Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Paganos. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Paganos. Mostrar tots els missatges

dilluns, 24 d’abril del 2023

APÉNDICE DE DOCUMENTOS. I. Statutum domini Antonii de Galiana, Episcopi Maioricen.,

APÉNDICE DE DOCUMENTOS.

I.

Statutum domini Antonii de Galiana, Episcopi Maioricen., super baptismo Judeorum ante tertium diem conversionis ipsorum ad fidem non perficiendo, anno MCCCLXXIII. (Vid. pág. 13)

Ex lib. comuni cur. episc. Maioric. de an. 1364 ad 1374.

In nomine Domini. Amen. Sacrorum canonum institutis liquido constat nemini Judeo vel Pagano ad credendum vim inferre. Cui enim vult Deus miseretur et quos vult indurat. Non enim tales inviti sunt salvandi, sed volentes ut integra sit forma iustitie; et ante dies viginti ad baptismi purgationem non admittantur, infra quos cathecumini ad sacri fontis renovationem concurrat, et ad simbolum Apostolorum spiritualiter doceantur. Contra quorum canonum sententiam nonnulli curati subito Judeos, Paganos ad sanctum baptismum admitant, decipientes verbum quo cavetur quod nulli cito manum imponas. Super quibus Judeorum aljamae Maioricen. crebra fuimus supplicatione pulsati pro observantia sacrorum canonum praedictorum. Nos igitur Antonius, miseratione divina Episcopus Maioricen., cupientes iusta petentibus assensum non denegare, et quod consuetudinis ususque longevi non sit vilis auctoritas, fecimus diligenter inquiri: et testimonio rectorum, vicariorum et aliorum curatorum, iuratorum concordantiam fuit compertum, quod Judeis pro sacro baptismo suscipiendo ad ecclesiam confugientibus, ante tres dies infra quos in articulis fidei catholicae instruebantur, dictum baptismi sacramentum non conferebatur: recogitantes si iracundiae, ebrietatis vel alterius criminis metu forsitan essent inducti seu provocati; quibus tribus diebus elapsis ad sacri fontis renovationem admitebantur in devotione perseverantes. Quamobrem attendentes consuetudinem legum optimam interpretem fore, praesenti constitutione irrefragabiliter perpetuo servatura ordinando mandamus quod nullus Judeus ad sanctum baptisma admitatur nisi post lapsum trium dierum, forma narrationis praedictae plenius observata. Et si quisquam curatorum, seu eorum loca tenentium, aut alius presbiter contrarium attemptare presumpserit, penas decem librarum fabricae ecclesiae Maioricen. aplicandarum, et excommunicationis incurrere volumus ipso facto. Datum Maiorice sub maioris nostri sigilli appensione, die prima mensis junii, anno a Nativitate Domini millesimo CCC.LXX tercio.

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...