit ut per simplicem presbiterum pollutas ecclesias reconciliare, et in aliena diocesi verbum Dei, non requisito diocesani consensu, seminare possit, an. MCCXLVIII. (Vid. pág. 144.)

Ex carta origin. in arch. eccl. Maioric.

Clemens Episcopus servus servorum Dei. Venerabili fratri Petro, Episcopo Maioricen. salutem et Apostolicam benedictionem. Ne in ecclesis tuae civitatis et diocesis ex causa divinae laudis organa diutius suspendantur, quod per aliquem simplicem presbyterum ad hoc ydoneum possis ecclesias ipsas, quae dedicatae non fuerint, facere cum aqua exorciçata lavari, si eas semine vel sanguinis effussione contigit pollui, seu contingat in posterum, liberam tibi auctoritate praesentium concedimus facultatem. Datum Viterbii III. idus junii, pontificatus nostri anno quarto.

Clemens, etc. Venerabili fratri … Episcopo Maioricen. salutem, etc. Affectantes praecipue ut nostrae cooperationis auxilio per divinam gratiam salus proveniat animarum, fraternitati tuae, ut in locis ad quae te devenire contigerit, diocesanorum locorum ipsorum assensu minime requisito, proponere valeas fidelibus verbum Dei, liberam concedimus auctoritate praesentium facultatem. Datum Viterbi IV. idus junii, pontificatus nostri anno quarto.

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...