Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Lebut. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Lebut. Mostrar tots els missatges

dijous, 5 de gener del 2023

Tomo XVI. Apéndice I. Instrumentum concordiae inter Raimundum Berengarii, Comitem Barchin. et Avifelel Dominum castri de Lerida,

APÉNDICE DE DOCUMENTOS. 

I. 

Instrumentum concordiae inter Raimundum Berengarii, Comitem Barchin. et Avifelel Dominum castri de Lerida, post eius civitatis a predicto Comite expugnationem: an. MCXLIX. (1149) (Vid. pág. 4.)

Ex transl. in arch. eccl. Ilerdens. saec. XIII exarato.

Haec est conveniencia quae est facta inter Alchaid (Alcaide, alcalde, çaid, zayt, zeyt, cid, sir, señor, dominus, castellano, castlán, catalán, &c.) Avifelel et Domnum Raimundum Barchinonensem Comitem et Marchionem quod de ista hora in antea sint amici inter se et fideles sine ullo malo ingenio et enganno, sicut bonus senior debet esse fidelis amicus suo fideli homini et amico, et sicut fidelis homo debet esse fidelis et verus amicus suo meliori seniori absque ullo enganno. Propter hoc convenit praedictus Comes jam dicto Alchaid ut habeat illi viginti galeas et de geralis tantos ut posit Alchaid mittere ducentos cavallos inter Christianos et Sarracenos et posset (f. passet) illum ad Majoricas (Mallorcas). Propterea convenit praefatus Alchait de Lerida praenominato Comiti ut mittat illi * harrahenas filios suos et tantos de suis hominibus unde Comes bene sit fides quod ipse Alchaid donet Comiti Calamnera et Cegdi et Escarps et Seros et Calaterra et Aitona et Lebut et Castel de Ases et Alcholea, et donet illi Albesa et Afesta, et Monte accuto, et Alchaid teneat Soses per suum alodium et suos molinos in Lerida et suos alodios. Quod si Alchaid vult honorem habere in Barchinonam et in Gerundam donet illi Comes ad laudamentum de suis amicis, et Alchaid sit illi valedors et ajudadors, et hoc totum sicut superius scriptum est praefatus Alchaid attendat totum jam dicto Comiti per fidem sine enganno, et jurat illi Alchaid per Deum et per suam legem quod ita illi faciat et ex toto attendat sine malo ingenio et sine ullo enganno, sicut superius scriptum est et de Tortosa et de alia Hispania sit illi ajudadors sine malo enganno. Et hoc quod Alchaid voluerit habere de his habeat per manum Comitis, et si tenet Alchaid castellum et civitatem donet inde potestatem ad Comitem sine enganno. De palies quae exierint de les terres habeat inde Comes medietatem et Alchaid aliam medietatem, de hoc quod Alchaid tenuerit per Comitem, et jam totum quod Alchaid tenuerit per Comitem habeat et teneant filii sui et Comes illius natura per Comitem et per suam naturam. Quando autem Alchaid liberaverit praedictos castros jam dicto Comiti et ipse Comes habeat illi naves ubi Alchaid possit suos homines mittere et passare ad Majoricas, et hoc totum si Deus concesserit, sit factum usque ad exitum mensis augusti venientem primo. Actum est hoc XVIII kalendas decembris anno XIII. regni Leovici Regis. = Sig+num Raimundi Comes. (a)

Factum est autem hoc in presentia Guillermi Dalmacii et Arnaldi Berengarii, et Martini Umberti, et Berengarii Bernardi Dapiferi. = Sig+num Salamonis capellanus et judex qui hoc scripsit praefato die et anno. 

(a) Additur hic subscriptio quaedam arabico sermone, quam quod autographa non sit, scribere negleximus; tum quod vitiata valde reperiatur.


Sigue el II: Costums de Lleida - consuetudines ilerdenses

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...