VI.
Olivae monachi Rivipollensis, qui medio sec. XI. floruit, opuscula nusquam antehac edita. (V. pág. 56).
Ex cod. Rivipoll. n. 37.
Incipiunt epistolae de Paschali ciclo Dionisiali ab Oliva Sanctae Virginis Mariae Rivipollentis monacho editae. Incipit prologus metro editus heroicho. (heroico)
Continet iste statum paschalem circulus omnem.
In quo preteritos praesentes atque futuros
In quo preteritos praesentes atque futuros
Comperies annos paschales perpete cunctos.
In latu denos habet idem, necne novenos,
Et quater in longum septenos explicat annos.
In quibus invenies epactas ordine solis,
Quae Iani mensis feriam gestando Kalendis,
Paschalem feriam designant semper hebreis.
Sunt super his apices festum paschale ferentes
Omnes in longum loca quatuor, atque tenentes
Septem dissimiles sic linea continet una
* (no se lee bien) Solis at epactam lunaris non fugit ullam;
Omnis solaris lunares inchoat omnes.
Bissextos (bisiestos) nigri monstrant sua per loca puncti,
Alphabetum lunae signum quod conficit omne,
Ut quo sit signo dubites in tempore nullo.
A rubeis punctis cunctis hic incipit annis,
Ut cito praesentem cognoscas inditionem.
Prima patet ciclo terno signata colore,
Ostendens ternos cicli retinere progressus.
In quorum primo croceus, viridisque secundo,
In primo croceus, iacinctinus atque secundo,
Incipit, et terno rubeus color inditionem,
Denis ac nonis paschalis terminus annis
Continet hic feriam bissexti tempore primam,
Septenam feriam alleluie tunc terminus ambit.
Istum postque diem docti non optime quidam
Alleluia carent, falso quia dogmate pollent,
Pascha dierum octo sic accelerare peroptant,
Septem bissextos quia linea continet una
Annis septenis bissextus cum duodenis.
Septimane ferias iterat hic perpete cunctas
Centum triceni bissexti suntque ita terni.
Ut sapias eram Domini presentibus annis,
Appones annos tricenos bisque quaternos,
Et quoti fuerint totam fore noveris eram.
Embolismus post ciclum communis, et annis
Ciclus et epactae seu lunae terminus omnis
Ipsius ac numerus quibus inveniantur habetur.
Namque dies lunae laeva perquirito parte,
Et tribus epactis numeros quos iung... apte.
Clareat ut cunctis quota (puede ser también queta) sit luna Kalendis,
Signaque cum binis ternis duodena diebus
Lumine luna suo ceu lustra mense sub uno,
In dextra menses numeros ac cerne Kalendis
Cum quibus adsignat ferias adiectio solis.
Solis nempe dies Domini monstrantur, et anni
Cernitur hoc ciclo lunae variatio tota,
Solis et incessus sine fine videbitur omnis.
Nullus inest error, cupias quod discere, lector:
Intuitu facili reserantur cuncta legenti.
Quingentis annis terdenis atque duobus
Constat Paschalis directo tramite ciclus.
Presens post istos iteratur computus annos,
Qui simul est solis seu lunae temporis omnis.
Quisquis amas ciclum dinoscere plenius istum,
Conferat ut sensum, doctorem posce supernum,
Et leges menti praesentes trade valenti;
Sic quod quesieris, plene te nosce probabis.