Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Oristidano. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Oristidano. Mostrar tots els missatges

dissabte, 30 de juliol del 2022

Tomo 6, apéndice 37. Quaerimoniae ecclesiae Ausonensis contra invasores bonorum ipsius, incerto anno.

XXXVII.

Quaerimoniae ecclesiae Ausonensis contra invasores bonorum ipsius, incerto anno. (V. pág. 213.) 

Ex arch. eccl. cathedr. Vicens. 

Conqueritur sancta Ausonensis ecclesia super Deusdedit Bernardi, qui aufert eidem ecclesiae castrum de Monteboyo (Montbuy, Montbui), cum omnibus quae ad ipsum castrum pertinent, qui debet esse dominicum episcopi. De Amato Olivae, qui aufert infra terminum ipsius castri, alodium quod Guillermus sacrista ob remedium animae suae dimisit canonicae praescriptae sedis; et in castro Tous aufert eidem canonicae alodium Salliforas; et in castro de Rigadell in Valle formosa aufert praelibatae canonicae alodium, quod Gaucerandus canonicus ei dimisit. Quaeritur etiam supra Bermundo Enrici, qui aufert et depredatur ibidem in Galliano alodia iam dictae canonicae. Gaucerandus Miro, qui aufert tres parroechias de archidiaconatu nostrae sedis. De Guillermo Guisadi et suis, qui diripiunt et depredantur dominicaturas praelibatae canonicae, videlicet, ipsam de Sancto Bathilio et de Rivolato: et de Bernardo Guillermi de Gurbo, qui aufert nostrae canonicae ecclesiam Sanctae Mariae de Mesleo cum universis decimis et alodiis et omnibus sibi pertinentibus, et de ipso tertio de Granoiariis (Granollers). Conquaerimur de Raimundo Raimundi, et Petro fratre suo, qui aufert nostrae canonicae ecclesiam Sancti Ilarii (Hilari, Hilario) sine ulla ratione. De aliis vero tam magnatibus quam mediocribus, qui auferunt sua praedia iniuste nostrae sedi et nostrae canonicae, tam in Ausone, quam in Oristidano, sive in comitatu Minorissae. De ipsis vero presbyteris et clericis non tacemus, qui habent emptos ecclesiasticos honores, et tenent capellanías per laycales personas: de militibus qui ad suum opus tenent alodia, qui debent esse iuri ecclesiarum, et devenire in potestate clericorum: de filiis praesbyterorum, qui iniuste et per datum praetium faciunt suum ordinem. De hiis non tacemus qui habent facta sacrilegia in nostra sede, et in multis ecclesiis in episcopatu Ausonensi. De ipsis vero quaerelam facimus, qui abent treguam Dei fractam, et ad (ab) episcopatu Ausonensi eiectam. De ipsis vero, qui suas uxores, quae recte habebant, habent dimissas, et alias acceptas. De ipsis vero non tacemus, qui miscunt se cum suis parentibus, et cum ipsis foeminis, cum quibus parentes illorum dormierunt. De Poncio Ugoni de Castrofolet (Castellfollit ?) conquaerimur, qui aufert nostrae canonicae ipsum alodium de Navarcles, quod mater sua eidem canonicae dimisit. Similiter de Raimundo Mironi de Pugo alto (Podio alto, Puig alt), qui abstulit praescriptae canonicae in Buadella suum alodium. De Arnallo de Guardia dicto archidiacono, et de fautoribus eius, qui asalivit nostram sedem et archiepiscopum, et depraedavit equas nostrae canonicae et aliorum hominum, et vult accipere iniuste filiam Bernardi Guillermi in uxorem, quae est consobrina aliae foeminae cum qua multocies ipse se commiscuit.

Iubemus atque admonemus ut Petrus Rigualli, qui habet suam ecclesiam dimissam, et ecclesiam Sancti Iohannis cum omnibus quae sibi pertinent sub prioraticu acceptam, ut revertatur ad suam propriam ecclesiam Sanctae Mariae Villae Bertrandi. Si vero contemptor extiterit, interdicimus eum ab omni divino officio, et ab introitu ecclesiae. 

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...