Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris primicerius. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris primicerius. Mostrar tots els missatges

dimarts, 23 d’agost del 2022

XXI. Sanciae comitissae Urgellensis donatio ad eccl. Agerensem, anno MLXVI. (1066)

XXI. 

Sanciae comitissae Urgellensis donatio ad eccl. Agerensem, anno MLXVI. (1066)

(V. pág. 128.) 

Ex arch. eiusd. eccl. núm. 965. 

In nomine Domini: ego Sancia comitissa, et Ermengaudus, proles Ermengaudi. Verum est satis, et, utinam quod non esset, cognitum multis, quod domnus Ermengaudus, comes Urgellensis, transacto tempore quadragessime fuit in Spania interfectus a sarracenis. Postea inde a suis fuit levatus, et ad civitatem Barbastri, quam ipse tenebat, portatus. Et inde iterum cum magno luctu ad castrum Aggeris fuit adductus, et ibi ante hostium ecclesiae Sancti Petri fuit sepultus. Testamentum nullum fecit, neque de suis rebus aliquid ordinavit, quia propter impedimentum vicine mortis facere nequivit, nec ei licuit. Quapropter ego praedicta Sancia comitissa, quae fui uxor eius, et Ermengaudus filius suus, meus privignus, cum consilio domini Guilielmi, huius territorii episcopi, et aliorum bonorum hominum nostrorum, pro redemptione animae suae aliquid de nostris dominicaturis, videlicet, ex alodiis planis, ecclesiae Sancti Petri de Ager, iuxta quam requiescit, votive, et potentialiter damus, et confirmamus. In primis damus ei quartam partem totius parroquiae de castro Sero, ex omnibus decimis, quae inde exeunt, et exire debent ex omnibus finibus, et terminis eius. Et damus ei duos molendinos sub castro de Ponts in ipsa insula iuxta Sigori (Segre), cum aquarum decursionibus, et pertinentiis omnibus: et damus ei unam domum intus in ipsa villa de Ponts: et unam pariliatam terrae intra terminos ipsius castri cum una vinea, unde exeat tonna plena de vino. Et in castro de Olius damus ei unum mansum, in quo habitat Miro Vives de Sussiados, cum omnibus terris, et vineis, que pertinent ad eundem mansum, et cum omnibus decimis, et servitiis, atque tributis, quae inde exeunt, et exire debent, excepta tertia parte de decimis, quae pertinent ad ecclesiam ipsius loci. Et in Civitatem, iuxta Sedem Sanctae Mariae, damus ei unum mansum, in quo Petrus habitat, cum omnibus terris, et vineis, quae pertinent ad eundem mansum, et cum omnibus decimis et servitiis, atque tributis, quae inde exeunt, et exire debent. Similiter damus ei in Argo unum mansum, in quo habitat Otto Fruile, cum omnibus terris et vineis, quae pertinent ad eundem mansum, et cum decimis, et servitiis, atque tributis, quae inde exeunt, et exire debent. Et in castro de Tolo damus ei unum mansum in quo habitat Guillelmus Borrelli, cum omnibus terris, et vineis, quae pertinent ad eundem mansum, et cum decimis, et serviciis, atque tributis, quae inde exeunt, et exire debent, ad partem, et ad opus comitis, cum una pecia terrae ante ipsum castrum. Et in castro Sancte Liciniae damus ei unum mansum, in quo habitat Exabellus Exobarig, cum terris, et vineis, et decimis, et servitiis, quae inde exeunt, et exire debent ad partem comitis. Et in castro de Pilzano damus ei etiam unum mansum, in quo habitat Pascual, qui est excusatus domni Arnaldi Mironis; et consentiente eodem domno Arnaldo damus ipsum mansum praedictae ecclesiae Sancti Petri in dominicum, cum omnibus terris, et vineis, quae pertinent ad eundem mansum, et cum decimis, et serviciis, atque tributis, que inde exeunt, et unquam exire debent simul cum districto, et mandamento. Et adhuc addimus ei iuxta terminum de Castroserris, et de Stagno duas pariliatas terrae, quae laborentur in uno anno, et alias duas in alio sequenti anno. Hoc autem totum, sicut superius est dictum, et scriptum, nostra sponte, pro animae ipsius comitis redemptione, solidum, et liberum damus prefate ecclesiae. Et de nostro iure tradimus praefatum donum in suum dominium eternaliter ad habendum, et quod voluerit faciendum, eo modo ut clerici ipsius loci semper Deum exorent pro eo, et beatus Petrus, quem princeps apostolorum, et claviger regni coelorum per potestatem sibi a Domino traditam solvat praefatum comitem ab omni vinculo delictorum, et remissionem ei accipiat suorum omnium peccatorum, et apperiat ei paradisi coelestis introitum. Et qui hoc voluerit disrumpere, aut per quemcumque modum minuere, et de iure per libertate ecclesie tollere, aut per aliquam occasionem alienare, nullo modo possit facere. Sed imprimis pro sola presumptione iram Dei incurrat, et secundum privilegium, quod praedictae ecclesiae Sancti Petri fuit factum apostolicis Romanorum, sciat se anathematis vinculo innodandum: et sicut devastator ecclesiae cum Iuda proditore inferno inferiori damnandum. Quod est actum II. Idus Aprilis, V. anno Philipo regis. = Sig+num Sanciae comitissae. = Sig+num Ermengaudi, filius qui fuit praedicti Ermengaudi defuncti: qui hanc donationis scripturam scribere iussimus, et coram nostrae patriae maioribus manibus propriis firmamus, et testibus firmare ro+gavimus, et postea in manibus abbatis et cleri+corum Sancti Petri eam tradimus. = Sig+num Arnalli Mironis. = Sig+num Mironis vicecomite. = Sig+num Guitard¡ Guillelmi. = Sig+num Brocardi Guillelmi. = Sign+ Dalmaci Isarni. = Sign+ Arberti. = Sig+num Ramundi Geralli. = Sig+num Berengarii Isarni. = Sig+num Guillermi Isarni,  Sig+num Bonus. = Sig+num Bernardus. = Sign+ Berenger Raimundo. = Guiffredus. = Guillelmus, primicerius, et iudex. = Ramerius gramaticus, ac Sancti Petri praepositus. = Petrus +. = Raimundus +. = Bonfilius. = Ego Bernardus Amat hanc laudo cartam +. = Guillelmus, gratiâ Dei Urgellensis episcopus +. = Amatus levita, qui hoc scripsit + in praefato die, vel anno. 

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...