Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Suniario. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Suniario. Mostrar tots els missatges

dijous, 15 de desembre del 2022

XXIII. Acta electionis et consecrationis Suniarii Abbatis Amerensis in concilio Gerundae celebrato anno MXVII (1017).

XXIII.


Acta
electionis et consecrationis Suniarii Abbatis Amerensis in concilio
Gerundae celebrato anno MXVII (1017). (Vid. pág. 227.)


Ex
autogr. in arch. monast. Ameren.


Herus
Xps. Jhesus in terris degens per cosmi alumnos misit duodecim
climata, ut gentilium corda que errores raptabatur per varios atque
per devia ad fidei rectitudinem traherentur, atque ad Xpi industriam.
Ipsi vero toto nisu conati sunt a zabulorum eos evellere suplicia, et
lavacris salutaris abluere, ut purificati ab idolorum spurcicia,
atque operante Xpi. iusticia, permanere possint in cive aetherea. Fos
inde accensi nonnulli, roborati virtute fidei Spiritus Sancti,
linquentes predia, substantia atque cuncta, alternatim duxere
 vitam,
per quam possint adipiscere perennem mansuram. Ergo multi soli hero
placere studentes, in tuguriis hospicia habentes, cum celicolis
adepti sunt regni celestis. Quo circa noster Theosophus gratia et
nomine, evi vitam deserens huius, amplectens deserta, soli Deo vacare
studens, Angelis notus, hominibus incognitus, dein lucerna super
candelabrum posita, quatinus qui in domo sunt luceret, XII monasteria
construens, duodenos monachos deputans, per uniuscuiusque patres
constituit, vitamque monasticam indidit. Unde nonnulli eius
amplectentes vestigia studuerunt construere monasteria sua in
presidia. Ergo namque a fidelibus viris monasterium Sancte Marie
dudum in
val de Amerensi constructum, et regulis artis (vel
regalis cartis) ibidem degentibus lex constituta est. Quorum inibi
novimus extitisse, et eundem cenobium strenue rexisse domno Raimundo
Abbate quem ab hac luce feliciter subtractum, et inter agmina
paradisi collocatum, interim annuente domno
Raimundo inclito
Marchione
eiusque coniuge domna Ermesindis Comitissa
successit in eodem cenobio egregium virum domno scilicet Witardo
venerabilis Archipbr. Qui aliquot per tempora tria annorum spacia
eadem rexit monasteria secundum sue mentis sciencia. Qui presidebat
tunc temporis quo in Sancta Sede Gerunda celebrata est concilia, in
quo adfuere Episcopi, necne Abbati, et diversi generis quam plurima.
Multas denique ibidem dirimentes causas, et quod videbatur ineptum,
trahere nitebantur ad rectum consilium. Consedentibus namque et
conloquentibus, audientes quomodo erat erga monasterium,
adiudicaverunt inhonestum esse, atque potestati subiacere peccatum,
ut monachi sub lege et hordine Sancti Benedicti degentes ut maneant
sine patrono, qui hordinem ac vestigia simul cum illis ducat
communemque vitam atque minime esse sub tali potestate qui hordinem
et vitam ducant alternatim, et non comune, sicut beatus Benedictus
edocet. Enimvero ceperunt Episcopi vel Abbati exorare domnum Petronem
sancte Sedis Gerundensis alme Virginis Marie Episcopum una cum clero
sibi comisso ut rogasset atque obtasset domna Ermesindis gratia Dei
Comitissa, necnon et eius filio inclito
Marchione Berengario,
ut talem ibidem Pastorem delegassent, qui eisdem ducatum prebuisset
ad vitam et adquievit Comitissa necnon et eius filio, atque omnes
Gerundensium Proceres, eorumque preces annuente domno Witardo,
egregius Archipbr. elegerunt monacum nomine
Soniarium ex
Sancti Petri cenobio, moribus pudicum, sapiencie sale refertum,
scientem proferre de tesauro intimo cordis sui ea que sunt novi ac
veteris testamenti; ac domno
Berengario inclito Duci eum
obtulit domno Adalberto egregio Presuli ad benedicendum per iussionem
domno Petrono Episcopo, ut consecratus a Dno. Jhesu Xpo. auctoritas
ista ei suplementum tribueret a prelatum regendum iam monasterium.
Acta sunt hec autem III. kl. decembris, imperante Domino nostro Jhesu
Xpo., anno Trabeacionis eiusdem millesimo XVII. indicione (deest).


Adalbertus
Episcopus. = Ermessindis gratia Dei Comitissa. +. = + Berengarius
Comes. = Blidegarius Aba. = Abo monachus. = Seniofredus monac. =
Petrus monac. = Durandus mon. = Arnallus monac. et sacer. = Eldemarus
monac. = Guilelmus monac. = Geraldus monac. = Seniofredus monac. =
Reimundus mon. = Petrus sacer. et mon.

diumenge, 24 de juliol del 2022

Tomo 6, apéndice 17, Ioannis XIII. Rom. pontificis Litterae, ecclesiam Gerundensem Attoni Ausonensi episcopo

XVII. 

Ioannis XIII. Rom. pontificis Litterae, ecclesiam Gerundensem Attoni Ausonensi episcopo et Tarraconensi metropolitae subiicientis, anno DCCCCLXXI. (V. pág 155.) 

Ex arch. episc. Vicensis.

Ioannes episcopus, servus servorum Dei, dulcissimis filiis Suniario episcopo, et Gaucefredo comiti (conde Wifredo, Guifre) genitori eius, et cunctae plebi, atque archidiacono et caeteris canonicis sanctae Gerundensis ecclesiae, in Domino salutem. Nec vos latere volumus, quod Tarraconensem ecclesiam, episcopalem olim sedem, quae ob barbarorum incursum plebe defecit, ecclesiae Ausonensi, nostrae apostolicae sedis auctoritate univimus, et in ea archiepiscopalem sedem constituimus, in qua archipraesul Atto ordinatus, palleo a Romana sede accepto, episcopos quondam Tarraconensi ecclesiae subiectos sibi nunc subditos habeat, et in eis sedibus, quae olim eidem ecclesiae subiectae fuerunt, episcopos ordinet; et quod eum ad hoc agendum idoneum reperimus, nostrae auctoritatis praecepto eiusdem Gerundensis vestrae ecclesiae provisorem concedimus et ordinamus, et vos ita ei subiectos, sicut filios patri, esse et optemperare volumus et optamus. Scriptum per manum Georgii notarii et scrinarii S. R. ecclesiae, in mense Ianuario, Indictione XIV. 

Tomo 6, apéndice 14, Acta dedicationis ecclesiae S. Mariae de Moyá anno DCCCCXXXIX.

XIV. 

Acta dedicationis ecclesiae S. Mariae de Moyá anno DCCCCXXXIX. (V. pág. 133.) 

Ex transl. in ead. eccl. 

Anno incarnati Verbo, qui in principio apud Patrem Deus semper existit, DCCCCXXX nono, iliustrante Spiritu Sancto, praeclarus domnus comes Suniarius et marchione inclitus, summâ cum reverentiâ divino cultui excercente per limitem rectam ad semitam vi applicat iustitiam. Vere namque salubris religio existit, ut in Dei amore quisquis compunctus animus boni operis aucmentum perficere sit conatus: ideo volumus ut non sit incognitum, sed a quibusdam patefactum, qualiter princeps comitis vel eius nobillimus prolus domnus Ermengaudus Ausonensis comitis unanimem divina tractantes misteria, ad praesentiam domni Georgii Ausonensis ecclesiae praesuli pervenerunt, poscentes humiliter eius clementiam, ut in praedicto comitatu, ab eorum deprecationem, dedicasset ecclesiam Sancta Maria nomine, qui est sita in pago Modeliano (Moyá). Pontifex egregius ad eorum petitionem clementer accomodavit aurem: ex eadem basilica libuit facere consecratam ecclesiam: precibus dignis consortem sibi expetivit domnum Guillaranem Barchinonensis ecclesiae dignissimum pontificem, ut ad dedicationem eiusdem baselicae venire non dedignasset, sed tantum pro summa reverentia iubamina ei ferre procurasset. Venerandus pontifex arcessitus ad diem dedicationis occurrit, sub rogationem praenominatum praesulem, vel supra taxatos comites, ecclesiam in honorem Dei et Sancta Maria Genitricis consecravit. Incliti comites coelesti dono largitate fulciti, comperientes non licere vacuam dedicare ecclesiam, sed dotatam, et ex rebus propriis consecratoris ditatam; ideo ex aquisitis facultatibus, in dedicationis diem, ad sanctum altarem, aliquid ex eorum proprietatem offerre decreverunt, sicuti et faciunt. Donamus namque vel offerendo tradimus ad diem dedicationis praelibatam ecclesiam, nos pariter Suniarius, et Ermengaudus, gratiâ Dei comites, propter amorem Dei et remedium animarum nostrarum, in eodem termino, in locum quem dicunt pratum de Ademare, pariliata una de terra et amplius. Est vicina de parte orientis in terra Donone vel Eldegarda, et de meridie in terra Donnone vel haeredes suos, de occiduo in terra Eldegarda, de circi in terra Donnone, vel Eldegardas sive haeredes illorum. Et in eius termino donamus vinea, qui est ad ipsam rovoriam: afrontat de orientis in vinea Addanagilde, de meridie iungit in terra Recosindo, de occiduo inlaterat in vinia Eldemare, de circi similiter. Et in alio loco donamus ibidem vinea, qui est ad speluncam Guandalmate, de orientis adherit se in Roca, de meridie in vinea Richario, vel Adovardo, de occiduo in terra herma, de circi in terra Salomonem, vel de Gontario. Insuper autem concedo ego Suniarius, atque inconvulsibiliter perenniter ad proprium praedicta ecclesia manere, vel propriis ministris ibidem Deo servientibus habere iubeo terras, quas pater meus Guifredi quondam comes ibidem donando tradidit. Sunt vicinas de orientis de torrentem, qui ducit aquam, de meridie in rio de Avellanas, de occiduo in terra de me Suniario, sive in ipsa fonte, de circi vero affrontat in strata publica. Et ego Sanciolus dono ibidem ad diem dedicationis casullam I, stola I, manipulum I, alba I, calicem argenteum I, cum patenam, missalem I, lectionarium I, antifonarium I, actus apostolorum I, quadragenario I. Haec omnia offerimus ad eius diem dedicationis Deo, vel memorata ecclesia, seu praedictos praesules, sive ad eius ministros, ut secundum sanctionem patrum, vel instituta canonum, quolibet modo voluerint obtineri, dispensari, in eorum maneat potestati. 

Et ego Georgius, ea videlicet ratione, iubeo ad praedictum pontificem consecrari hanc ecclesiam, in honore Sancta Maria fundatam, et ibidem addo parrochiam Modeliano cum ecclesias in eius terminos sitas, vocitatas Sancti Felicis, et Sancti Petri, et Sancta Columba, et Sancti Andreae, vel Sancti Ledugarii, et ecclesia in castrum Marphani cum villis, vel villariunculis, decimis et primiciis, atque oblationibus illarum, quantum rectius ibidem videtur pertinere, ut per singulos annos, sacerdotes vel ministri ecclesiae, more canonica, bis in anno concilia celebrare indesinenter expediant, sive et ad chrismale mysterium secundum decreta sanctorum patrum occurrere non diferant, reditos canonice consuetos adimplere non omittant. Et si episcopus confirmationem, vel aliarum utilitatum per parochiam exercere voluerit, obedientiam in omnibus tam iste presens levita Sanciolus, qui hodie retinet ecclesiam, quam succesores eius, paratissime procurent. Qui vero, quod non obtamus, hanc dotem irrationabiliter tentare voluerit, hoc quod repetit, non valeat vendicare, sed vinculato bannum regis componat auri libras X. Et si ausu temerario facultates ecclesiae pervaserit in aliquo, restituat quadruplum. Acta sunt enim haec indictione XII, anno IIII regnante Ludovico rege, die decimo Kalendarum Septembrium. 

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...