Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris poenae. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris poenae. Mostrar tots els missatges

dimarts, 12 de juliol del 2022

Tomo 5, Apéndice, segunda parte

D. Arnaldi de Jardino, episcopi Dertusensis, secunda synodus celebrata anno Domini  M.CC.LXXVIII. tertio idus Novembris.

EX ARCH. ECCLES. DERTUSENS

De mutatione poenae contra concubinarios.

Cum olim venerabilis pater dominus Joannes, Sabinensis episcopus, in partibus Hispaniae legationis officio fungeretur, et contra clericos concubinarios suspensionis, et concubinas eorum sententias generaliter promulgasset, ex quibus quidem sententiis, licet ad salutem animarum proditae extitissent; quia tamen non solum damna, sed et frequenter pericula sequebantur, dominus papa volens morbo hujusmodi salubri remedio subvenire, mandavit per venerabilem patrem dominum Egidium, bonae memoriae sanctorum Cosmae et Damiani diaconum cardinalem, contra morbum praedictum tam pestiferum et damnosum conveniens remedium adhiberi. Qui cum praelatis Hispaniae tunc in romanâ curiâ existentibus, deliberatione diligenti habitâ, et tractatu, commissit et mandavit archiepiscopis et episcopis et aliis praelatis Hispaniae, ut praedictas suspensionis et excommunicationis sententias in poenas alias, prout sequitur, commutarent. = Constitutio. = Venerabilibus in Christo patribus archiepiscopis et episcopis et aliis praelatis Hispaniae ecclesiarum: Aegidius divinâ  providentiâ sanctorum Cosmae et Damiani diaconus cardinalis, salutem in vero salutari. 

Ad régimen ecclesiarum et curam sed apostolicae per sedem summi pontificis instituta, pericula, per quae comissae sibi animae cadunt graviter in commissa, curâ solicitâ removere, salubrem animabus ipsis adiciendo medelam. Sanè cùm recolendae memoriae venerabilis in Xpto. pater Joannes, Sabiniensis episcopus, in partibus Hispaniae legationis officio fungeretur pro reformandis moribus, et praecipuè clericorum, qui per vitae mundiciam et conservationem laudabilem formam in moribus ceteris dare debent purâ conscientiâ, fecit  et statuit omnes sacerdotes, et omnes diáconos et subdiáconos, et omnes beneficiatos qui in domibus suis vel alienis publicè detinere presumerent concubinas, denuntiari suspensos, et concubinam talium excommunicationis sententiae subjacere. Verùm quod saepè providetur ad bonum, antiqui hostis invidiâ procurante, tendit ad noxiam, praedictae sententiae quae pro animarum procurandâ satute fuerunt promulgatae, cùm per irregularitates quas clerici sententiis eisdem ligati multociens contrahebant, cum per contagiosae poenae contagium quâ excommunicati per excommunicationem affecti, sibi communicantes excommunicationis labe inficiunt, animabus ipsis laqueos aeternae mortis parabant, et quam plures unius laqueo ligabantur. = Huic autem morbo dominus papa salutiferam intendens adhibere medellam, nobis vivâ voce mandavit ut contra morbum eundem tàm pestiferum, quàm dampnosum, tàm in clerum Hispaniae infamiam inducentem, conveniens remedium adhibere curamus (f. curaremus) ut animarum vitaretur periculum, et nihilominus delinquentes canonicam non effugerent ultionem. = Nos igitur cum prelatis et aliis viris discretis Hispaniae apud sedem apostolicam constituti, super his deliberatione prehabitâ, et deinde commutatione poenae praedictae tractatu habito cum eisdem prospeximus, quòd cùm per varietatem personarum et etiam regionum poenae sint proindè variandae, ne ad instar imperiti medici omnium curare occulos uno colyrio videremur, uti vobis in qui conditionem personarum, et locorum nostrae provintiae melius scire potestis. = Eadem auctoritate, committimus districtè praecipiendo mandantes quatenus habentes prae occulis solum Deum, cui de animabus vobis commissis reddituri estis in die judicii rationem, clericis poenas et concubinis praedictis per sententias memoratas impositas, in poenas alias quas personarum et locorum, et temporum circunstantiis providâ circunspectione pensatis, earumdem saluti animarum magis expedire videritis, commutetis, ejusdem legati sententias auctoritate apostólicâ postmodum relaxantes. = Singuli autem vestrum nihilominus circa suos súbditos, qui ex dictis sententiis in excommunicationis vel irregularitatis laqueos hactenus inciderunt, per absolutionis et dispensationis gratiam, prout merita personarum exigunt, eadem auctoritate, discretione praeviâ, providere curetis. = Proviso tamen ne quod pro correctione morum duxeritis ordinandum, ad iniquum compendium nullatenus convertatis. Dat. Janue (Génova) kalendas Junii, pontificatus Domini Innocentii papae quarti, anno octavo. Anno Domini M.CC.LI.” 

Nos igitur Arnaldus, miseratione divina Dertosensis episcopus, praedictis animarum periculis obviare volentes, ac cupientes salutare apponere remedium, ne personae praedictae insolubiliter delinquant, cùm non invenerimus praedictas suspensionis et excommunicationis sententias per aliquem praedecessorum nostrorum fuisse in poenas alias commutatas, auctoritate praedictâ nobis in hac parte traditâ, praefatas suspensiones et excommunicationis sententias in poenas inferiùs positas commutamus. = In primo statuentes quod si qui clericorum civitatis vel diócesis Dertusensis inventi fuerint de coetero detinentes publicè concubinas, si beneficia ecclesiastica habuerint cum curâ vel sine curâ, poenam XX. morabatinorum incurrant. = Si beneficium ecclesiasticum non habuerint, sed in sacris ordinibus fuerint constituti, X. morabatinos pro poenâ solvant. = Et nihilominus tàm istos, quàm alios habentes beneficia, si facti qualitas exposcerit, decernimus nostro arbitrio graviùs puniendos; poenam vero illorum clericorum qui non habent beneficia et sunt in minoribus ordinibus constituti, nostro arbitrio reservamus. = Concubinas insuper publicas praedictorum clericorum, X. morabatinorum poenâ statuimus puniendas. = Et praedictas itaque suspensionis et excommunicationis sententias in prenominatas poenas per nos taliter commutatas, easdem sententias suspensionis et excommunicationis latas per jam dictum dominum Joannem episcopum Sabiniensem, quantum ad clericos civitatis et diócesis Dertusensis, et concubinas eorumdem, praesenti constitutione, auctoritate premissâ, expressè et ex certa scientiâ relaxamus. = Descernentes praedictos clericos et eorumdem concubinas praedictis suspensionis ex excommunicationis sententiis in posterum de cetero non ligari. 

Quod curati non recipiant ad benedictionem nuptialem parrochianos qui non sunt de suâ parrochiâ. 

Statuimus quòd quicumque parrochianum vel parrochianam alterius recepterit ad benedictionem nuptialem sine litteris proprii rectoris vel ejus locum tenentis, pro poenâ XX. solidos solvere teneantur. De quibus habeat episcopus X. solidos, et rector seu cappellanus, cui injuria facta est, alios X. solidos. = Hanc poenam intelligimus habere locum ubi contra tale matrimonium nullum impedimentum canonicum in praesenti vel in posterum objicitur vel probatur: si enim objiceretur vel probaretur aliquid contra tale matrimonium, tunc eos ad arbitrium nostrum graviùs descernimus puniendos. 

Quòd sacerdos celebret missam cum filio spurio.

Item statuimus quòd quicumque sacerdos cum filio proprio spurio cantet, missarum officia presumpserit celebrare, poenam viginti aureorum ipso facto incurrat. 

Contra lusores ad taxillos. 

Item quicumque clericus luserit ad taxillos, pro poenâ decem solidos solvere teneatur. 

Contra non venientes ad synodum. 

Item, quòd quicumque rector diócesis Dertusae non venerit ad synodum die assignatâ, scilicet, ad festum Sancti Martini, inferat pro poena XX solidos: nisi infra quindecim dies á die synodi celebratae coram nobis, vel officiali nostro comparuerit ostensurus legitimum impedimentum, quare non potuerit interesse. 

Synodus celebrata per dominum Petrum (a), episcopum Dertusensem, anno Domini millessimo trecentessimo septimo, idus Novembris. (a: Petrum, scilicet, de Betteto, qui huic ecclesiae ab anno 1306 ad usque 1310 praefuit.)

EX ARCH. ECCL. DERTUS.

Contra rectores residentiam personalem non facientes in suis ecclesiis. 

Cùm per constitutionem sanctorum patrum, romanorum pontificum, et specialiter per constitutiones foelicis recordationis domini Gregorii papae decimi, quae incipit: Licet canon, statutum fuerit et decretum ut rectores parrochialium ecclesiarum in ipsis ecclesiis, quarum rectores existunt, residere personaliter teneantur; et nonnulli rectores ecclesiarum parrochialium diócesis Dertusensis contempnant, seu negligant in suis ecclesiis residentiam facere personalem, propter quod gregis sibi traditi cura postponitur, et ecclesiis hujusmodi debita obsequia abstrahuntur: idcirco nos Petrus Dertusensis episcopus, cupientes supra dictas constitutiones inviolabiliter observari, ipsas decrevimus poenae addicione vallandas. Celebrantes itaque sanctam synodum in ecclesiâ Dertusensi; assistentibus nobis veneralibus Bernardo de Jardino priore, et capítulo ejusdem Dertusensis ecclesiae, et praesentibus omnibus rectoribus civitatis et diócesis supradictae, statuimus ut universi rectores ecclesiarum parrochialium in suis ecclesiis teneantur personaliter residere. Qui autem, ut praemittitur, (f. permittitur) post duos menses à tempore publicationis preasentis (praesentis) constitutionis continuè numerandos in suâ parrochiali ecclesia de cetero neglexerit residere, poenam decem aureorum se noverit incursurum, nisi per nos, vel successores nostros supra residentiam, ut praemittitur, faciendam, fuerit misericorditer dispensatum. Poenam autem hujusmodi ordinationi nostrae, vel successorum nostrorum ducimus reservandam. 

Contra rectores ementes redditus aliarum ecclesiarum. 

Item, cùm aliqui rectores non contenti suis beneficiis, emant redditus annuos aliarum ecclesiarum parrochialium, quod ex quadam ambitione procedere disnoscitur; cùm nec duabus ecclesiis possunt debitam provissionem impendere, et ex hoc dissolutionis et vaccationis materia inducatur: idcirco prohibentes statuimus, ut quilibet rector nostrae diócesis suâ parrochiali ecclesiâ sit contentus, quòd fructus seu redditus alterius parrochialis ecclesiae emere non presumat. Quicumque autem contrarium fecerit, tam emptor, quàm venditor poenam XX. aureorum se noverit incursurum. Et nihilominus contractus hujusmodi ipso jure sit irritus et inanis. 

Contra rectores commitentes curam animarum sine licentiâ, pro poenâ decem aureorum. 

Item statuimus quòd nullus rector committat curam animarum in suâ parrochiali ecclesiâ alicui clerico sine nostrâ licentiâ spetiali per nos, aut successores nostros, quamdiu praesentes fuerimus in civitate et diocesi Dertusensi; alias in absentiâ nostri vel successorum nostrorum fiat commissio hujusmodi animarum curae; nisi fortè rectores habeant proficisci extra suas ecclesias, vel infirmitate vel alio legitimo impedimento fuerint impediti. Tunc enim de licentiâ nostrâ, quam eis de praesenti concedimus, in casibus praedictis possint personis idoneis curam committere animarum, donec ad suas ecclesias sint reversi, vel cesset hujusmodi impedimento. 

Nec aliquis rector recipiat aliquem clericum extraneum ad celebrandam missam in suâ ecclesiâ absque literis dimissoriis sui diocesani. Quicumque contrarium fecerit, poenae decem aureorum ipso facto noverit se subjacere.

Quòd rectores possint condere testamentum de bonis per ecclesiam adquisitis.

Item statuimus et ordinamus quòd rectores ecclesiarum parrochialium nostrae diócesis, qui nunc sunt, vel pro tempore fuerint, aere alieno deducto et exceptis vasis vinariis, et utensilibus, et apparamentis domorum ecclesiarum suarum, possint condere testamentum, vel aliam ultimam voluntatem de bonis mobilibus per ecclesiam adquisitis vel adquirendis, quae habuerint tempore mortis suae; videlicet pro remuneratione servitiorum suorum seu ministrorum, qui eis honestè servierunt, et pro institutione cappellaniarum, et adniversariorum, vel alias ad pías causas infra ecclesias suas, vel in sede Dertusensi prout eis secundum Deum meliùs videbitur expedire. Possint etiam dicti rectores emere bona immobilia de bonis mobilibus, quae ad eos pervenerint de ecclesiis suis pro cappellaniis, vel anniversariis, vel lampadibus instituendis, vel aliis propriis causis. Et de bonis immobilibus sic emptis per eos, ordinare seu instituere cappellanias vel anniversaria, vel alias ea distribuere ad pías causas infra ecclesias suas, vel in sede Dertusensi, ut superiùs est dictum vel permissum. Et retinemus nobis dicto episcopo et successoribus nostris decimam omnium dictorum bonorum quae fuerint adquisita, per successores rectorum, qui nuncvivunt, et hoc in signum dominii (dominis) generalis. 

Quòd synodus celebretur in festo Sancti Martini.

Item statuimus quòd singulis annis in festo Sancti Martini in ecclesiâ Dertusensi sancta synodus celebretur. = Et quicumque autem rector civitatis vel diócesis Dertusensis, cessante legitimo impedimento, dictae synodo interesse neglexerit, poenam XX. solidorum Barchinonen. monetae se noverit incursurum. 

Secunda synodus domini Petri, anno domini M.CCC.VIII. secundo idus Novembris.

EX ARCH. ECCL. DERTUS.

De horis dicendis, et de libris in ecclesiis tenendis.

Nos Petrus, miseratione divina episcopus Dertusensis, constituimus et ordinamus quòd omnes rectores et vicarii, ac clerici habentes benefficia curata, vel simplicia in civitate, vel diocesi Dertusensi, et alii in sacris ordinibus constituti in civitate praedictâ, vel diocesi residentes, teneantur dicere, seu recitare divinum officium, horas, videlicet, canónicas nocturnas, et diurnas et alia divina officia celebrare. = Et quòd si aliqui libri sunt in ecclesiis parrochialibus civitatis, vel diócesis Dertusensi, qui non sint scripti secundum consuetudinem ecclesiae Dertusensis, rectores, et vicarii dictarum ecclesiarum parrochialium, in quibus hujusmodi libri fuerint, compellant parrochianos suos per censuram ecclesiasticam ad vendendum tales libros, et ad habendum alios libros idóneos, qui sint juxta consuetudinem ecclesiar memoratae, infra biennium continuè numerandum. = Et si praedicti rectores, vel vicarii circa compulsionem praedictam negligentes fuerint, vel remissi, solvant pro poena quilibet ipsorum qui in hoc negligentes fuerint, decem aureos in píos usus, juxta nostrae cognitionis, vel successorum nostrorum arbitrium convertendos. 

Prima synodum celebrata à D. Francisco de Paholaco, episcopo Dertusensi.

EX ARCH. ECCL. DERTUS. 

Anno Domini M.CCC.XI. die Jovis quae fuit tertio idus Novembris, reverendus pater et dominus dominus Franciscus, divinâ miseratione Dertusensis episcopus, primam synodum celebravit in sede Dertusensi, et ordinavit constitutiones sequentes. 

Confirmatio omnium constitutionum per praedecessores domini Francisci editarum.

Nos Franciscus, miseratione divinâ, Dertusensis episcopus, in civitate personaliter constitutus, praesentibus et assistentibus nobis venerabilibus Bernardo de Jardino, priore, et toto capítulo ecclesiae memoratae, ad honorem sanctae et individuae Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, sanctam synodum celebrantes, de assensu praedictorum prioris, et capituli laudamus ac concedimus, et approbamus, et per omnia confirmamus omnes constitutiones factas per praedecessores nostros ad utilitatem, libertatem, et deffensionem ecclesiarum, clericorum, et religiosorum, monasteriorum, et rerum omnium praedictarum: et etiam omnes alias ad correctionem, et reformationem subditorum nostrorum, per praedecessores nostros editas confirmamus.

De institutione festivitatum hic contentarum.

Item, ad divini nominis honorem et gloriam, et exaltationem catholicae fidei, et salutem, statuimus et ordinamus de consilio et assensu venerabilis Bernardi de Jardino prioris, et capituli Dertusensis festum passionis imaginis Christi, idus Novembris: et festum Sancti Blasii episcopi et martyris, tertio nonas Februarii: et festum Sancti Juliani et festum Beati Antonii abbatis et confessoris XVI. kalendas Februarii in sede et ecclesiis civitatis, et diócesis Dertusensis, annis singulis perpetuis et futuris temporibus à clericis sub officio IX. lection. devotione debitâ celebrari.

Quòd carnes non fiant per carnifices in diebus jejuniorum, nisi in casibus hic contentis. 

Item, ad extirpandam et refrenandam quorundam audatiam perversorum civitatis et diócesis Dertusensis, qui mandatum ecclesiae elatâ cervice frangere non formidant; 

statuimus et ordinamus quòd aliquis carnifex, vel quivis alius, nisi pro necessitate infirmorum et parturientium mulierum tantùm, audeat de cetero in dictâ civitate vel diocesi vendere publicè carnes in diebus veneris (viernes), nec in vigiliis Apostolorum,  vel aliorum Sanctorum, quorum vigilias sancta mater ecclesia praecipit jejunare (ayunar; dijú). = In vigiliis Natalis, Resurrectionis, Penthecostes, dumtaxat exceptis ob reverentiam festivitatis, seu festivitatum eorum decentiam et honorem. Si quis autem praesentis constitutionis temerarius violator extiterit, excommunicationis sententiam se noverit incursurum. 

Dominus Franciscus fecit constitutionem sequentem anno Domini M.CCC.XI. XIIII. kalendas Decembris. 

Quòd rectores possint facere testamentum. 

Item, quamvis Dominus Petrus (a: Petrus de Betteto, qui laudatam hic constitutionem edidit in synodo Dertusensi, anno 1307) bonae memoriae praedecessor noster celebrando synodum in sede Dertusensi in favorem rectorum statuisset et ordinasset quandam constitutionem, quae incipit: Item, statuimus et ordinamus quòd rectores ecclesiarum parrochialium nostrae diócesis deducto &c. Nos volentes uberiorem facere gratiam, de consilio et assensu venerabilis Bernardi de Jardino prioris, et totius capituli Dertusensis, statuimus et ordinamus, quòd omnes rectores nostrae diócesis, qui nunc sunt, vel qui pro tempore fuerint, deducto aere alieno, et exceptis vasis vinariis et aliis apparamentis,  seu utensilibus necessariis domus, seu abbaciis ecclesiarum suarum, secundum qualitatem eorum, possint condere testamentum seu aliam ultimam voluntatem de bonis mobilibus seu se moventibus per ecclesiam adquisitis, et etiam immobilibus per easdem ecclesias adquisitis: legando ecclesiae Dertusensi, vel ecclesiae propriae, vel ad cappellanias vel ad anniversaria infra nostram ditionem, vel pro remuneratione servitiorum, vel familiae suae, vel aliis piis locis, vel amore Dei, vel quibuscumque locis, et personis capacibus. = Retinemus tamen nobis et succesoribus nostris in signum universalis dominii tricesimam partem bonorum, quae fuerint adquisita pretextu ecclesiarum per successores rectorum qui nunc vivunt, decimam retentam in dicto statuto per praedecessorem nostrum facto ex certâ scientiâ revocantes, et ut dictum est, ad istam tricesimam ex spetiali gratiâ reducentes. 

Quòd clerici non coquant victualia in furnis judaeeorum, vel sarracenorum. 

(Que los clérigos no cuezan, o cocinen, vitualla - comida - en hornos de judíos, o sarracenos, moros, musulmanes)

Item statuimus et ordinamus de consilio et assensu venerabilis Bernardi de Jardino prioris, et totius capituli Dertusensis, quòd nullus clericus civitatis et termini Dertusensis, cujuscumque conditionis, dignitatis et status existat, seu aliquis nomine eorundem, vel ad eorum officium audeat decoquere, vel facere decoqui panem, carnes, seu alia victualia, vel quae sub aliquo genere victualium comprehendi possunt, in furno, vel in furnis judaeorum vel sarracenorum diebus festivis, vel aliis, vel etiam in diebus festivis in furnis christianorum. Et quicumque praedictorum contrarium fecerit, solvat pro poenâ decem solidos regalium Valentiae, erario nostro applicandos. 

Secunda synodus domini Francisci de Paholaco, episcopi Dertusensis, celebrata tertio idus Novembris anno Domini M.CCC.XIIII. 

De mutatione synodi, et celebrabitur dominicâ secundâ post festum Resurrectionis Domini.

Nos Franciscus, miseratione divina Dertusensis episcopus, in sede nostrâ Dertusensi sanctam synodum celebrantes: attendentes quòd propter mutationem temporis, aestatis, videlicet, et hiemis, rectores diócesis antedictae convenientes ad dictam civitatem in festo Sancti Martini ad celebrandam synodum, juxta consuetudinem Dertusensis (costums de Tortosa) ecclesiae antiquitus observatam, sustineat usque ad haec tempora plurimos labores, ac suarum pericula personarum, cùm propter inundationes aquarum, et nivium, tamen (f. tum etiam) propter frigora, quae tunc vigent; volentes hujusmodi pericula evitare, de consilio et assensu nostri capituli, et rectorum existentium in synodo supradictâ, constituimus et ordinamus quòd de caetero dicta synodus celebretur in ecclesiâ Dertusensi secundâ dominicâ post festum Resurrectionis dominicae, non obstantibus constitutionibus synodalibus per praedecessores nostros editas, in quibus statutum fuerat quòd praedicta synodus in festo Sancti Martini deberetur annis singulis celebrari; quas in hoc penitus revocamus. Aliis contentis in ipsis constitutionibus in suo robore duraturis.  

Prima synodus Domini Berengarii (a), Dertusensis episcopi, anno M.CCC.XVIIII. XIII. kalendas Julii celebrata Dertusae. 

EX ARCH. ECCL. DERTUS. 

Quòd rectores faciant residentiam in suis ecclesiis. 

Nos Berengarius, miseratione divina Dertusensis episcopus, assistentibus nobis venerabilibus Bernardo de Barberano priore, et capítulo sedis ejusdem, ac rectoribus nostrae diócesis Dertusensis, et aliis qui consueverunt, et debent admitti ad synodum celebrandam, approbamus et confirmamus omnes constitutiones nostrorum praedecessorum, et spetialiter constitutionem domini Petri (b) 

(a) Berengarii, scilicet, de Pratis; qui annis 24 hanc sedem tenuit, á 1316 ad 1340.  

(b) Petri, scilicet, de Betteto in synodo celebrata anno 1307. 

bonae memoriae editam super residentiâ personali, à rectoribus in suis ecclesiis faciendâ. Mandantes eisdem sub poenâ in dictâ constitutione contentâ, quòd infra tempus seu terminum in eadem comprehensum omnes rectores nostrae diócesis in suis ecclesiis residentiam faciant personalem.

Quòd nullus construat ecclesiam vel altaria in jam constructis ecclesiis, sine licentiâ episcopi. 

Quamvis sit in sacris canonibus constitutum ut nullus de novo sine licentiâ episcopi in aliquâ diócesis construere debeat, seu construi facere per se vel aliam ecclesiam vel cappellam, nec aliquod altare erigere in ecclesiis jam constructis, et contra praedicta jura multi in Dertusensi diocesi quadam temeritate adhibitâ non dubitaverint in jam constructis ecclesiis erigere altare seu altaria, et de novo etiam ecclesiam construere; et parum esset jura condere, nisi esset qui eadem tueretur: idcirco nos Berengarius, Dertusensis episcopus, affectantes futuris periculis obviare, assistentibus nobis venerabilibus Bernardo de Barberano priore, et omnibus aliis de capítulo, praesenti constitutione statuimus quòd de coetero nullus, cujuscumque conditionis, gradus, aut status existat, aedificet aut construat per se, vel per alium aliquam ecclesiam, vel capellam, seu altare, vel altaria in nostrâ diocesi Dertusensi in jam constructâ ecclesiâ seu etiam construendâ, absque nostrâ vel sucessorum nostrum spetiali petitâ licentiâ, et obtentâ. Quod si à quoquam contrarium fecerit attemptatum, incurrat excommunicationis sententiam ipso facto. Et eadem excommunicatione decernimus innodari omnes qui auctoritate propriâ, vel veriùs temeritate, in capellâ, seu altaribus 

sine nostrâ, vel sucessorum nostrorum licentiâ in antea construendis, ausi fuerint scienter celebrare missam, seu facere celebrari. 

Secunda synodus ejusdem Domini Berengarii de Pratis. 

EX ARCH. ECCL. DERTUS. 

Anno Domini M.CCC.XXIII. idus Aprilis, dominus Berengarius, sanctam synodum celebrans, infra scriptam edidit constitutionum confirmationem. 

Nos Berengarius, divinâ miseratione Dertusensis episcopus, sanctam synodum celebrantes in ecclesiâ Dertusensi, comperimus ratione habitâ diligenti, quód constitutionum pluralitas non solum confussionem, sed etiam periculum animarum inducit, dum ea quae constituuntur, non observantur debitâ reverentiâ, et legitimè, ut deceret; constitutiones de novo aliquas edere nolumus in praesenti. Sed mandamus firmiter et districtè quod constitutiones per praedecessores nostros, et per nos editas in synodis celebratis in nostrâ diocesi, ab omnibus jurisdictioni nostrae subjectis inviolabiliter observentur. Qui verò inventi fuerint contemptores, poenas in ipsis constitutionibus appositas, meritò possint formidare. 

Ejusdem D. Berengarii synodus tertia.

EX ARCH. ECCL. DERTUS. 

Recitatio aliquarum constitutionum supradictarum, edita per dominum Berengarium die lunae, quae computabatur secundo kalendas Madii, anno Domini millessimo tricentesimo vigesimo quarto.

Reverendus in Xpto. pater, et dominus dominus Berengarius, divinâ providentiâ Dertusensis episcopus, celebravit synodum in sede Dertusensi, et fecit publicare quandam constitutionem sanctissimi in Xpto. patris et domini nostri Joannis, divinâ Dei providentiâ XXII. sacrae sanctae romanae ecclesiae summi pontificis, quae sic incipit: Joannes episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus patriarchis, archiepiscopis, episcopis, ac dilectis filiis electis &c. Item fecit publicari duas constitutiones reverendissimi domini patris, et domini Examenii, divinâ providentiâ sanctae Terraconensis ecclesiae archiepiscopi, editas noviter in sacro concilio Tarracone, quarum una incipit: Praedecessorum nostrorum qui dampnarunt &c. Nullâ aliâ constitutione edita per dominum episcopum supradictum, sed alias constitutiones tam provintiales quàm synodales jam editas, fecit legi et etiam recitari.

Synodus IV. dom. Berengarii de Pratis. 

EX ARCH. ECCL. DERTUS. 

Anno Domini MCCCXXVIII die Martis XIII. kalendas Madii reverendus in Xpto. pater, et dominus Berengarius, episcopus Dertusensis, in synodo per ipsum celebratâ in ecclesiâ Dertusensi fecit constitutiones infrascriptas.

Quòd obtinentes beneficium perpetuum vel annuale, intersint horis canonicis in ecclesiis in quibus beneficiati existerint. 

Multorum rectorum, et aliorum nostrae diócesis querellis frequentius excitati compellimur urgente nos conscientiâ circa ea quae periculum animarum in subditis et clericis, et cultus divini ac honoris ecclesiarum desertionem  inducunt, salubribus remediis obligare. Sanè pervenit ad nos quòd nonnulli presbyteri cappellanias perpetuas vel annales in ecclesiis civitatis et diócesis nostrae obtinentes nolunt interesse missis et aliis horis canonicis nocturnis pariter et diurnis cum rectoribus vel vicariis qui eas celebrant, cantant, seu recitant in eisdem. Ea propter nos Berengarius, miseratione divinâ Dertusensis episcopus, sanctam synodum celebrantes in nostrâ ecclesiâ Dertusensi; attendentes quòd de jure communi presbyteri, beneficiati, et alii in sacris ordinibus constituti tenentur horis canonicis diurnis pariter, et nocturnis in ecclesiis interesse, de consilio, et assensu venerabilium Raymundi de Paholaco prioris, et capituli nostri, approbantes, et confirmantes constitutiones nostras et praedecessorum nostrorum hactenus editas, et in suo robore perdurare volentes, spetialiter constitutionem bonae memoriae domini Petri (a) praedecessoris nostri, quae incipit: 

(a) Synodum unicam D. Petri de Betteto, episcopi Dertus. dedimus supra ad annum 1307. Et licet in ea de residentia clericorum actum fuerit, constitutio tamen hic laudata  alia videtur ab illa. Ex qua id rursus eruimus secundam synodum ab eodem Petro anno 1308 habitam, quae hactenus latet.

Anno D. MCCCVIII. secundo idus Novembris, nos Petrus miseratione divinâ &c. statuimus, et ordinamus et in virtute sanctae obedientiae districtè praecipiendo mandamus quòd omnes presbyteri capellanías perpetuas vel etiam annuales in ecclesiâ civitatis vel diócesis Dertusensis obtinentes, vel qui ea obtinuerint in futurum, sint, et teneantur interesse cum superpelliciis continuè missis et omnibus horis canonicis, diurnis pariterque nocturnis, quas in ecclesiis, in quibus ipsas cappellanias habent, vel de coetero habuerint, contingerit celebrari: ac etiam processionibus, quas extra ipsas ecclesias per conventum nostrae sedis, vel per rectores ecclesiarum ipsarum, vel vicarios eorundem fieri contigerit, interesse nihilominus teneantur. Adicientes quòd nullus de praedictis presbyteris, cappellanias perpetuas vel annuales habentibus, audeat se absentare a locis in quibus ipsas cappellanias celebrare tenentur, absque rectorum ecclesiarum, in quibus dictae cappellaniae celebrandae sunt, vel eorum loca tenentium, licentiâ spetiali petitâ pariter et obtentâ, super quam ilcentiam concedendam rectorum ipsorum, et eorum loca tenentium conscientias oneramus; scientes quòd si praedicti presbyteri rebelles fuerint, vel etiam contumaces, eos poenâ debitâ, exigente justitiâ, fortiter puniemus. Mandantes nihilominus in virtute sanctae obedientiae omnibus rectoribus civitatis, et nostrae diócesis, et eorum loca tenentibus quòd si eos circa praedicta negligentes invenerint, vel rebelles, nos per suas litteras, vel saltem in sequentibus synodis de eorum negligentiâ, vel contumaciâ debeant certificare, ut eorum crescente contumaciâ, poenam etiam augeamus. 

Quòd rectores, vicarii, vel alii venientes ad civitatem Dertusae, se representent episcopo, vicario, vel officiali. 

Item statuimus et ordinamus de consilio et assensu prioris, et capituli praedictorum quòd si quis rectorum nostrae diócesis, vel vicarius, vel alius presbyter cappellaniam perpetuam, vel anualem in nostrâ diócesis obtinens, vel qui de caetero obtinuerit, ad civitatem Dertusensem contigerit ex quacumque causâ venire, nobis, si presentes ibidem fuerimus, vel vicario, seu officiali nostro die quâ ipsam civitatem intraverit, vel saltim in crastinum se presentare, vel eisdem causam sui adventus exprimere teneatur, et idem de triduo in triduum, quamdiu ibidem fuerit, facere sit astrictus. Quòd si fortè praedicta facere noluerit, si rector, vel vicarius fuerit, XX. solidorum, si verò alius non habens curam animarum, X. solidorum poenam ipso facto incurrant. 

Item quòd rectores obtinentes beneficia non recipiant alias cappellanias. 

Avariciae coecitas et damnandae cupiditatis improbitas sic quorundam clericorum, tam curata quám simplicia beneficia, perpetua seu annualia obtinentium occulos excecavit, quòd non contenti suis stipendiis, quibus commodè sustentari possunt, ad alia inhiant, cum vix unum dignè valeant obtinere: ea propter nos Berengarius, miseratione divinâ Dertusensis episcopus, de consilio et assensu prioris, et capituli praedictorum, statuimus, et ordinamus quòd nullus rector vel vicarius perpetuus, vel temporalis civitate vel nostrae diócesis, vel presbyter alius perpetuam, vel temporalem capellaniam obtinens in eisdem, vel qui ibidem eas obtinuerint in futurum, ipsas rectorías, vel cappellanias, vel vicarías tenendo audeat cappellanias alias annuales vel medias capellanías, vel etiam trentenaria celebrent, absque nostra, vel officialium nostrorum, vel archipresbytri Morellae in archipresbytratu suo licentiâ spetiali petitâ pariter, et obtentâ. Super quibus concedendis eorum officialium et archipresbytri conscientias oneramus. Qui verò contrarium fecerit, ingressum ecclesiae ipso facto, donec à nobis vel successoribus nostris dispensationem habuerint, sibi noverint interdictum. Poenam autem hujusmodi constitutionis ultimae post festum instans Sancti Joannis Baptistae mensis Junii locum sibi vendicare volumus, et non antea. Datis Dertusae in choro ipsius ecclesiae XIII.° kal. Madii anno Domini MCCCXXVIII.° 

Synodus V. Dom. Berengarii de Pratis episc. Dertus. 

EX ARCH. ECCL. DERTUS.

Anno Domini MCCC.XXX. die lunae, quae computabatur IX. kalendas Madii, reverendus in Xpto. pater, et dominus dominus Berengarius, divinâ providentiâ Dertusensis episcopus, celebravit synodum in ecclesiâ Dertusensi, in qua confirmavit omnes constitutiones provintiales, et synodales. 

Nos Berengarius, miseratione divina Dertusensis episcopus, in sede nostrâ Dertusensi sanctam synodum celebrantes de assensu venerabilium Raymundi de Paholaco prioris, et capituli nostri, de certa scientiâ confirmantes, et approbantes omnes constitutiones synodales, tam per praedecessores nostros, quàm per nos editas, quatenus non obviant, seu contradicunt constitutionibus provintialibus editis die lunae intitulatâ quarto kalendas Martii, anno Domini M.CCC.XXVIIII.° declaratis et confirmatis in provintiali concilio Terraconensi per rererendissimum in Xpto. patrem, et dominum dominum Joannem divinâ providentiâ patriarcam Alexandrinum, et administratorem in spiritualibus et temporalibus ecclesiae Terraconae. Quas in praesenti nostrâ synodo unà cum constitutionibus synodalibus praedecessorum nostrorum et nostris publicavimus seu fecimus publicari, et nihilominus de assensu praedictorum prioris et capituli facimus constitutionem infrascriptam. 

De mutatiane poenam contra celebrantes sine licentiâ. 

Cùm in constitutione per nos editâ (a: In synodo anni 1328) quae incipit: Avaritiae coceitas &c. in transgressores ipsius poena suspensionis ab ingressu ecclesiae sit statuta; ex qua propter pronitatem hominum ad peccandum aliquos irregularitatis laqueum intelleximus incurrisse, et multos idem incursuros in posterum verisimiliter formidamus: idcirco volentes circa praemissa competentem adhibere medelam, attendentes quòd non est reprehensibile judicandum si secundum diversitatem temporum statuta quoque varientur humana, poenam praedictam suspensionis ab ingressu ecclesiae de certâ scientiâ revocamus, dictâ constitutione quantum ad alia in suo robore duraturâ. Statuentes ut transgressores constitutionis praedictae poenam XX. aureorum quotiescumque contravenerint ipso facto incurrant. Et nihilominus transgressores ipsi ad restitutionem eorum, quae contra constitutionem praedictam receperint per nos aut officiales, aut vices gerentes nostros, aut archipresbyterum Morellae in suo archipresbytratu in píos usus, ut de jure fuerit, convertendorum, nullâ profuturâ eis remissione, remaneant obligati. = Haec constitutio lecta fuit et publicata in choro ecclesiae Dertusensis die Jovis VI.° kal. Madii anno Domini M.CCCXXX.° praesentibus praedicto venerabili priore et capítulo dictae ecclesiae, et aliis rectoribus diócesis ibidem ad dictam synodum congregatis. 

Contra rectores absentes à suis ecclesiis ultra duos menses. 

Dudum bonae memoriae dominus Petrus (a: D. Petrus de Betteto in synodo habita ann. 1307) predecessor noster, attendentes quòd licet sacris esset canonibus diffinitum ut rectores parrochialium ecclesiarum in suis ecclesiis teneantur personaliter residere; nonnulli tamen rectores parrochialium ecclesiarum diócesis Dertusensis contemnebant et negligebant in suis ecclesiis facere residentiam personalem, propter quòd gregis sibi crediti cura postponebatur, et ecclesiis ipsis debita subtrahebantur officia: cupientes ipsos cánones inviolabiliter observari, ipsos de assensu sui capituli providè duxit poenae additione vallandos, statuendo ut universi rectores ecclesiarum parrochialium in suis tenerentur ecclesiis personaliter residere. Et quicumque post duos menses, ut praemittitur, a tempore publicationis constitutionis ipsius in suâ ecclesiâ negligeret residere, poenam X. aureorum se noverit incursurum. Sanè quia ex constitutione jam dicta quae divitibus praesertim et obtinentibus pinguia beneficia, et locis populosis praesidentibus modicam poenam secundum qualitatem reatus adjecit, modicus fructus, sicut experientia docuit, secutus extitit; quinimò pene ipsius facilitas nonnullis ex rectoribus ipsis vagandi, ac postponendi curam gregis sibi crediti tribuit materiam, sicque ecclesiis ipsis divina officia subtrahuntur, et in eis cura per eos negligitur animarum; idcirco nos Berengarius, miseratione divinâ Dertusensis episcopus, huic morbo volentes, prout ex debito tenemur pastoralis officii congruam adhibere medelam, ut quos Dei timor a malo non revocat, temporalis saltim poena cohibeat à peccato: et facientes contra constitutionem hujusmodi quantum excedant poenâ docente cognoscant, poenam jam dictam ad equalitatem inter majora et minora obtinentes beneficia nihilominus reducentes: de consilio nostri capituli hac constitutione valiturâ perpetuò statuimus, et praedictae adicimus sanctioni, ut quicunque rector, curatus civitatis, aut diócesis Dertusensis a suâ ecclesiâ sine licentiâ nostrâ, vel successorum nostrorum abfuerit, nunc vel in posterum quacunque occasione vel causâ, nisi infra duos menses continuos ad eandem pro residendo continuò ibidem sine fraude reversus fuerit, a fructibus, ac perceptione fructuum sui curati beneficii cujuscumque anni, in quo sic excesserit, (quos in hoc casu dispositioni nostrae, et successorum nostrorum duximus reservandos) sit ipso facto suspensus, atque privatus. Et nihilominus contra ipsum non residentem aliter procedi valeat juxta et per canonica instituta. 

Contra rectores residentes in aliis hospitiis quàm in ecclesiâ propriâ. 

Item cum aliqui rectores nostrae diócesis, licet in ecclesiis suis residere se dicant et simulent, conducunt tamen seu emunt, seu alio modo procurant alibi hospitia seu domos, in quibus, etsi ad ecclesias proprias saepè vadant pro divinis officiis celebrandis, et ministrandis ecclesiasticis sacramentis, ut plurimum seu pro majori parte habitant, et sic residentiam fraudant: universis et singulis rectoribus nostrae diócesis prohibemus, ne alibi quàm in suis ecclesiis hospitium, seu domum habeant, vel teneant, quod vel quam inhabitent: sed in eisdem ecclesiis, ut tenentur, residentiam personalem, et continuam faciant sine fraude. Si quis autem fraudem hujusmodi facere repertus fuerit, à fructibus sui beneficii, et perceptione eorum (quos dispositioni nostrae reservamus) hoc casu sit, quamdiu hanc fraudem fecerit, ipso facto suspensus, atque privatus. 

Has duas Berengarii constitutiones, quae sequuntur, insertas reperimus synodo D. Arnaldi de Lordato anni 1343: quod excribentium vitio et incuriae tribuere, quis dubitet?

Contra erigentes altaria sine licentiâ. 

Cùm nihil sit adeò clarum quin aliquam recipiat sollicitam dubitationem, idcircò nos Berengarius, miseratione divinâ episcopus Dertusensis, in sede nostrâ sanctam synodum celebrantes de consensu capituli nostri dubitationem apud quosdam exortam super constitutionem olim per nos editam quae incipit: Quamvis sit sacris canonibus constitutum &c. (a: Constitutionem istam edidit in synodo 1318 superius ilatâ) amputare volentes, ipsam constitutionem, et poenas in ea contentas declaramus locum sibi vendicare si altaria erigantur in nostrâ diocesi, absque nostrâ, aut successorum nostrorum licentiâ spetiali, etiam extra ecclesias vel cappellas. In altaribus tamen ipsis extra ecclesias vel cappellas erigendis ad hoc tantum ut in eis per presbyteros noviter ordinatos primae missae celebrentur, vel ut in ipsis quando processiones pro pluviâ fieri continget valeat celebrari, dummodo in missis praefatis ibidem celebratis dicta altaria incontinenti exinde omninò removeantur: nec non quoad habentes a jure vel privilegio licentiam erigendi altaria. Dictam constitutionem et poenas in ea contentas declaramus et statuimus locum sibi nullatenus vendicare. 

Casus retenti per reverendum dominum Berengarium, episcopum Dertusensem, super confessionibus.

Primus casus: si quis profiteatur credere haereticam pravitatem. Secundus: clericus symoniacus in ordine, vel beneficio. Tertius: clericus qui ab alieno episcopo se feceritordinari, licentiâ nostrâ non obtentâ. Quartus: clerici per saltum promoti aliquo ordine pretermisso. Quintus: incendiarii ecclesiarum. Sextus: illi qui suos filios occiderunt studiosè, vel etiam negligenter, absolvantur a suis confessoribus a peccato, quantumcumque sit publicum, et remittantur ad dominum episcopum ad reconciliationem recipiendam die Jovis sanctae, si est publicum, alias non est remittendus. Septimus: mulier quae de adulterio conceperit infantem, quem maritus credit esse suum, propter quem legitimi fraudantur hereditate paternâ; consulatur episcopus, nisi sit in articulo mortis. 

Synodus D. Arnaldi de Lordato, episcopi Dertusensis (a: Hic rexit ecclesiam Dertusensem ab anno 1341 ad 1346). 

EX ARCH. ECCL. DERTUS.

Anno Domini MCCCXLIII. die Martis intitulata tertio kalendas Madii, dominus Arnaldus episcopus synodum in ecclesiâ Dertusensi celebrans edidit constitutionesinfrascriptas. 

Contra operarios et sacristas non reddentes computum de receptis, et expensis per ipsos. 

Cùm jure cautum existat quòd ea, quae ad certum usum largitione sunt destinata fidelium, ad illum usum debeant, et non ad alium, salvâ quidem sedis apostolicae auctoritate, converti; cumque fidedignorum relatione ad nos pervenerit quòd quidam layci nostrae civitatis, et diócesis, qui operarii seu sacristae ecclesiarum vulgariter nuncupantur, legata et alias donationes operi, luminariae, et sacristiae ipsarum ecclesiarum piâ fidelium devotione factas, ad alios usus in suarum periculum animarum convertunt; nos igitur episcopus praefatus volentes pías fidelium devotiones, ordinationes et voluntates juxta eorum intentionem observari, de consensu dicti capituli statuimus quatenus dicti operarii et sacristae annuatim infra unum mensem a fine sui regiminis computandum, de receptis et expensis per eos occasione sui officii successoribus suis in praesentiâ suorum rectorum seu vicariorum, et juratorum loci fidelem rationem et computum reddant. Et reliqua quae superfuerint suis successoribus tradant, et assignent. Quòd si praemissa non observaverint, poenâ excommunicationis innodentur. 

Contra operarios et sacristas tenentes in suis domibus vasa sacra. 

Item quia res sacrae, ex benedictae non sunt per laycorum manus contractandae: intelleximusque quòd plures layci nostrae civitatis, et diócesis Dertusae, qui sacristae seu operarii ecclesiarum vulgariter nuncupatur, cálices, indumenta sacerdotalia, et alia ecclesiastica ornamenta divino cultui deputata, divinis celebratis in ipsis ecclesiis officiis, dictos cálices, indumenta, et alia ecclesiastica ornamenta ad domos suas privatas portant, et in eis custodiunt, et sub suis clavibus deponunt; nos igitur episcopus praefatus volentes dicto abusui obviare, de consensu dicti capituli statuimus et ordinamus, quòd deindè dicti operarii, sive sacristae layci dicta bona ecclesiastica ad suas domos privatas non defferant, nec in ipsis domibus sub suis clavibus ea teneant, seu reponant. Sed in ipsis ecclesiis in bonis archis, seu armariis firmis parrochianorum ecclesiarum ipsarum expensis in dictis ecclesiis fiendis, sub bonis clavibus et clausuris conservandis. Et per ipsos sacristas seu operarios dictis clavibus tenendis remaneant, teneantur, et custodiantur, et conserventur. Quas archas, seu armaria infra trium mensium spatium a tempore publicationis praesentis statuti in eorum ecclesiis faciendae fieri volumus et mandamus. Quòd si huic praesenti statuto aliqui non paruentes fuerint, contra ipsos procedemus prout de jure fuerit procedendum. 

Contra tonsuratos et in minoribus constitutos, et laycos concubinarios. 

Item cùm contra clericos beneficiatos et in minoribus ordinibus constitutos publicè concubinas detinentes, olim fuit per nostros praedecessores salubriter ordinatum; quia tamen, prout percepimus, quamplures sunt clerici tonsurati, et in minoribus ordinibus constituti, ac layci in nostrâ civitate et diócesis in suis domibus concubinas in animarum suarum periculum ac Dei offensam, et rei malae exemplum tenere publicè non verentur; contra quos spetialiter per eos non extitit ordinatum: idcircò nos episcopus praefatus volentes animarum ipsorum periculis obviare, et eorum saluti providere, ne sanguis eorum de manibus nostris exquiratur, de consensu dicti capituli statuendo inhibemus ne clerici in minoribus constituti ordinibus, seu layci, vel etiam simplices tonsurati, qui nunc sunt, vel in posterum fuerint in civitate et diócesis Dertusae, in domibus suis publicè tenere praesumant concubinas, immò si eas in praesenti, quod absit, habeant, a se incontinenti, et a suis domibus abjiciant et expellant, easdem, vel alias deinceps non recepturi, nec etiam admissuri. Clerici verò praedicti et layci huic praesenti inhibitioni, et statuto non parentes, ter moniti excommunicationis sententiâ innodentur. Statutis aliis super haec contra clericos in majoribus constitutos et beneficiatos in suo robore duraturis. 

Contra rectores non habentes sufficientes lectos in suis abbaciis. 

Item quia jure testante clerici curam animarum habentes ad hospitalitatem decentem et congruam juxta facultates suarum ecclesiarum causâ pietatis et eleemosynae sunt astricti: nec non et suum episcopum visitantem, et alio superiores suos idem officium exercentes, quibus hoc competit juxta statutum et conditionem visitantium, et visitatorum, recipere, procurare et tractare tenentur; idcircò nos episcopus praefatus ad memoriam reducentes quod pridem officium visitationis exercentes reperimus, et experientiâ comprobavimus, quòd quam plures rectores et vicarii perpetui ecclesiarum curam animarum habentes in nostrâ diócesis Dertusensi charent lectis in domiciliis, hospitiis, seu domibus ecclesiarum ipsarum: quam pluresque rectorum, et vicariorum ipsorum lectos paucos, et insufficientes, et nullius vel saltim modici valoris, ruptos, fractos, attritos in dictis suis domiciliis habent, adeoque potius cedunt orrori aspicientibus, quam honori ipsorum rectorum ac vicariorum ecclesiarum suarum: praemissis attentis et pluribus aliis justis causis, quae animum nostrum rationabiliter movent, honori, et utilitati ecclesiarum dictae nostrae diócesis, viis quibus cum Deo possumus totis nostris desideriis anhelantes, et negligentiae et ignaviae rectorum et vicariorum praedictorum, qui lectis condecentibus charent in hospitiis seu domibus praedictis, honorem suarum ecclesiarum, et suum non attendentium, salubriter obviare volentes: statuimus et maturâ deliberatione prehabitâ de consensu dicti capituli ordinamus, quòd omnes rectores ac vicarii perpetui curam animarum in dictâ nostrâ diocesi obtinentes, quorum redditus centum librarum Barchinonensium summam communi extimatione non attingunt, quatuor lectos bonos, et decentes, pannis munitos, et complentes, valentes ad minus XV. libras Barchinonenses si de presenti non habent, habeant: ita videlicet quòd infra annum presentem duos saltem, et infra sequentem alios duos lectos in dictis hospitiis et domibus habeant. Qui verò centum libras Barchinonenses, vel supra in redditibus communi estimatione habent, quinque lectos bonos, sufficientes et munitos, ut supra dictum est, in dictis hospitiis et cappellaniis habeant, si de presenti non habent, valoris XX. librarum Barchinonensium ad minus, videlicet infra annum presentem duos, et ex tunc infra proximè sequentem tres, suos, non acommodatos, non precario receptos, et continuè teneant in eisdem domibus, seu cappellaniis post mortem eorum ibidem remansuros. Qui verò huic nostro statuto effectualiter non paruerit, poenam centum solidorum Barchinonensium nobis applicandorum ipso facto incurrat. Si qui tamen sint rectores, seu vicarii redditus adeò tenues habentes, quòd dictos tres lectos infra dicta tempora habere bono modo non possent, ipsos sub presenti nolumus comprehendi statuto, sed ipsos nostro arbitrio ducimus retinendos. Item quòd ista statuta unà cum aliis nostrorum predecessorum habeant, et conservent, et publicent in suis ecclesiis quàm citò poterunt sub poenâ XX. solidorum nobis ipso facto, nisi fecerint, applicanda. 

Quod rectores scribant nomina confitentium, et excommunicatorum. 

Mandamus, et ordinamus quòd quilibet rector, seu vicarius curam animarum habens, habeat et teneat in ecclesiâ suâ, seu sibi commissâ registrum in quo scribat, seu scribi faciat nomina parrochianorum suorum sibi confitentium, ut sic in morte eorundem parrochianorum de ipsorum confessione testimonium perhibere valeant veritati. Et nihilominus habeat et teneat in suâ seu sibi commissâ ecclesiâ registrum in quo scribat, seu scribi faciat nomina excommunicatorum, et eorum ad quorum instantiam, et per quos judices fuerint excommunicati unà cum die, et anno excommunicationis ipsorum. Et dicta registra nobis et successoribus nostris anno quolibet, cum in ecclesiis eorum visitationis officium nos contigerit exercere, debeat exhibere. Quod si non fecerit, juxta voluntatem et arbitrium nostrum punietur. 

D. Fr. Bernardi de Oliver, episcopi Dertusens., constitutio de festo S. Augustini solemniter celebrando, et de ratione expensarum capítulo reddenda. 

EX AUTOGR. ECCL. DERTUS.

Noverint universi quòd die martis intitulatâ quarto kalendas Junii, anno Dominicae Incarnationis M.CCCXLVII. reverendos in Xpto. pater dominus frater Bernardus, Dei gratiâ episcopus, et honorabilis Guillermus de Sancto Minato (Sentmenat), prior, et totum capitulum sedis Dertusae congregati pro capítulo in hospitio episcopali, fecerunt legi, et publicari coram eisdem per me Guillelmum Geraldi, notarium publicum Dertusensem, et infrascriptum in praesentiâ videlicet et testimonio discreti Petri Venrelli (Vendrell) rectoris ecclesiae de Azchon (Ascó), et Johannis Salvani literati civis dictae civitatis, ad haec pro testibus vocatorum et rogatorum quandam scripturam papiream, tenorem qui sequitur continentem. Quoniam gaudent in coelis animae sanctorum, qui Xpti. vestigia sunt secuti, gaudet profectò creator aeternus cùm suam humani generis creaturam post triumphum de carnis nexibus habitum conspicit palmam gloriae meruisse: gaudent nec mirum cives Angelici cùm terrenorum incolam terrae tenebris cultu fidei, et devotionis splendore fugatis, factum coeli civem et compatriotam sanctorum civium intuentur. Et quia ad divinae laudis obsequium Basillicae sanctorum in titulum sunt erectae, ut in eis quae domus orationis existunt, suffragia bonorum agminum implorentur. Quorum devotis ordinationibus, et orationibus illa et alii Xpti. fideles aeternae foelicitatis praemia consequantur. Idcircò nos frater Bernardus, divinâ miseratione Dertusensis episcopus, de consensu venerabilium Guillermi de Sancto Minato, prioris, et capituli nostri cùm in ecclesiâ metropolitanâ, et aliis quasi omnibus universi celebrentur hymni tam in diurnis horis omnibus, quàm nocturnis, volentes sibi adherere constituimus et ordinamus, quòd de coetero in nostrâ ecclesiâ, et tota nostra diocesi dicantur solempniter hymni tam horis diurnis, quàm nocturnis. Item statuimus quòd de coetero non dicatur Miserere mei, in antiffonis illis O Sapientia &c. prope Natale Domini, prout hactenus fuit fieri consuetum. Item ad honorem gloriosissimi Beati Augustini, de cujus regulâ sumus, statuimus et ordinamus, quòd de coetero festum praefati Beati Augustini fiat cum sex cantoribus, et festum Translationis ejusdem cum quatuor cantoribus. Item quòd gloriosissimum festum Corporis Xpti (Corpus Cristi). habeat octavas solempnes, sicut festum Assumptionis (Asunción) Beatae Mariae. Et dictus venerabilis prior de voluntate domini episcopi et capituli praedictorum promittit dare unicuique canónico in dicto festo Beati Augustini duodecim denarios ultra illas tres carnes, quas recipere consuevit in festo praedicto; et unicuique presbytero tres denarios, et unicuique diachono, subdiachono, monacho, dormitorario, et unicuique pauperi duos denarios, et non aliis. Alma mater ecclesia nonnulla plerumque rationabiliter ordinat et consultè, quae postmodum suadente subjectorum utilitate in melius statuit, rationabiliusve commutat. Sane in nostrâ ecclesiâ Dertusensi fuit antiquis temporibus constitutum quòd prior, camerarius, hospitalarius et infirmarius quilibet ipsorum teneatur bis in anno reddere rationem et computum de receptis et expensis episcopo et capítulo Dertusensi: primò videlicet post festum Omnium Sanctorum (Todos los Santos) infra quindecim dies: secundò autem post festivitatem Pentechostes (Pentecostés) infra quindecim dies. Et si aliquis praedictorum in reddenda ratione seu compoto infra tempus superius assignatum negligens, vel remissus fuerit, aut rebellis, incurrat suspensionis sententiam ipso facto. Eademque poena suspensionis imponitur capitulo Dertusensi, si infra tempus praedictum in exhigenda ratione, vel compoto negligens fuerit, vel remissum. Verum quia ad redditionem dicti compoti, quod semel in anno, videlicet infra praedictas quindecim dies post festum Pentechostes reddi solummodo consuevit, praefati administratores episcopus aut capitulum commodè vaccare non possunt divinis officiis quae infra octavas dicti festi celebrare habent, ac etiam propter solempnitatem festivitatis Corporis Domini nostri Jesu Christi quae infra praedictos quindecim dies post editionem dicti statuti noviter... plurimum occupati; quia etiam praedictum compotum de toto anno integraliter reddi, sive claudi non potest infra terminum supradictum, pro eo quia annus qui in kalendis Junii quoad redditionem compoti incipit, quia ante dictos quindecim dies perfectus non est, nec etiam infra ipsos: idcircó nos frater Bernardus, divinâ permissione, episcopus Dertusensis et Guillermus de Sancto Minato prior, et totum capitulum ejusdem ecclesiae memoratum statutum quoad infrascripta ex praemissis causis meritò commutantes statuimus et ordinamus quòd de coetero praedicti prior, camerarius, hospitalarius et infirmarius teneantur reddere compotum seu rationem de receptis, et expensis episcopo et capítulo Dertusensi singulis annis infra et per totum mensem Junii; ipsumque compotum seu rationem semel in anno tantummodo, et infra ipsum mensem reddere sint astricti, ac infra id tempus dictum compotum seu rationem capitulum Dertusense exhigere teneatur. In coeteris autem supradictum statutum in suo robore volumus permanere. Et ut de praemissis omnibus et singulis in futurum haberi valeat plena fides, petimus et requirimus per vos presentem notarium nobis fieri publicum instrumentum. Ad quorum reverendi domini episcopi, prioris et capituli instantiam, et requisitionem, ego dictus notarius qui praemissa legi et publicavi ut supra continetur, ac ipsis interfui, ea in hanc publican formam redigi et scribi jussi. Quae fuerint acta in civitate Dertusensi, videlicet in hospitio episcopali jam dicto die, horâ, et anno quibus supra, atque presentibus vocatis et rogatis testibus antedictis &c. 

Nos frater B. Dei gratiâ Dertusensis episcopus, praedicta firmamus. 

Ego Guillermus de Sancto Minato, prior Dertusensis, subscribo.

Ego Franciscus de Crevenyo, archidiaconus Dertusensis, subscribo. 

Ego Raymundus de Tayano, hospitalarius Dertusensis, subscribo. 

Ego Franciscus de Monte Olivo, archidiaconus de Cuyla (Culla), subscribo.

Ego Laurentius Bontro, canonicus Dertusensis, subscribo.

Ego Jacobus Sortor, prior claustralis Dertusae, subscribo.

Ego Joannes de Castis, canonicus Dertusensis, subscribo.

Ego G. de Scalis, canonicus Dertusensis, subscribo.

Ego Geraldus de Robione, infirmarius ecclesiae Dertusensis, subscribo.

Ego Romirus Martini de Peralta, succentor Dertusensis, subscribo.

Ego Petrus de Castro veteri, canonicus Dertusensis, subscribo. 

Ego Jacobus de Bancnaciis canonicus Dertusensis, subscribo.

Sig+num Guillermi Geraldi, notarii publici Dertusae, qui predictis interfuit, et haec scribi jussit. 

Sig+num Joannis Salvani qui haec scripsit, jussu Guillermi Geraldi notarii publici Dertusae, cum raso, et emendato in IX. linea ubi dicitur rationabilius. Et in X. linea ubi dicitur festivitatem. Et in XI. linea ubi dicitur fuerit vel remissum. Et in XV. linea ubi dicitur et infra. Et in penúltima linea ubi dicitur prioris die et anno praenotatis. 

Modus seu forma qualiter synodus celebratur in ecclesiâ Dertusensi. 

EX ARCH. ECCL. DERTUS.  

Notta quòd synodus regulariter debet celebrari dominicâ secunda post Pascha, in qua cantatur evangelium Ego sum Pastor bonus: et quacumque die septimanae (septem : semana) celebratur synodus. Post matutinas monachi chorum praeparent totum de tapetis. Et cappellanus sacristiae paret cathedram episcopi de tapeto, et aurcalibus (f. aurealibus) et pannis more solito. Paret etiam in medio chori, ubi legendum est evangelium Ego sum Pastor bonus, cum panno, sive capsono sex cantorum. Aperiat etiam tabernaculum, et altare paret solemniter. Postea in aurora pulsetur squila (esquella; esquila, campana) parva pro prima, et inmediatè dicatur missa in cappella Sancti Stephani. Nec alia aliqua missa dicatur, nisi pro festo, si sit, vel pro parteria; quia si festum novem lectio, num intervenerit istis tribus diebus, fit officium festi. Dictâ primâ, pulsetur pro tertia cymballum majus (címbalo), et dum pulsatur conveniant omnes. Iterum autem dum tertia cantabitur dominus episcopus, si voluerit, paret se, vel canonicus cum ministris, indumentis rubeis. Post tertiam classicum pulsetur, sicut in festis duorum cantorum, et sint cantores capis rubeis induti in choro: et incipiant officium Sancti Spiritus scilicet, Spiritus Domini replevit orbem, cum solemnitate et spatiose. Et hoc est verum, nisi fuerit festum alicujus sancti, quia tunc dicitur missa de illo sancto cum indumentis, et capis congruentibus ipsi festo. Kirieleyson, Gloria in excelsis, Credo, Preffatio dicentur. Dum missa cantatur, cappellanus sacristiae paret ornamenta episcopalia: scilicet, mitram, et crossam, indumenta alba episcopalia pro episcopo, diachonus, et subdiachonus et lignum Domini, et duo socii sint cum capis albis. Dictâ missâ, et datâ benedictione dominus episcopus cum ministris sacristiam intrent, et ablutis manibus induit se amictu, tunicâ, stolâ cum capâ, mitrâ et crossâ, diachonus in dalmaticâ, subdiachonus in tunicâ, et duobus cum capis, et praecedentibus duobus ceroferariis et turibulo fumiganti intrent chorum. Interim cappellanus sacristiae cathedram prioris majoris paret episcopo, et episcopus intrans chorum eat ad sedendum in cathedra prioris, ad hoc ut ea quae dicturus est, melius per omnes audiri possint. Cùm autem intrat, omnes de choro assurgant, et diachonus petitâ benedictione ad legendum evangelium, vadat et legat evangelium Ego sum Pastor bonus. Sed si in alio tempore celebretur synodus, dicatur evangelium Sint lumbi vertri praecincti. Dicto evangelio domino episcopus debet incipere hymnum Veni creator Spiritus altâ voce, qui complete dicatur. Quo finito dicat dominus episcopus v. Veni Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium: P. Et tui amoris in eis ignem accende. = Dominus vobiscum. Oratio: Deus qui corda. Qua dicta omnes sedeant, et fiat sermo in latino. Post quem per notarium episcopi legantur rectores qui debent sigillatim respondere cùm nominantur, vel pro eis procuratores eorum, quibus publicatis dominus episcopus moneat clericos, et corrigat eos de vitâ, de vestibus, de incesu, statu, de paramentis ecclesiarum, de ordine suo, et ut morem majoris ecclesiae servent, et de aliis quae viderit corrigenda. Et postea legantur constitutiones synodales, et provintiales. Deinde si aliquis conqueratur de aliquo, sive de clerico, sive de layco, audiatur in suis justis petitionibus. Moneantur etiam rectores de opere ecclesiae, et de aliis de quibus dominus episcopus videbit expedire. Quo finito pulsetur ad sextam, eteâ decantatâ vadant ad hospitia sua. 

Secunda dies synodi.

Secundâ die synodi verò levantur tapeta de choro, sed omnia sicut heri pulsentur, et fiant: omnibusque congregatis dum cantatur tertia sacerdos induat se cum suis ministris ad missam, in qua tenentur alba indumenta; et pulsato clásico cantores capis albis induti in choro incipiant officium Beatae Mariae Virginis, scilicet, Salve sancta parens,  spatiosè, et solemniter Kirie eleyson, cum versibus Gloria in excelsis, Credo, et Prephacio dicantur. Post missam continuatâ synodo, quae de novo sunt factae constitutiones publicantur, et si aliqua gravamina fuerant proposita, reducantur ad debitum sfatum. Tractantur etiam alia quae fuerint tractanda, et sic fiat deinceps usque ad ultimam diem, quâ debet finiri synodus: qui si talla negotia imminent, quae infra tres dies non possint finiri, differatur quantum necesse fuerit. Quo facto pulsetur ad sextam, et ea dicta petant omnes ad habitationes suas; et ante me, ridiem clauditur tabernaculum, et altare plicatur, et tapeta, et alia ornamenta de choro removeantur. 

Tertia dies synodi. 

Tertiâ die, alias ultima synodi puIsatâ tertiâ, et omnibus congregatis paret se dominus episcopus, vel canonicus dum tertia dicitur in choro cum suis ministris, indumentis nigris, pulsatoque clásico, duo capis nigris induti incipiant officium defunctorum, scilicet, Requiem aeternam: et ordinentur orationes sicut in commemoratione omnium fidelium defunctorum. Dicta missâ fiat processio pro omnibus fidelibus defunctis per ecclesiam et per claustrum: et si non pluit, vel ventus vigeat, vel nimis luta, itur ad Sanctum Joannem de Campo, et fiat processio, sicut in commemoratione omnium fidelium defunctorum est ordinatum. Et si propter dicta impedimenta non vadat processio ad Sanctum Joannem, fiat processio per ecclesiam, claustra, et cimiterium, sicut in commemoratione omnium fidelium defunctorum. Et reversâ processsione in choro, fiat sermo. Deinde dominus episcopus moneat, et roget rectores, et alios clericos totius episcopatus, quòd omnes unâ die celebrent missas pro episcopis, et fratribus ecclesiae defunctis, et pro benefactoribus nostris. Quo facto et dictâ missâ et decantatâ sextâ ad prandium accedimus. Et notta quòd sermo non fit, nisi primâ die, et ultimâ tantum: nec legitur evangelium nisi primâ die. Et si fortè dominus episcopus non est, et vicarius suus celebrat synodum, canonicus indutus cum ministris intrat chorum post missam, et stat ante cathedram prioris, et diachonus vadit ad legendum evangelium; quo finito dicitur hymnus, Veni Creator Spiritus, et post fiat sermo. Interim sedeat canonicus cum ministris. 

Regula.

Nota; quòd si dominus episcopus celebrat synodum à festo Paschae usque ad festum Omnium Sanctorum, processio fit cum superpelliciis per omnes, exceptis cantoribus qui capas nigras ciricas portant. Si autem celebratur à festo Omnium Sanctorum usque ad Pascha, tunc canonici et beneficiati ecclesiae portent capas nigras, et coeteri rectores, et clerici superpellicia, et cantores dictas capas nigras, seu ciricas. 

Duplex synodus D. Othonis de Moncada, episcopi Dertusens. (a: Tenuit Otho ecclesiam Dertusensem ab anno 1415 ad 1473: concilio Basileensi interfuit, tum et inter S. R. E. cardinales adscitus est.) 

EX ARCH. ECCL. DERTUS.

Constitutiones reverendi domini Othonis, episcopi Dertusensis.

Anno Domini millesimo, quatuor centesimo, trigesimo secundo, die sabbati, quae computabatur undécima mensis Julii, ordinationes infrascriptas fecit reverendus in Christo pater dominus Otho, Dei gratiâ Dertusensis episcopus, in congregatione sui cleri, quam fecit in villâ Uldeconae. Post verò idem reverendus dominus episcopusin solemni synodo quam in suâ Dertusensi ecclesiâ cum suo honorabili capítulo, et clero congregavit, dictas ordinationes aliquibus correctis, additis, et mutatis de consensu praedictorum, et aliquibus de novo additis, voluit et decrevit vim constitutionum habere, et pro constitutionibus observari, et inter alias constitutiones sinodales collocari; quae publicatae fuere in dictâ synodo die primâ Februarii anno à nativitate Domini M.CCCCXXXIII.° in dicta ecclesiâ Dertusae, quarum tenor talia est. 

Quòd curam animarum habentes, faciant unum librum, in quo scribant nomina confitentium, et comunicantium per totum circulum anni.

Sicut per babtismum, quae est prima tabula post naufragium, vetus exuitur, et induitur novus homo; sic per secundam tabulam, quae est poenitentia, resurgimus post peccatum, et ad portum ducimur salutarem, cujus praecipua pars oris confessio inter coetera computatur. Verùm quia multi utriusque sexus circa eandem negligentes nostris temporibus reperiuntur, jura et sacra mandata, tam apostolica, quàm provintialia, et  synodalia circa haec edita contemnendo: idcirco nos Otho, Dei gratiâ episcopus Dertusensis, ut animarum periculis de salubri remedio provideatur, in hac sacra synodo de consensu honorabilium prioris, et capituli ejusdem ecclesiae Dertusensis, prout inferius continetur, duximus providendum, statuendum, et etiam ordinandum. in primis statuimus, et etiam ordinamus quód quicumque curatus, rector, aut vicarius, seu quivis alius curam animarum regens, attento quod annus quoad perceptiones fructuum, et ad servitutes beneficiorum curatorum incipit in istâ nostrâ diócesis primâ die mensis Madii,  faciat librum juxta constitutionem super his editam per bonae memoriae Arnaldum praedecessorem nostrum, quae incipit: Mandamus, et ordinamus. Quem incipiat facere eadem die non in papirea fustra, et troces, sed in bonâ formâ, ubi nomina omnium qui confitebuntur scribantur, ac etiam illorum qui communicabunt, et sic per totum cujuslibet anni circulum dictum librum continuent taliter quòd in fine anni de animabus sibi commisis Deo, ac nobis seu ad deputatos debitam valeant reddere rationem. 

Quòd curati inducant pro viribus omnes parrochianos suos ad confitendum.

Item statuimus quòd praedicti curati pro viribus suis inducant omnes suos utriusque sexus parrochianos, tam clericos, quàm laycos, qui ad annos discretionis pervenerint, ad confitendum, et communicandum frequentibus monitis, exortationibus congruentibus. Et si parrochianorum aliqui voluerint alteri, quàm suo confiteri curato, de ejus licentiâ albarano, seu scripturâ, aut vivae vocis oráculo ipsius cui confitebuntur dictum suum teneantur certificare curatum, ut ulterius sacratissimum Eucharistiae sacramentum a suo valeant curato dignè recipere, aut de ejus licentia ab alio presbytero, seu religioso, cui hoc curatus decreverit commitendum. 

Quòd omnis illi, quibus data est licentia audiendi confessiones, teneantur etiam habere librum superius dictum.

Item quòd religiosi cujuscumque religionis existant, et alii presbyteri quicunque, quibus per nos, seu vicarium nostrum dabitur licentia audiendi confessiones in dictâ diocesi, aut per curatum parrochialem in parrochiâ suâ juxta constitutionem provintialem domini Johannis, archiepiscopi Terraconae: item cum in edita decretali, et etiam constitutionem domini legati de Fuxo quae incipit: Cum in ecclesiae corpore. Quibus adjicere intendimus; teneantur similem librum facere, et albarana dare omnibus qui sibi confitebuntur. Qui libri, seu albarana tradantur curatis parrochialibus. Et similia albarana teneantur parrochiani habere, qui extra diocesim fuerint confessi ab illis quibus confitebuntur, ut per illos et illa suus curatus parrochialis sit de eorum confessionibus certificatus. Et nisi dictum librum et conscriptionem fecerint dicti religiosi, et alii presbyteri, nullatenus admittantur ad confessiones audiendas, quantumcumque licentiam, seu licentias a nobis, seu vicario aut officiali nostro habeant, et obtineant in quacunque forma verborum. Et ut firmius praedicta observentur, volumus et mandamus, quòd in licentiis concedendis dictis religiosis et saecularibus clericis expressè ponatur clausula tenoris sequentis: Ita tamen quòd nomina illorum qui vobis confitebuntur, conscribere teneamini, et tradere parrochiali curato illorum: aliàs praesens licencia nostra nullius sit valoris, vel momenti. 

Quòd curati teneantur ponere in eodem libro nomina illorum, quos per albarana scient confessos esse, et communicasse.

Statuimus etiam quòd praedicti curati teneantur in dicto libro suo super eos fiendo, ponere nomina omnium qui eis, aut aliis confitebuntur, de quibus per libros, seu albarana, aut oráculo vivae vocis, ut praescribitur, erunt certificati; nec non nomina omnium, qui comunicabunt, seu de consilio suorum abstinuerint confessorum a perceptione Eucharistiae sacramenti, qui tales habentur pro excusatis, et ad aliam partem nomina omnium illorum, qui licet fuerint confessi, non comunicaverint; tum et ad aliam partem nomina omnium illorum, qui non fuerint confessi, nec comunicaverint anno illo. 

Quòd praedicti vicarii, sive curati faciant copiam de dicto libro, quem tradant officiali nostro. 

Statuimus etiam et ordinamus quòd quilibet dictorum curatorum omni anno sibi retentis originalibus faciant copiam de libro sic per eum tam ex sibi confessis, quam per alios de quibus erit, ut praedicitur, certificatus, composito et facto: quem sine alia monitione, et mandato tradat, seu mittat officiali nostro de, et sub cujus officialatu existat, ut ejus parceatur laboribus, et expensis, videlicet usque ad decimam quintam diem post Pascha Dominicae Resurrectionis, quâ dominicâ cantatur Ego sum Pastor bonus, sub poenâ centum solidorum. Qua poena in tribus aequalibus partibus dividatur; quarum una operi sedis, alia fabricae illius ecclesiae, cujus erit rector, seu vicarius, et reliqua tertia procuratori fiscali domini episcopi adquiratur; ut ex hiis officialis certificatus, nos de praemissis valeat veridicè informare, seu providere ut animarum periculis congruentibus remediis sucurratur. 

Quòd hi qui sacros ordines habent, et tamen sunt impediti ad missarum celebrationem,  teneantur quolibet anno saltim quinque vices sumere sacramentum Eucharistiae. 

Verùm quia ex sacratissimae Eucharistiae susceptione a malo retrahimur, et confortamur in bonum, et ad virtutum et gratiarum proficimus incrementa: cùm debeant quoque presbyteri, sicut praefulgent gradus honore, coeteros instruere opere virtuoso: idcircò praemissis adicere decrevimus, quòd presbyteri cujuscumque gradus, aut dignitatis existant, qui senio, aut alia legitima causâ à celebrationis exercitio sunt, aut erunt de coetero excusati, ut edificent exemplo, et coeteros tam clericos, quàm laycos ad salutem animarum perducant, quinque vicibus saltim in anno quolibet publicè in missis solempnibus in ecclesiis, ubi moram traxerint, videlicet diebus Nativitatis Domini nostri Jesu Xpti., Resurrectionis ejusdem, Pentecostés, et Assumptionis Beatae Virginis gloriosae et in celebratione Omnium Sanctorum comunicare teneantur. 

Item quòd beneficiati, qui non erunt presbyteri, sed erunt in sacris ordinibus constituti, eorum vestigia insequentes teneantur totidem, et similibus diebus anno quolibet etiam publicè in ecclesiis, ubi moram traxerint, comunicare. 

Item quòd alii beneficiati non presbyteri, aut in sacris non constituti teneantur ter, aut saltem bis quolibet anno comunicare juxta constitutionem in sacro Terraconensi concilio editam, quae incipit: Item cum clerici, scilicet diebus Nativitatis Domini, et Resurrectionis ejusdem, et Pentecostés. Item quod coeteri utriusque sexus chrtstiani, qui ad annos discretionis pervenerint, exortentur juxta sacrorum canonum statuta ter in anno comunicare, sed ad minus semel compellantur per eorum curatos juxta canonem Omnis utriusque sexus, et constitutionem provintialem superius editam in sacro Terraconensi concilio, quae incipit: Ne citra ea &c. 

Quòd curati reverenter, et devotè tractent sacra. 

Volumus insuper et ordinamus quòd rectores et alii curati quibus ex animarum curâ onus incumbit, sic circa celebrationes missarum, collocationes sacramentorum, et alia officia divina, et ecclesiarum regimina sint attenti, ut eorum exemplo coeteri inducti tam clerici quàm Iayci, in executione divini cultus reddantur efficatiores, et de animabus et curis sibi comissis Altissimo valeant debitam reddere rationem. 

Quòd omnes beneficiati non curati teneantur pro qualibet librâ reddituum suorum beneficiorum tres in anno missas celebrare. 

Sanè quia exigui missarum celebratione animae fidelium tam vivorum, quàm defunctorum a peccatis purgantur, vitae atque salutis aeternae suffragia consequuntur, et ut piis votis instituentium ecclesiastica beneficia satisfiat, et fidelium mentes ad alia instituenda devotius inducantur; ordinamus quòd coeteri beneficiati non curati residentes in beneficiis suis teneantur secundum quotam quantitatem, quam recipiunt de beneficiis suis, in ecclesiis et altaribus ubi eorum beneficia sunt instituta, pro valore cujuslibet librae reddituum, quos inde habet, ad minus tres in anno missas celebrare, aut ibidem facere celebrari per alios presbyteros substitutos. Salvis tamen semper instituentium dispositionibus, quae frequentiores celebrationes et servitia exigunt, et disponunt. 

Quòd ponantur substituti in beneficiis absentium, quibus provideatur de quartâ parte reddituum.

Providemus insuper ad servitia beneficiorum absentium, quòd illis deserviatur per praesentes et residentes, petitâ prius et obtentâ a nobis seu nostro vicario generali licentiâ serviendi, ut in aliis constitutionibus praedecessorum nostrorum est cautum. 

Et ut pro labore servitutis remuneratio uniformiter subsequatur, cùm in hoc non reperiamus esse provisum, statuimus de consilio praedictorum, quòd taliter servitio substitutus habeat quartam partem reddituum illius beneficii, cui deserviet, ut est dictum, nullâ factâ deductione onerum, vel compensâ. Et haec taxa in tota nostra diocesi generaliter observetur. Exceptis tamen constitutionibus, et consuetudinibus nostrae ecclesiae Dertusensis circa substitutos comensalium ejusdem, ac dispositionibus instituentium circa servitutes aliter disponentium, in quibus nullatenus intendimus aliquid immutare, derogare, seu innovare. 

Quòd substituti teneantur celebrare pro qualibet librâ quartae partis septem missas quolibet anno in altari sub cujus invocatione est institutum beneficium.

Et ut debitum servitium impendant pro remuneratione laboris, etiam statuimus quòd quilibet substitutus in altari invocationis illius beneficii, ad quod serviendum substituitur, septem missas pro qualibet librâ quartae partis, quam pro dicta servitute, ut est dictum, percipiet, celebrare teneatur; super quibus et de quorum tam residestium, quàm substitutorum celebratione procuratores presbyterorum ecclesiarum si ibidem fuerint, alioquin curati in qualibet ecclesiâ regentes teneantur sua facere protocolla, ac scripturas, ubi missas, quae per beneficiatos, aut eorum substitutos celebrabuntur, omni fraude cessante conscribantur. Et si beneficiatus, seu ab eo substitutus, ut praemittitur, cessaverit celebrare, defalsetur, et detrahatur tali servitium negligenti tantum, quantum cessaverit pro quotâ cujuslibet missae, ut est superius ordinatum; et illud quantumcunque fuerit per rectorem illius ecclesiae, vel vicarium, ac per procuratorem presbyterorum, ubi talis procurator fuerit, concorditer detur, et distribuatur in alios presbyteros, qui dictas missas suppleant, ac celebrent, ut est dictum, Quòd si de distributione hujusmodi concordare nequiverint curatus et procurator, ex tunc illa quantitas sacristiae illius ecclesiae pro reparationibus, seu ornamentis ejusdem adquiratur. Et ut ad praemissa conscribenda dicti procuratores, aut suo casu curati attentius inducantur, cùm sentiens onus, et commodum sentire debeat, detur illi conscribenti quarta pars illius quantitatis, quae ex talibus negligentibus substrahetur, residuis tribus partibus in missis, aut reparationibus, seu ornamentis distribuendis, ut supra dicitur, et continetur; adiciendo quòd sicut curatus de confessionibus et communione suorum parrochianorum tenetur reddere rationem; sic pari modo procurator aut curatus suo loco de celebrationibus conscriptis, et cessatis, atque supletis per beneficiatos, et eorum substitutos eodem, aut simili libro teneantur nobis, aut officialibus nostris in dominicâ, quâ cantatur Ego sum Pastor bonus, reddere rationem. 

Quòd fiant capbrevia in ecclesia. 

Quia per constitutiones bonae memoriae domini Sancii, quae incipit: Quia rei evidentia: et Eneci, quae incipit: Cupientes animarum statui, archiepiscoporum sanctae ecclesiae Terraconae salubriter et latè disponitur, quòd in qualibet ecclesiâ fiant capbrevia censualium, et reddituum earundem, et beneficiorum ibidem institutorum, quae in communi archivo ponantur &c. quae tamen constitutiones in hac nostra diocesi nullatenus, aut negligenter fuerint ad debitam executionem deductae; eo propter de praedictorum consilio mandamus illas ad debitam executionem deducendo omnibus et singulis, quos dictae constitutiones comprehendunt, quatenus infra annum à Dominica in Albis proximè instanti connumerandum, dicta capbrevia faciant, et in termino statuto ad libros confessionum exibendos illa sic facta capbrevia exibeant, ut in dictis archivis ulterius poni valeant, et recondi. 

Quomodo rectores et alii curati se debeant presentare episcopo.

Quamvis per constitutionem recolendae memoriae domini Berengarii, praedecessoris nostri, incipientem: Item statuimus, caveatur quòd rectores et coeteri presbyteri nostrae diócesis ex quacunque causâ ad civitatem Dertusensem venerint, coram episcopo, seu ejus vicario generali teneantur certis diebus sub certis poenis ibidem contentis se praesentare, prout in eadem latius continetur: verum nos dictam constitutionem benignius moderantes de praedictorum consilio solum in rectoribus, et eorum vicariis eandem constitutionem decrevimus observari, sublato etiam quòd dicti rectores, et vicarii primâ presentatione factâ ulterius de triduo in triduum se representare minimè teneantur. 

De hiis qui intervenerint in matrimoniis clandestinis.

Attendentes, et considerantes quòd nos aliàs certis motivis inducti disposuerimus, et ordinaverimus quòd omnes intervenientes in matrimoniis clandestinis, et quae sine bannorum editione fierent, sententiâ excommunicationis innodentur; verum quia plures interessentes in sponsalibus, editionibus dictorum bannorum, legitimam ignorantiae causam habentes, in dictas poenas incidebant; ut animarum periculis obvietur, de consilio praedictorum praedictam poenam excommunicationis precisse quoad principales contrahentes, et illum seu illam qui eosdem desposaverint, manus aut juramenta recipiendo, seu verba inter eos de praesenti proferendo, statuimus et volumus locum habere. Absolutlonem omnium illorum qui praedictas excommunicationis sententias incurrerint, nobis, seu successoribus nostris, ac nostri, aut ipsorum vicariis generalibus reservando. Aliis poenis in constitutionibus super hiis editis, in suo robore duraturis. 

Quòd annus inter beneficiatos simplices, sicut in curatis incipiat primâ die Madii.

Quoniam matre experientiâ et relatione veridicâ informati didicimus, quòd ex incertitudine temporis inter beneficiatos simplices nostrae diócesis super dimissione fructuum multae oriuntur quaestiones: idcircò ad dictas quaestiones et controversias sedandas, de consilio praedictorum ordinamus quòd sicut in beneficiis curatis in dictâ diocesi quoad fructus et redditus computandos die primâ Madii annus incipit; sic in aliis beneficiis non curatis per totam diocesim universaliter eadem die, scilicet primâ Madii, annus incipiat currere. Et inter praedecessores, et successores aequaliter servatâ prorratâ temporis omnes fructus, redditus, et proventus dictorum beneficiorum dividantur, ac onera solvantur, et supportentur, ut in omnibus beneficiis tam curatis, quám simplicibus uniformiter aequalitas observetur. 

De lectis tenendis in abbatiis.

Quaerellosis rectorum nostrae diócesis clamoribus ad nos pervenit, quòd cùm in constitutione domini Arnaldi praedecessoris nostri, quae incipit: Item quia jure testante; et ejus declaratoriâ quae incipit: Quia constitutio nihil debet &c. contineatur certus numerus lectorum tenendorum abbatiis suarum ecclesiarum, vix habitâ differentiâ de ecclesiarum valoribus, quod incongruum este videtur, cùm juri consonum existat, ut onera sequantur formam, et sortem emolumentorum: idcircò dictam constitutionem moderantes, de consilio praedictorum prioris et capituli ordinamus, quòd habentes ecclesias in valore reddituum juxta arrendamenta earum, seu prout commodè et communi existimatione arrendari possent, usque ad XX. libras, habeant tenere saltem unum lectum. Et habentes à supra usque ad quinquaginta libras, duos. A supra verò usque ad octoginta libras, tres lectos. A supra quoque usque ad centum, quatuor lectos (pone electos; lectos : lechos, camas). A supra centum verò libras habentes, quinque lectos tenere ibidem, et habere proprios teneantur juxta constitutiones praedictas. Quas in aliis volumus in suo robore permanere. Et insuper ainas, seu hostilia ad domus servitium et opus culinae concedentes, prout cuilibet abbatiae fuerit congruum, et opportunum, tenere succesoribus suis, et dimittere teneantur.

Synodus D. Guillermi de Torelles (Torrelles), episcopi Dertus. (a: Qui post Barchinonenses infulas Dertusensis episcopus renuntiatus est anno 1369, eoque munere usque ad mortem functus est, quae decennio post contigit.) 

Constitutiones editae per reverend. in Xto. patrem, et dominum Guillermum, episcopum Dertusensem, quarto die Madii in synodo per ipsum celebratâ anno Domini M.CCC.LXXVIII.

De horis dicendis.

Cùm ex constitutionibus synodalibus dominorum Petri, et Berengarii bonae memoriae praedecessores nostrorum, omnes rectores, vicarii, et clerici habentes beneficia curata, vel simplicia in civitate, aut diocesi Dertusensi, et alii in sacris ordinibus constituti, in civitate praedictâ, vel diocesi residentes, teneantur dicere, seu recitare divinum officium, horas videlicet canonicas diurnas, et nocturnas, et alia divina officia celebrare juxta modum, ritum, et consuetudinem ecclesiae Dertusensis, ac presbyteri cappellanias perpetuas, vel annuales in ecclesiis dictae civitatis vel diócesis obtinentes, teneantur cum superpelliciis interesse missis et omnibus horis diurnis pariterque nocturnis, quas in ecclesiis in quibus dictas cappellanias habent, vel habuerint in futurum contingerit celebrari; et in paucis ecclesiis curatis, seu parrochialibus jam dictae nostrae diócesis dicuntur alt voce matutinae, missae, et vesperae: idcircò praedictas constitutiones dictorum nostrorum praedecessorum approbantes, cum consilio et assensu venerabilium Michaelis Zirera, prioris majoris, et capituli nostri, ordinamus, et in virtute sanctae obedientiae praecipiendo mandamus, quatenus perpetuò in omnibus ecclesiis civitatis, vel diócesis Dertusensis pulsetur ad omnes horas canonicas. Et saltim ubi fuerint quatuor, aut plures beneficiati perpetui, aut habentes cappellanias annuales, habeant dicere, et cantare altâ voce matutinas, missam, et vesperas. Et qui dictis matutinis, missae, vesperis qualibet die non interfuerit, ultra poenas in constitutione synodali appositas, careant illâ die distributionibus quotidianis, quae contigerit, eadem die, vel aliâ, distribuendis, qui interfuerint horis officiis supradictis.

Quòd rectores de bonis per ecclesiam adquisitis non possint ordinare cappellanias, vel anniversaria extra diocesim Dertusae.

Quia nonnulli rectores nostrae civitatis, et diócesis Dertusensis in suis testamentis, vel ultimis voluntatibus de bonis mobilibus,  seu se moventibus per ecclesiam adquisitis, etiam de immobilibus per dictos rectores de bonis mobilibus per ecclesiam adquisitis legarunt, dederunt, aut alias distribuerunt extra suas ecclesias et sedem, vel diocesim Dertusae, ordinando cappellanias, anniversaria, et alias pías causas contra dispositionem et mentem constitutionum synodalium ecclesiae Dertusensis, concedentium rectoribus dictae civitatis et diócesis testari de praedictis bonis, legando ecclesiae Dertusensi, vel propriae, vel ad cappellanias, vel anniversaria infra diocesim Dertusensem, vel pro aliis piis locis, vel amore Dei, aut quibuscunque locis et personis capacibus; idcircò dictas constitutiones in notitiam deducere cupientes, cum consilio et assensu venerabilium prioris, et capituli nostri, constituimus et ordinamus quòd si aliquis dictorum rectorum ordinaverit in testamento, aut ultimâ voluntate, sive aliàs cappellaniam, vel anniversaria extra ecclesiam, vel diocesim Dertusensem de bonis mobilibus, seu se moventibus ab eis per ecclesiam adquisitis, aut de bonis immobilibus emptis per eos de bonis mobilibus ab eisdem per ecclesiam adquisitis, hujusmodi ordinatio sit eo ipso nulla. Quodque praedicta bona mobilia, seu se moventia, aut bona immobilia praedicta vel censualia jura, sive redditus quicumque empta, et empti de bonis supradictis assignata, sive assignati per ipsos rectores cappellaniis, vel anniversariis celebrandis, et fiendis extra praedictam Dertusensem diocesim, vel ecclesiam propriam possint venditari, exigi, et haberi per nos, vel successores nostros; convertendos, per nos, vel successores nostros in cappellanias, vel anniversaria in propriâ ecclesiâ, vel in civitate, vel diócesis Dertusensi. Descernentes eo casu quòd semper praedicta censualia, jura, redditus praesumantur, reputentur, et habeantur esse empta, et emptos, seu habita, et habitos de dictis bonis, ut prefertur, per illius ecclesiam adquisitis. 

Quòd nullus audeat tangere in lectis abbatiae.

Item licet in constitutione synodali bonae memoriae domini Arnaldi, praedecessoris nostri, caveatur quòd rectores, et vicarii perpetui habeant tenere in abbatiis, sive hospitiis, seu domibus eorum quatuor, vel quinque lectos pannis paratos, prout in dictâ constitutione continetur; tamen frequenter contingit, quòd cùm dicti rectores moriuntur, vel infirmi existunt, manumissores, vel haeredes eorum, aut consanguinei, sive alii surripiunt, et occupant res, et bona, quae sunt in dictis abbatiis, hospitiis, sive domibus, et inde abstrahunt, et secum asportant, unde dictae abbatiae, seu domus. et hospitia remaneant sine Iectis sufficienter pannis paratis (pará lo llit: hacer la cama; paños, sábanas, etc), et eorum successores gravantur, et onerantur; idcircò cupientes providere ne talia de caetero committantur, cum consilio, et assensu dictorum venerabilium prioris, et capituli nostri, statuimus et ordinamus, quòd si quis praedictas res, et bona, quae sunt, vel fuerint in dictis abbatiis, sive hospitiis, vel domibus praedictorum rectorum, et vicariorum, vel aliquid de dictis bonis, et rebus acceperit, seu occupaverit, et de praedictis abbatiis, hospitiis, seu domibus abstraxerit, et secum  asportaverit, sive praedicta fieri mandaverit sine licentiâ nostrâ, vel successorum nostrorum, excommunicationis sententiam ipso facto incurrat. 

Quòd celebretur synodus primâ dominicâ post festum Paschae. 

Cùm ea quae de novo emergunt, videantur novo auxilio indigere, et in civitate Dertusensi à duobus annis citra fuerint ordinatae feriae, sive nundinae quae incipiunt dominicâ in Albis, et durant per XV. dies, infra quos interveniat dominica, quâ cantatur Ego sum Pastor bonus; ad quas quidem nundinas veniant plures gentes, maximè die dominicâ, in qua consuevit celebrari sancta synodus in ecclesiâ Dertusensi; et propter hoc rectores, et alii qui ad dictam synodum venire tenentur, non possunt in dicta civitate commodè hospitari: idcircò nos cum consensu venerabilium prioris et capituli nostri, ac dictâ synodo approbante statuimus et ordinamus, quòd de coetero durantibus dictis nundinis dicta sancta synodus celebretur dominicâ in Albis in nostrâ ecclesiâ Dertusensi. Ad quam omnes qui tenentur de jure, vel consuetudine, venire teneantur sub poenis in aliis constitutionibus synodalibus expressatis. Quas constitutiones in aliis volumus in suo robore permanere. 

Institutio festivitatis beati Bernardi. 

Item dictus reverendus dominus episcopus mandavit in dictâ sanctâ synodo publicari constitutionem provintialem super celebratione officii IX. lectionum in festo sancti Bernardi, et illam mandavit inter alias constitutiones synodales diócesis Dertusensis inseri, et apponi; cujus siquidem constitutionis tenor sequitur per haec verba. 

Constitutio.

Guillermus, Dei, et apostolicae sedis gratiâ episcopus Dertusensis; ac comisarius ad celebrandum hac vice sacrum provintiale concilium Terraconae, quod in praesenti celebratur in civitate Barchinonensi, à sede apostolicâ spetialiter deputatus, reverendis in Xpto. patribus dominis episcopis, et venerabilibus religiosis viris abbatibus, prioribus, et prepositis, ac nobis in Xpto. dilectis universis, et singulis rectoribus et vicariis perpetuis infra Terraconensem provintiam constitutis, vel eorum loca tenentibus praesentibus et qui pro tempore fuerint, ad quos praesentes pervenerint, salutem in Domino nostro Jesu Xpto.; et mandatis nostris, immò verius apostolicis, firmiter obedire. Cùm in dicto sacro provintiali concilio per venerabilem, et reIigiosum virum fratrem Petrum Dei gratiâ abbatem monasterii Sanctae Mariae de Benifesano (Benifazá, Benifassá, etc), ordinis cisterciensis, Dertusae diócesis, fuerit ipsi sacro concilio humiliter supplicatum, quòd cum beatus Bernardus ordinis ejusdem, doctor egregius, Deo devotissimus, sit in divinis officiis, et obsequiis quasi incognitus in aliquibus ecclesiis hujus provintiae Terraconae; cujus nomen et vita et floribus floret ubique ecclesia sancta Dei, et universus mundus illuminatur ejus religione, meritis et doctrinâ; dignaretur sacrum concilium ad laudem, et gloriam Dei, et beatae virginis Mariae, et in commemorationem ejusdem beati Bernardi statuere, seu ordinare festum, seu officium IX. lectionum annis singulis die ipsius festivitatis de coetero in ecclesiâ Dei per totam Terraconensem provintiam celebrandum. Nos verò in dicto concilio praesidentes, volentes et affectibus cupientes inter alios egregios ecclesiae doctores beatum Bernardum eximium doctorem, et confessorem attollere, vocibus et laudibus personare, et spiritualibus honoribus venerari, cujus quippè doctoris perlucida et salubria documenta ecclesiam illustrarunt: pro tanto ad gloriam et honorem Dei et beatae virginis Mariae, cujus devotissimus ipse doctor extitit, ejusque laudem et honorem, de consilio, et assensu dicti sacri concilii constituimus et ordinamus, quòd annis singulis et perpetuis temporibus in omnibus ecclesiis cathedralibus, collegiatis, et conventualibus, ac monasteriis et aliis ecclesiis provintiae Terraconae, tam exemptis, quàm non exemptis, in die festivitatis ipsius sancti Bernardi doctoris IX. lectionum officium solempnizetur, et celebretur. Vos in Domino exortantes, ac vobis mandantes, 

et cuique vestrum auctoritate praedictâ, quatenus dictum officium IX. lectionum quilibet in ecclesiis vestris de coetero celebretis, et celebrari annis singulis et perpetuis ipsâ die faciatis, retributionem ab illo sperantes, qui est omnium retributor. Et in praemissorum testimonium praesentes fieri, et nostri appensione sygilli jussimus communiri. Datis Barchinonae XVIII. die Decembris, anno à nativitate Domini  MCCCLXXVII. Vidit episcopus Dertusensis Guillermus. = 

Rubrica de officio beatae Mariae. 

Item dominus episcopus ordinavit, et statuit, quòd illis temporibus in quibus in diebus sabbatinis fit officium beatae Mariae, quòd etiam in diebus sabbatinis in quibus fuerit festum IX. lectionum simplex fiat officium in die lunae sequenti, nisi similiter in dicta die lunae fuerit festum IX. lectionum; quia tunc fiat officium in die martis sequenti, nisi similiter in die martis interfuerit aliud festum IX. lectionum; quo casu fiat aliâ die proximè venienti, quo non fuerit festum IX. lectionum. 

Synodus D. Hugonis de Lupia et Bages, episcopi Dertusens. (a: Rexit hanc ecclesiam ab anno 1387 ad 1398 quo à Bened. XIII. Petro scilicet de Luna, Valentinam sedem occupavit; ubi tandem moritur anno 1427.)

EX ARCH. ECCL. DERTUS. 

Constitutiones editae per reverendum in Xpto. patrem, et dominum dominum Hugonem, episcopum Dertusensem, XV. die Aprilis anno Domini millessimo tricentessimo octuagessimo octavo, in synodo per ipsum Dertusae celebratâ.

De honestate vestium clericorum. 

Quia clerici in sacris constituti, praecipuè rectores, seu curati defferre debeant desuper indumenta rotunda et clausa nimiâ brevitate, vel longitudine non notandâ, etiam non botonata ante de pectore usque ad pedes; et aliqui praedictorum in praemissis excedant: idcircò nos Hugo miseratione divina Dertusensis episcopus, sacram synodum in nostrâ diocesi et in Dertusensi ecclesiâ celebrantes, cum consilio venerabilium prioris, et capituli dictae nostrae ecclesiae Dertusensis, dictum excessum corrigere cupientes, ordinamus quòd praefati clerici in sacris constituti (cons - salta linea - tuti), rectores et vicarii utantur vestibus non nimis scotatis (escotados), longis, vel brevibus cum debito colore, et debitâ formâ, ac congruenti, et non botonatis. Ita quòd botones non portent in dictis indumentis superioribus, sive sit gramasia, aut supertunicale, vel tabargium, vel aliud indumentum superius quocunque nomine nuncupentur. Verumtamen si in manicis supertunicalium, vel tunicarium, quas tamen manicas non portent magnas, et amplas ad modum aliube: nec in illis portent gorgeriam nimis altam et eminentem voluerint portare botones, nisi sex non portent. Addicientes insuper quòd non utantur sotularibus nimis apertis, et scotatis et sine punctis, seu restris, sed tantum apertis ut pes possit intrare. Mandantes observare constitutiones canonicas provintiales et synodales nostrorum praedecessorum super praedictis editas. Et qui contra praedicta fecerit, pro qualibet vice, quâ fecerit, poenam quinque solidorum incurrat ipso facto, operi nostrae sedis applicandorum. Intentionis nostrae tamen est quòd haec praesens nostra constitutio incipiat valere, et tenere tantum statim post festum proximè Ascensionis Domini. 

Quòd rectores utantur propriis libris: et corpus Xpti. honorificè teneant: et infra certum tempus constitutiones tam provintiales, quám synodales teneant. 

Item cùm nos episcopus praedictus in visitatione, quam pridie fecimus, in nostrâ diocesi Dertusensi invenerimus quae secuntur, scilicet, in aliquibus ecclesiis dictae diócesis esse libros alterius diócesis, et consuetudinis ejusdem: et licet jam fuerit inhibitum rectoribus earundem per nostros praedecessores, quòd dictos libros non tenerent, nec eis uterentur in dictis officiis, et quoscunque alios haberent, qui essent ad usum, et consuetam ecclesiae nostrae Dertusensis, et non fecerunt: item et in aliquibus ecclesiis nostrae diócesis corpus Xpti. ad communicandum non teneatur ut decet: nec non etiam multi rectores praedictae nostrae diócesis non tenent in suis abbaciis vel ecclesiis constitutiones provintiales et synodales, et sic eas nesciunt, et per consequens observent. Quare cum consilio et assensu dictorum venerabilium prioris, et capituli providemus, et ordinamus, quòd rectores dictarum ecclesiarum habeant, vel providere faciant per illos qui ad hoc tenentur, quòd hinc ad festum Resurrectionis Domini proximè instans habeant libros dictae ecclesiae pro fiendo officio, cum eisdem et secundum consuetudinem, vel consuetam ipsius nostrae ecclesiae, et expellant alios dictae alterius diócesis, et illis ex tunc non utantur: alioquin incurrant poenam decem librarum; et etiam de bonis suis faciemus fieri libros alios secundum usum et consuetam dictae nostrae ecclesiae Dertusensis. Item quòd usque ad proximum instans festum Sancti Michaelis faciant, vel procurent fieri quòd corpus Xpti. in loco decenti servetur, et teneatur reverenter, et hoc sub poena XL. solidorum. Item etiam cùm multi rectores, ut praemittitur, non teneant, nec servent constitutiones provintiales, et synodales dictae ecclesiae Dertusensis contra constitutionem synodalem jam super hoc factam per predecessorem nostrum; ideò stablimus quòd quilibet dictorum rectorum qui illas non habeant, eas habeant, et teneant hinc ad festum Nativitatis Domini proximè venturum, alias poenam XXX. solidorum ipso facto incurrant, operi dictae sedis applicandorum. Preterea de consilio dicti nostri capituli laudamus, et approbamus, et confirmamus constitutionem per dominum Jacobum predecessorem nostrum editam, ut rectores nostrae diócesis possint condere testamenta, relictis nobis, et successoribus nostris XIII. solidis de eorum bonis tempore mortis suae, quae quidem constitutio incipit: Item licet in signum universalis dominii dominus Petrus, et dominus Franciscus bonae memoriae &c. quascunque constitutiones in contrarium factas annullantes, et poenitus revocantes. 

Confirmatio per dominum Hugonem facta constitutionum, et rerum infra contentarum. 

Reverendus in Xpto. pater et dominus Hugo, divinâ miseratione Dertusensis episcopus, in suâ Dertusensi ecclesiâ sanctam synodum celebravit, praesente venerabili priore et capítulo ecclesiae ante dictae, nec non praesentibus rectoribus civitatis et diócesis Dertusensis, vel eorum loca tenentibus, et ibidem legi fecit, et publicari quasdam constitutiones, et ordinationes editas per reverendum patrem dominum cardinalem dominum Petrum de Luna (futuro Benedicto XIII) legatum, pro ut ipse mandavit. Quae fuerunt lectae, et publicatae, seu pro lectis et publicatis habitae. Mandans ipse dominus episcopus praedictis rectoribus quatenus ipsas constitutiones habeant et observent. Praeterea fecit legi, et publicari constitutiones provintiales antiquas, quae fuerunt pro lectis, et publicatis habitae. Et spetialiter fecit legi et publicari constitutiones editas in concilio provintiali ultimo celebrato Terraconae, quae etiam fuerunt habitae pro lectis et publicatis, mandans ipse dominus episcopus dictis rectoribus, ut dictas constitutiones habeant, et observent. Item fecit legi et publicari constitutiones synodales quae fuerunt habitae pro lectis et publicatis, mandans &c. Ulterius legi et publicari fecit constitutiones et ordinationes infra scriptas, per ipsum dominum episcopum editas. Item dictus dominus episcopus de consensu venerabilium prioris et capituli ordinavit, quòd de festo Beati Anthonii confessoris, et Conversione Sancti Pauli et Commemoratione ipsius, et etiam in festo Sanctae Teclae ac in festo Conceptionis Beatae Mariae fiant duo cantores in quolibet festo praedictorum in ecclesiâ Dertusensi. Mandavit ideò quatenus idem observetur, et fiat per omnes ecclesias tam civitatis, quàm diócesis Dertusensis. Et rectores omnes habeant de praesenti ordinatione copiam, seu translatum et ipsam observent, aliàs ipsos graviter puniemus. Item cùm infra octavas communes, sive non solempnes infra annum occurrentes, dies dominica saepe soleat evenire, in qua secundum consuetam, et ordinationem dictae nostrae ecclesiae Dertusensis debeat fieri officium, sicut in die ipsius festi cum lectionibus propriis, et festum novem lectionum in dictâ dominicâ eveniens hoc impediebat: ideò nos praedictus episcopus statuimus quòd ammodo in dictâ nostrâ ecclesiâ Dertusensi, et in aliis civitatis et diócesis Dertusensis de coetero in dictâ dominicâ fiat officium proprium dominicae infra octavas. Et officium festi novem lectionum mutetur in feriâ secundâ sequenti, vel die aliâ non festivâ. 

Quòd feriâ V., VI., et Sabbato Sancto dicatur oratio ad horas.

Et insuper cùm feria V. VI. et Sabbato septimanae sanctae ante pascha horae diurnae, et nocturnae fiant tantum cum Pater noster et Psalmo Miserere mei Deus, et sine aliquâ oratione; in aliisque ecclesiis multis provintiae Terraconae cum oratione praedictae horae in dictis diebus decentius firmantur: ideò nos praedictus episcopus cum consilio, et assensu dicti venerabilis capituli nostri ordinamus, quòd ammodo omnes praedictae horae finiantur post psalmum Miserere, mei Deus cum oratione scilicet Respice Domine Deus super hanc familiam tuam. Et sic fieri ubemus tam in nostrâ ecclesiâ Dertusensi, quàm in aliis ecclesiis civitatis et diócesis Dertusensis. 

Synodus habita sub episcopo Dertusensi D. Joanne Fabra (a: Huic sedi presul datus est ab Innocentio VI. anno 1357, quam tenuit usque ad 1362 quo Carcassonensis episcopus renuntiatus est). 

EX ARCH. ECCL. DERTUS. 

Anno Domini M.CCC.LIX. dominus Joannes episcopus Dertusensis celebravit primam synodum, in qua edidit constitutiones sequentes. 

Quòd clandestina matrimonia non fiant, et quòd banna edantur in ecclesiâ.

Quoniam matrimonia clandestina ideò a jure reprobantur, quia cum alter eorum conjugalem effectum se ad alterum habuisse negare voluerit, legitimis probationibus convinci non poterit, multique remaneant copulati contra canonum statuta, et in nostra dioc. saepe frequententur, ut reperimus visitationis officium exercentes; ideò nos Joannes, miseratione divina episcopus Dertusensis, cupientes huic morbo salubre remedium adhibere, de consilio, et assensu nostri capituli constituimus et ordinamus quòd ante quàm matrimonia, sive sponsalia per verba de praesenti contrahantur, fiant banna publicè in ecclesiâ loci sive parrochiae, ubi degent qui hujusmodi sponsalia, sive matrimonia contrahere voluerint. Si verò unus in uno loco, sive parrochiâ, et alter in alio loco, sive parrochiâ habitaverit, in utraque ecclesiâ dictorum locorum, seu dictarum 
parrochiarum dicta banna publicè fiant per duos dies dominicos, vel festivos, et etiam illâ die, quâ in ecclesiis ipsa matrimonia solemnizabuntur. Aliàs rectores, vel vicarii perpetui, aut eorum loca tenentes talia matrimonia in ecclesiis non solemnizent, seu hiis, qui sic clandestina contraxerint, benedictionem nuptialem non audeant celebrare sub poena centum solidorum, quam ipso facto incurrant si contrarium fecerint; nisi de Iicentiâ nostrâ, vel officialium nostrorum aliter se habuerint in praemissis. Verùm si contrahere volentes in diversis locis sive diversis parrochiis deguerint, ut praefertur, rectores vel vicarii perpetui aut ipsorum loca tenentes habeant sibi invicem banna per eos edita notificare; aliter in poenam incidant supradictam. Coeterùm si aliqui, vel aliquae, qui fuerint de aliâ diocesi, in nostrâ diocesi sponsalia per verba de praesenti seu matrimonia contrahere voluerint, dicta banna fiant secundum modum praedictum in ecclesiâ loci, seu parrochiae de quo, vel de qua fuerit ille, aut illa nostrae diócesis, cum quo, seu qua contrahere voluerint. Etsi tam ipse, quàm ipsâ de alienâ diocesi fuerint, ipsa banna edantur, ut praefertur, in ecclesiâ loci, vel parrochiae ubi habitare intendunt. Quòdque si in dictâ diocesi nostrâ habitare non intendunt, nec ad banna, nec ad benedictionem nuptialem admittantur sub poenâ praedictâ. In nullo casu tamen praedictorum proximè dicta banna faciantur, nec praefati curati matrimonia illorum solemnizent in ecclesiis suis, nisi habuerint ipsi extranei litteram testimonialem a curatis suis quòd legitimè contrahere possunt. Quòd si aliter fecerint, poenam praedictam incurrant etiam ipso facto. 

Quòd haeredes, vel executores testamentorum infra unum annum compleant, et exequantur testamenta. 

Item cùm nos episcopus praedictus dictum visitationis officium exercentes invenerimus, quòd defunctorum haeredes, et eorum executores negligenter et maliciosè se habent ad exequendum voluntates ipsorum defunctorum, cupientesque periculosae negligentiae perversaeque malitiae haeredum defunctorum, et eorundem ultimarum voluntatum executorum occurrere, utpote voluntates potissimae piè defunctorum effectum debitum sortiantur: idcircò de consensu dicti capituli ordinamus, quòd omnes rectores aut vicarii perpetui, vel eorum loca tenentes moneant publicè in suis ecclesiis omnes manumissores sive executores testamentorum, et etiam haeredes defunctorum quater quolibet anno, in festo videlicet Penthecostes, Assumptionis Beatae Mariae, Omnium Sanctorum, et Purificationis Beatae Mariae, ut infra unum annum ab obitu illorum quorum sunt haeredes, vel manumissores computandum, exequantur, et compleant testamenta, et voluntates ipsorum defunctorum. Alioquin rectores, aut vicarii perpetui, vel eorum loca tenentes, qui in praemissis culpabiles, vel negligentes fuerint, pro qualibet denunciatione quam facere contempserint, poenam X. solidorum ipso facto incurrant. 

Contra usurarios, et quòd publicetur quater in anno.

Praeterea cùm in constitutione domini Gregorii papae X. in concilio Lucdunensi (Lugdunensi) editâ caveatur, quòd nullus  manifestorum usurariorum testimoniis intersit, aut eos ad confessionem admittant, sive ipsos absolvant, nisi de usuris satisfecerint competenter, vel de satisfaciendo pro ipsarum viribus facultatum prestiterint idoneam cautionem testamenta quoque manifestorum usurariorum aliter facta non valeant, sed sint irrita ipso jure: et in constitutione domini Clementis papae V. habeatur, quòd sepelientes propria temeritate audatiâ usurarios manifestos, sunt ipso facto excommunicati, invenerimusque in dictâ visitatione quòd in omnibus fere locis nostrae diócesis ita crimen usurarum invaluit, ut multi aliis negotiis praetermissis quasi usuras licitè exerceant; ideò usurarum voraginem, quae animas devorat, et facultates exaurit, in quantum nobis possibile est, compescere cupientes, de consensu, et voluntate prefati capituli constituimus et ordinamus dictas constitutiones inviolabiliter observari, ipsasque publicari, et notificari publicè quando major populi multitudo venerit ad divina per rectores, vel vicarios perpetuos, aut eorum loca tenentes in ecclesiis suis quater in anno quolibet, in festis, scilicet, supradictis in proximè praecedenti constitutione nominatis. Alioquin poenam X. solidorum pro qualibet publicatione, quam omiserint, volumus ipsos incurrere ipso facto. Statuentes insuper et mandantes sub poenâ praedictâ, quòd praelibati rectores, aut vicarii, aut eorum loca tenentes in praedictis festivitatibus moneant publicè in suis ecclesiis, et nos etiam per presentem constitutionem monemus omnes parrochianos suos, quòd nullus audeat pravitatem usurariam exercere. Et si qui contrarium fecerit, praeter alias poenas in jure expressatas, noverit se sententiam excommunicationis incursurum. 

Contra fratres minores et predicatores. 

Item cùm in editâ decretali à domino Bonifacio VIII. cautum existat, quòd fratres predicatores, et minores electi, et praesentati praelatis in civitatibus, et diocesibus eorundem, confessiones confiteri sibi volentium audiant, imponant poenitentias salutares, ac beneficium absolutionis impendant: et nonnulli dictorum fratrum ut comperimus, non servatâ dicta decretali octavi Bonifacii, de facto audierunt, et audiunt in nostrâ diocesi confessiones confiteri sibi volentium, et imposuerunt, et imponunt poenitentias, et impenderunt, et impendunt beneficium absolutionis: eò propter volentes ut dicta decretalis observetur, ut saluti animarum nostrorum subditorum provideatur, de consilio et assensu praefati capituli statuimus quòd nuIlus rector, vel curam animarum habens in civitate et diocesi nostris, in ecclesiâ suâ audeat aliquem de praedictis fratribus ad confessiones hujusmodi audiendas recipere, nisi per nos, vel vicarium nostrum sibi notificatum fuerit, aut alias fuerit sibi notum, quòd dictus frater secundum formam ipsius decretali fuerit electus, vel praesentatus nobis, vel in absentiâ nostrâ vicario nostro, ac per nos, vel vicarium nostrum admissus ad hujusmodi confessionis officium exequendum. Quicunque autem contrarium fecerit, poenae quinque aureorum ipso facto se noverit subjacere. Alios verò religiosos nemo admittat ad confessiones audiendum, nisi prout in juribus, vel constitutionibus provintialibus, aut synodalibus est consuetum. Porrò ad praedicandum nullum religiosum admittant in suâ ecclesiâ absque nostrâ, vel officialium nostrorum licentiâ spetiali; exceptis praefatis fratribus predicatoribus, et minoribus, quos admittere possunt secundum formam expressatam in dictâ decretali. 

Quòd presbyteri nec in sacris constituti faciant comatres. 

Item cùm in jam dictâ visitatione repertum fuerit, quòd quidam presbyteri comatres sibi fecerunt, et ex hoc in tantam cum eis commixtionem habuerunt; ne ergo hac occasione humani generis inimicus suâ eos quod absit, calliditate decipiat, de voluntate, et consensu praedicti capituli ordinamus, ne aliquis presbyter, vel in sacris constitutis audeat sibi comatrem vel comatres facere absque nostrâ licentiâ, vel officialium nostrorum. Quicunque autem contrarium fecerit, in poenam XX. solidorum incidat ipso facto. 

Quòd clerici arma non portent, et quòd honestas vestes defferant.

Cùm inhonestum sit clerico, maximè in sacris ordinibus constituto, arma, et indumenta incongrua portare: ideò nos ad extirpandum clericorum inhonestatem, de consensu saepè dicti capituli, statuimus quòd nullus presbyter, vel alius in sacris ordinibus constitutus portet gladium, vel ensem, seu maneresium in parte dextrâ, sive sinistrâ, taliter quòd publicè videri possit, nec cingat se supra supertunicalem, vel cotardiam. Quòd si contrarium fecerit, poenae XX. solidorum subjaceat ipso facto. Per hoc tamen non intendimus eos aliter licentiare arma portare, statuentes, et monentes ipsos quòd tabargia, sive mantanos, et alia indumenta honesta habeant, et portent, ut in constitutionibus romanorum pontificum, et in provintialibus, ac synodalibus continetur, quas omninò praecipimus observari. Nam si de coetero inhonestè se habuerint in praemissis, sive remissâ, ultioni noverint se subdendos. 

Quòd sarraceni non proclament noen perfidi Mahometi.

Ad detestandum detestabilem, et nefandam professionem, et proclamationem nominis perfidi Mahometi, constitutionem super hoc editam per reverendissimum in Xpto. patrem, et dominum Joannem divinâ providentiâ patriarcham Alexandrinum, et administratorem in spiritualibus, et temporalibus ecclesiae Terraconae editam, quae incipit: Quamvis circa multa &c. et usque nunc minimè observatam, de consilio, et assensu nostri capituli Dertusensis praecipimus observari. Mandantes cappellanis curatis nostrae ecclesiae Dertusensis, in quorum parrochiis, vel terminis eorum degunt sarraceni, quatinus in praecipuis festivitatibus altarium ecclesiarum suarum dictam constitutionem annuatim populo publicent, et exponant. Et si quis dominorum temporalium sarracenorum dominium obtinentium, infra ipsorum parrochiam constitutus dictam proclamationem fieri non prohibuerit, ut in dicta constitutione continetur, aut non prohibuerit dictos sarracenos simul cum christianis degentibus in diebus dominicis, et festivis servitia, seu mecánica opera coram christianis publicè operari, ut in eadem constitutione expressatur, nobis aut vicario nostro, vel officiali infra octo dies notificare teneantur: incursuri ipso facto, nisi fecerint, poenam centum solidorum, nostro aerario applicandorum. 


Quòd sarraceni et judaei solvant decimas, et primitias. 

Licet in canonibus caveatur quòd judaei, et sarraceni de terris, quas colunt, et de animalibus suis decimas, et primitias solvere teneantur, attamen non attendentes ad Deum a quo cuncta bona procedunt, cujus est terra, et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habitant in ea, ac in signum universalis dominii quasi quodam titulo spetiali sibi decimas reservaverit, atque ab eo, et non ab homine sunt decimae institutae: et ipsas tamen decimas et primitias perversis machinationibus subtrahere moliuntur; nos igitur volentes ea, quae videmus fieri contra libertatem ecclesiae et jura ejusdem, occulis conniventibus pertransire, de consilio et assensu praedicti nostri capituli statuimus, et ordinamus quòd si aliquis sarracenorum contradixerit seu recusaverit solvere decimam, et primitiam de praedictis, quòd nisi ostenderit quare a solutione 
hujusmodi sit immunis, ad mandatum nostrum, vel officialis nostri, layci illius parrochiae, in qua dictus sarracenus habitaverit, seu domiciliatus fuerit, et in qua terra et animalia de quibus solvendae sunt decimae et primitiae sita fuerit, et ipsa animalia pascentur, moneantur quòd infra tres dies quos ei, et cuilibet ipsorum pro canónica admonitione assignamus, abstineant participare cum dicto sarraceno vel judaeo, et ex tunc donec satisfecerint competenter, non participent cum eodem, in loquendo, salutando, comedendo, et bibendo, emendo et vendendo, aut aliter participando. Et si desistere noluerit, seu contrarium fecerit, excommunicationi eo ipso se noverit subjacere. 

Quòd sacristae ecclesiarum, sive operarii reddant computum infra mensem.

Cupientes eos, quos ad observantiam jurium virtutum praemia non inducunt, poenarum formidine a temerariis ausibus refrenare, transgressores constitutionis, quae statuit operarios et sacristas annuatim infra unum mensem de receptis et expensis per eosdem occasione sui officii successoribus suis in praesentiâ suorum rectorum, seu vicariorum, et juratorum loci fidelem rationem et computum reddere, et reliqua quae superfuerint, suis successoribus tradere, et assignare; de consensu dicti nostri capituli excommunicationis sententiae decernimus ipso facto subjacere. Mandantes omnibus rectoribus, vicariis perpetuis, et prioribus, vel eorum loca tenentibus nostrae diócesis Dertusensis, quòd in festo Omnium Sanctorum proximè venturo semel, et in primâ die dominiâ continuò sequente post electionem seu positionem, sive provisionem dictorum operariorum et sacristarum quolibet anno seu quando ipsi operarii, et sacristae electi, positi, sive facti fuerint, hanc constitutionem nostram populo publicent et exponant: quod si non fecerint, juxta voluntatem, et arbitrum nostrum punientur. 

Quòd constitutio domini Arnaldi, quae incipit: Item quia jure &c. extendatur ad praesentes et futuros. 

Quia constitutio nihil debet obscurum, vel ambiguum continere, et in dubium vertatur, an constitutio domini Arnaldi ultimi bonae memoriae Dertusensis episcopi, quae incipit: Item quia jure testante &c. astringat tantum rectores et vicarios ac priores, qui tempore editionis constitutionis fuerint, an et qui postea fuerunt, et erunt; dubitationem hujusmodi tollentes, de consensu dicti capituli, ordinamus praedictam constitutionem comprehendere, et ligare omnes et singulos rectores et vicarios perpetuos ac priores, qui tunc erant, et qui ex tunc fuerunt, et de coetero erunt. 

Contra beneficiatos, et alios presbyteros, qui non intersunt divinis officiis.

Gravi nimirum turbatione movemur quòd quamvis de jure communi, et secundum constitutiones praedecessorum nostrorum super hoc editas, presbyteri benefficiati, seu cappellanias perpetuas, vel etiam annuales in ecclesiis civitatis vel diócesis Dertusae obtinentes, teneantur interesse continuè missis omnibus, horis canonicis diurnis pariter et nocturnis; nonnulli presbyteri benefficiati, seu dictas cappellanias habentes in dictis ecclesiis nolunt, ut fide dignorum relatione didicimus, interesse missis, et aliis horis cum rectoribus, vel vicariis, aut prioribus, qui eas celebrent in eisdem. Volentes ergo, ut, quos divinus timor a malo non revocat, temporalis saltim poena coherceat a peccato: vestigiis praedecessorum nostrorum adherentes, ordinamus de consensu dicti capituli, quòd si praedicti presbyteri benefficiati, seu cappellanias perpetuas, aut annuales obtinentes in ecclesiis civitatis et diócesis Dertusae, vel qui eas obtinuerint in futurum non interfuerint cum superpelliciis, et sine caputiis in capite in missis et aliis horis canonicis praedictis in ecclesiis, in quibus sunt benefficiati, sive dictas cappellanias habent, si inibi dictis horis divina officia celebrentur, aut in ecclesiis parrochialibus infra quas sunt decem benefficia et cappellaniae institutae, poenis subsequentibus multentur: videlicet, qui missam non celebraverit, solvat quatuor denarios. Si missae majori non interfuerit, duos denarios solvat. Qui vesperis non interfuerit, alios duos. 
Qui denarii possint levari in nostrâ ecclesiâ Dertusensi per priorem claustralem nostrae ecclesiae, ac per eum compelli possint dicti presbyteri ad solvendum dictos denarios. 
In aliis verò ecclesiis per earum rectores, et vicarios perpetuos, vel eorum loca tenentes idem fiat. Et quidem denarii per dictos et quemlibet eorum largiantur pauperibus Jesu Xpti. Et si dicti rectores, et prior ac vicarii perpetui, vel eorum loca tenentes in levandis dictis denariis negligentes fuerint, in duplum, et alias ad nostrum arbitrium puniantur. 
In hac tamen constitutione non intelligantur ipsius nostrae Dertusensis ecclesiae presbyteri comensales, et alii presbyteri, nec benefficiati in eadem, de quibus est provisum per constitutionem dictae nostrae ecclesiae Dertusensis, quae incipit: Scriptum esse novimus. 
 
Quòd nullus in sacris ordinibus constitutus, filium suum haeredem faciat, nec legatum dimittat. (Que ninguno constituído en sagrados órdenes le deje o lege herencia a su hijo)

Licet multae super clericorum continentiam patrum sententiae hactenus emanaverint; quia tamen nec adhuc ipsorum potuit morum correctio reformari, nos Jacobus, divinâ  miseratione episcopus Dertusensis, cupientes quantum cum Deo nobis est possibile, a clero nostrae diócesis vitium hujusmodi radicitùs extirpare, assistente nobis nostro venerabili capítulo, sanctam synodum celebrantes, considerantes quòd parentes talium pro poenis sibi illatis hactenus nec fuerunt territi, nec in melius immutati, ut saltem pro hiis, quae eorum inferuntur filiis, terreantur, cum plus in filiis, quàm in se parentes timere soleant, juxta legitimas sanctiones; isteque sit unus de casibus, in quibus de jure protrahitur ultio, nedum in actores scelerum, sed etiam in progenie dampnatorum; cum consilio dicti nostri capituli statuimus, quatenus nullus in sacris constitutus ordinibus prolem quam suam asserit, vel de agnatis quivis ex incestuosa, et ignominiosa  susceptam coitu haeredem sibi in suo testamento instituere, vel legata aliqua facere, vel aliqua inter vivos, vel causâ mortis donare, vel donari facere per personas interpositas simulatè, et etiam fraudulenter praesumat, ut de multis sepius est repertum. Quòd si secus fuerit a quoquam attemptatum, institutio, legatum, seu donationes factae taliter ipso jure non valeant. Et haereditas et Iegata, et donata hujusmodi nostro fisco ipso jure sint adquisita, si de bonis per ecclesiam adquisitis facta fuerunt. In aliis verò bonis stetur juri communi: cum secundum leges communes etiam filii et suscepti taliter, nec sunt filii nominandi, nec agnicionem habeant, neque etiam sint alendi. 


Quòd rectores ante mortem faciant inventarium de bonis suis.

Ad haec cùm per statuta tam provintialia, quàm synodalia ecclesiarum rectoribus sit concessum quòd de bonis per ecclesiam adquisitis sub certis forrmis testari valeant, parte tricesiimâ nobis in bonis hujusmodi et nostris successoribus reservatâ; quia tamen saepè contingit quòd rectoribus hujusmodi vitâ functis aliqui praesertim defunctorum consanguinei, vel affines, servitores, vel poenitùs extranei bona per defunctos relicta hujusmodi rapiunt, furtim subripiunt, inter se dividunt, et alias fraudulenter occupare praesumunt in animarum eorum grande periculum, et non modicum perjuditium defunctorum cùm saepius ex hoc voluntas eorum non valeat adhimpleri, pars nostra etiam tricesima diminuitur, ac etiam deffraudatur: volentes etiam justitiam nostram, qui alios tenemur in suâ justitiâ confovere: volentes etiam jam dictis periculis quantum cum Deo possumus obviare, de consilio nostri capituli statuimus, quòd rector quilibet vivens cum notario et testibus fidedignis in ultimis diebus suis ante conditum testamentum, vel paulò post faciat inventarium de omnibus suis bonis mobilibus, et immobilibus, et se moventibus quibuscumque. Quod nisi fecerint, pro nobis debita, quae per dominum Petrum bonae memoriae predecessorem nostrum, usque ad tricesimam partem, pro taxa sit pars decima nobis reservata. Ita quòd poenae nomine decima pars bonorum omnium per rectorem relictorum hoc qui inventario praedicto infecto decesserit, nobis ex integro debeatur. 

Quòd rectores habeant, et observent constitutiones provintiales, et synodales.

Attendentes quòd licet secundum constitutionem synodalem omnes rectores dictae civitatis, et diócesis Dertusae debeant habere constitutiones tam provintiales, quàm synodales; tamen ut ipse dominus episcopus intellexit, non omnes rectores habent constitutiones praedictas: ideò mandavit eis quòd ipsas constitutiones habeant, et illas firmiter custodiant, et observent, si institutam poenam contra non habentes easdem, et alias poenas in ipsis contentas voluerint evitare. 

Revocatio constitutionis, quae incipit: Quamvis in concilio Agatensi.

Item dominus episcopus cum consilio et assensu dicti capituli absolvit, et revocavit ex causa sententiam excommunicationis promulgatam in constitutione synodali contra comedentes carnes et cibaria judaeorum et sarracenorum, prout in ea continetur, quae incipit: Quoniam in concilio Agatensi. Quoad alia tamen contenta in dicta constitutione, ipsam voluit remanere, praecipiens dictâ rectoribus quod in ecclesiis suis publicè moneant parrochianos suos, quòd a praedictis carnibus et cibariis abstineant omninò, et eis uti cessent, alias graviter peccarent. 

Revocatio constitutionis, quae incipit: Ad haec, et ejus poenae.

Item cùm non debeat reprehensibile judicari si secundum qualitatem temporum statuta quoque varientur humana, praesertim cùm urgens neccessitas, vel evidens utilitas id exposcat: idcircò memoratus dominus episcopus, attentâ utilitate dictorum rectorum, et alias ex causâ justa, et rationabili, et ad praeces dictorum rectorum revocavit constitutionem synodalem per ipsum factam in aliâ synodo super confectionem inventarii fiendi per rectores de bonis eorum, et poenam in eâ contentam, quae quidem constitutio incipit: Ad haec cum per statuta. Retinuit tamen sibi et successoribus suis idem dominus episcopus tricesimam partem bonorum rectorum defunctorum; et qui de coetero decedent, remaneant in sui robore et firmitate juxta constitutionem synodalem super hoc editam, quae incipit: Quamvis dominus Petrus. 

Declaratio constitutionis quae incipit: Quoniam matrimonia clandestina. (en este texto aparece clamdestina mínimo 3 veces)

Praeterea praefatus dominus episcopus cum consensu praedicti capituli concessit praedictis rectoribus, quòd monitiones fiendas ante celebrationem matrimoniorum secundam constitutionem synodalem, quae incipit: Quoniam matrimonia clandestina, possint facere quolibet anno in tempore nuptiarum quod incipit in festo sancti Ilarii, et finit in septuagesimâ similiter unâ die, vel duabus, vel tribus, vel illâ die, seu diebus de qua, vel de quibus benè visum fuerit rectoribus supradictis; non obstante dictâ constitutione, quam tollimus, quantum ad istum casum. In aliis verò temporibus voluit, et mandavit ipsam constitutionem et contenta in ea in suo robore permanere. 

Quòd per totam diocesim celebrantur festa hic contenta.

Item cùm in ecclesiâ Dertusensi ex ordinatione ipsius fiat quolibet anno in qualibet septimanâ in die Mercurii officium IX. lectionum de Beato Augustino ad ejus honorem, et laudem, in cujus regulâ religio canonicorum dictae ecclesiae est fundata; nec non cùm in dictâ ecclesiâ sit ordinatum quòd in octavis Sancti Stephani, Sancti Joannis, et Sanctorum Innocentium celebrentur octavae IX. lection.: idcircò praefatus dominus episcopus cum consilio dicti capituli ordinavit quòd tam in ecclesiis civitatis, quàm aliis diócesis Dertusae, et per totam ipsam diocesim fiant, et celebrentur officia supradicta secundum ordinationes super hoc factas, et prout in eis continetur, de quibus praecipit idem dominus episcopus quòd omnes rectores habeant copiam et translatum, et observent: aliter eos graviter puniemus. 

Qui casus sint episcopo reservati.

Cùm aliqui rectorum nostrae diócesis Dertusensis nesciant casus poenitentiales nobis reservatos, et contingat interdum quòd audiunt confessiones confitentium, et illis poenitentias injungunt, eosque absolvunt in casibus supradictis, fueritque nobis propterea per dictos rectores humiliter supplicatum quòd per constitutionem ipsos casus declararemus, et ordinaremus, qui per nos et successores nostros essent retenti: idcircò habitâ informatione qui casus retinebantur per predecessores nostros; cupientes periculis animarum, quantum possumus providere, cum consilio et assensu venerabilis capituli nostrae ecclesiae Dertusensis retinemus nobis, et successoribus nostris poenitentiales casus infrascriptos. Ita quòd nullus rector sive vicarius aut quivis alius habens curam animarum, saecularis, aut religiosus civitatis, et diócesis nostrae Dertusensis absque licentiâ nostrâ, et nostrorum successorum, vel nostri et ipsorum successorum vicarii generalis aliquem ad confessionem et poenitentiam admittat, praeterquam in mortis articulo, in dictis casibus aut aliquo eorundem; sed illum confitentem sive confiteri volentem remittant ad nos, vel nostri successores, aut nostri et ipsorum vicarium generalem: alios autem casus concedimus dictis rectoribus, et aliis superius expressatis. Monentes eos, et in domino exortantes quòd in confessionibus audiendis et poenitentiis injungendis districtè, et cautè, et more periti medici se habeant, et prudenter intelligant, quale eis debeant prebere consilium, et cujusmodi remedium adhibere: praedicti siquidem casus per nos, ut prefertur, retenti sequuntur in hunc modum. Et primo si quis confiteatur se credere haereticam pravitatem, sive esse receptorem, et fautorem haereticorum. Item clerici symonyaci, quocunque modo commiserint symoniam. Item clerici qui absque nostrâ licentiâ, vel successorum nostrorum ab alieno episcopo, aut praeter conscientiam nostram, vel dictorum successorum nostrorum, sive sine examinatione se fecerit promoveri. Item clerici per saltum promoti aliquo ordine pretermisso. Item apostatae in ordine suo, vel in suâ religione. Item non promoti ministrantes in officio divino, ac si essent promoti. Item illi qui suos filios occiderunt studiosè, vel negligenter, seu invenerint juxta se mortuos, et qui illos exposuerunt per se, vel per alios ad portam ecclesiae, vel in alio loco, si sit publicum, vel fama. Item illi qui tractaverint in malos usus Eucharistiam, sive Crysma. Item illi qui facto, verbo, consensu, vel alio modo homicidium pertractaverint, si sit publicum, vel si sit fama. Item sacrilegi: videlicet interfectores, percussores, ac violatores clericorum, tam saecularium, quàm religiosorum, et invassores vel violatores ecclesiarum, et incendiarii, et auferentes sacrum de sacro, vel sacrum de non sacro, vel non sacrum de sacro, et rem datam ecclesiae accipientes. Item retinentes contra 
ejus voluntatem, si sit publicum vel fama. Item et qui in ecclesia coierint cum muliere, vel alias per coitum ecclesiam polluerint, si sit publicum vel fama. Item qui luxuriam commiserint, seu compleverint cum matre, filiâ, vel sorore, vel alia consanguineâ suâ infra quartum gradum, aut cum sanctimoniali, vel monacâ consécratâ, vel non consecratâ, si sit publicum vel fama. Et qui cum judaeâ, vel sarracenâ, vel quae cum judaeo, vel sarraceno, vel bruto animali coire ausu temerario, et nephario praesumpserit, si sit publicum, vel fama. Item mulier quae ex adulterio conceperit infantem, quem maritus ejus credit esse suum, propter quem legitimi haereditate paternâ defraudantur. Item qui, vel quae fecerit abortivum, vel tractaverit, si sit publicum, vel fama. Item iterantes scienter babtisma, tam babtizans, quàm babtizatus. Item qui contra aliquem falsum tullerit testimonium in aliquibus causis, si sit publicum, vel fama. Item falsarii litterarum nostrarum, et nostrorum successorum, vel nostri, et 
ipsorum vicariorum, et officialium, et etiam falsarii litterarum domini nostri papae. Item maledici, hi qui contra Deum, vel aliquem sanctum, maximè qui contra beatam Virginem Mariam linguam blasfemam laxaverint. Item exercentes maleficia in matrimoniis vel ligamenta, si sit publicum, vel fama. Item commitentes vitium carnale contra naturam, si est publicum vel fama. Item qui per vim violaverint, vel cognoverint aliquam mulierem carnaliter, si sit publicum, vel fama. Item tenentes ad restitutionem decimarum, vel primitiarum, et aliarum obligationum, seu substractorum, sive illicitè adquisitorum excedentium summam XX. solidorum. Item et excommunicati a canonibus, vel constitutionibus provintialibus, vel synodalibus majori excommunicatione. Item et violantes, seu frangentes vota. Item si consanguinei, vel affines contrahunt matrimonia infra gradum prohibitum. Item si babtizatus et is qui illum suscipit de babtismo, vel idem babtizatus et ipsius suscipientis filii, et uxor prius cognita carnaliter, aut suscipiens, et babtizati pater, vel mater matrimonium contraxerint, aut alias inter eos perpetrabitur, seu commiscetur fornicatio, sive adulterium: et quod de suscipiente dictum est, idem fiat de babtizante. Et quod praedictum est in casibus proximè dictis, idem servetur inter confirmantes, seu fronte crysmatos, et illos ad hoc tenentes. Item matrimonia clandestina contrahentes. Item portantes arma ferrea (ferro; hierro), et lignea (lignum, madera) sarracenis, et alias res prohibitas. 

Quòd rectores pro tricesimâ parte bonorum dimittant in morte XIII. solidos episcopo. 

Item licet in signum universalis dominii dominus Petrus, et dominus Franciscus bonae memoriae praedecessores nostri retinuerint, videlicet dominus Petrus decimam partem, et dictus dominus Franciscus tricesimam partem bonorum rectorum nostrae diócesis Dertusensis, quae habent tempore mortis ipsorum, ut in constitutione ipsius domini Petri, quae incipit: Item statuimus, et ordinamus quòd rectores ecclesiarum parrochialium &c. et in constitutione dicti domini Francisci, quae incipit: Item quamvis dominus Petrus bonae memoriae &c. latius continetur: verùm cum fuerimus veraciter informati quòd dicti rectores reputantes dictam tricesimam partem etiam nimis magnam, non curabant reservare bona eorum; itaque tempore mortis ipsorum nulla, vel pauca bona inveniebantur, et inveniuntur, multaeque propterea piae et laudabiles ordinationes ultimae ipsorum rectorum tollebantur et tolluntur: idcircò nos ad supplicationem rectorum nostrae diócesis, volentes eis facere gratiam spetialem, de consilio et assensu praefati nostri capituli, tricesimam partem retentam per praedictum praedecessorem nostrum revocamus, et eam reducimus, ad id, videlicet, quod nos et successores nostri habeamus tantum a quolibet dictorum rectorum, et eorum successorum, et de bonis ipsorum mortis tempore eorundem, XIII. solidos monetae currentis in locis, seu villis ecclesiarum rectorum praedictorum. Quos XIII. solidos in signum universalis dominii nobis, et nostris successoribus retinemus. In aliis autem dictas constitutiones memoratorum praedecessorum nostrorum volumus in suo robore 
permanere. 

Quòd rectores possint ordinare in suâ ecclesiâ cappellaniam, et anniversarium, et in ecclesiâ sepelliri. (o sepeliri : enterrar; sepelio : entierro)

Denique ad honorem ecclesiarum nostrae diócesis Dertusensis, et rectorum earundem, qui modo sunt, vel pro tempore fuerint, ordinamus de consilio, et assensu dicti nostri capituli, quòd si quis dictorum rectorum ordinare voluerit in suâ ecclesiâ cappellaniam perpetuam, aut perpetuum anniversarium, liceat hoc sibi, dum tamen cappellaniam dotet ad minus de quindecim libris perpetuis, et dictum anniversarium saltem de decem solidis censualibus perpetuis. Et valeat, si voluerit, in ipsâ ecclesiâ absque contradictione qualibet sepelliri in pavimento ejusdem, sive túmulo, aut vaso, vel aliquo opere alio. Executores autem bonorum vel haeredes illorum rectorum qui ibi sepulti fuerint, teneantur et compellantur ipsius ecclesiae pavimentum propter hujusmodi sepulturam corruptum, sive destructum, reficere competenter. 

Indictio et convocatio concilii provincialis Dertusensis, die X. Septembris ann. 1429 celebrandi.

EX ARCH. SEGOBR. (segobricense, Segorbe)

MONITUM. 

Hoc concilium indixit cardin. Petrus de Fox, Martini V legatus, ad delenda penitùs praeteriti schismatis vestigia, quae Petro de Luna decedente, in successoris sui 
Aegidii Munnozii (Gil Muñoz) obedientiâ premere nonnulli infracto animo satagebant. Cessit pontificatui Aegidius apud villam S. Matthaei die XIV Aug. ann. 1429. Ejus rei acta, tum et concilii constitutiones edidit cardinalis de Aguirre. Deest tamen ibi convocatio synodi, quam modo ex autographo ad capitulum Segobricense misso, damus. 

Petrus, miseratione divina tituli Sancti Stephani in Coelio Monte presbyter cardinalis, in regno Aragoniae et omnibus aliis partibus, insulis, civitatibus, terris et locis serenissimo principi domino Alphonso Aragonum regi illustri subjectis (príncipes hay muchos, reyes uno, en un reino), à latere sedis apostolicae legatus, venerabilibus, et discretis viris, et capítulo Segobricen. salutem et sinceram in Domino charitatem. Pridem sanctissimus in Xpto. pater, et dominis noster dominus Martinus, divinâ providentiâ papa quintus, more pii patris considerans, quòd ecclesiae, monasteria, et quaevis alia pía loca in terris, et dominiis praefati domini regis constituta, nec non personae ecclesiasticae in illis degentes, occassione quorumdam scismaticorum, castrum Paniscolae (castillo de Peñíscola) tunc inhabitantium, in suis libertatibus laedebantur, nichil ardentius, nichil majore afectione desiderans, quàm ecclesias, monasteria, piaque loca, el personas ecclesiasticas in sui status liberâ amplitudine, sedemque apostolicam, quae omnium caput est, et magistra, in suâ auctoritate, pro praedictorum Paniscolensium, haeresumque et scismatum hujusmodi extirpatione, correctione, reformatione, et emendatione, ecclesiasticaeque libertatis reintegratione, ac nonnullis aliis praemissa concernentibus, nos ad terras, et loca hujusmodi legatum a latere ipsius sedis destinavit, constituit, et deputavit; mandando nobis, ut in ipsis evelleremus, destrueremus, aedificaremus, plantaremus, deformata reformaremus, et corrigenda corrigeremus, ac statueremus quicquid ad statum ecclesiarum, monasteriorum, et piorum locorum hujusmodi, et ad conservandam dictae sedis auctoritatem, et ecclesiasticam libertatem profuturum cognosceremus: conciliumque praelatorum exemptorum, et non exemptorum, et aliorum quorumcumque, prout nobis visum fuerit, convocaremus, et alia faceremus, quae in literis apostolicis super hoc confectis plenius continentur. Optantes igitur circa praemissa ex injuncti Nobis officii debito salubriter intendere, duximus ordinandum, ut in ecclesiâ Dertusensi pro praedictis, et aliis necessitatibus, tam universalis, quàm civitatum regni, terrarum, et locorum supradictorum ecclesiarum, monasteriorum, et piorum locorum hujusmodi statum concernentibus, decimâ die proximè instantis mensis Septembris cum continuatione dierum sequentium, concilium cleri, regni, civitatum, terrarum, et locorum antedictorum celebremus. Idcircò discretionem vestram requirimus, et monemus, vobisque nichilominus districtius injungentes, quatenus ad praedictos locum et diem procuratorem idoneum cum sufficienti mandato ad ea, quae in dicto concilio agenda fuerint, sine defectu destinetis: qui sciat, et velit super praedictis, et aliis, quae ad laudem Dei, statumque ecclesiarum, monasteriorum, piorum locorum, personarum, ecclesiasticarum, et reipublicae pertinent, salubre consilium nobis dare, et qui procurationes non recipiat aliorum; ut cum ipsius et aliorum consilio ordinare possimus, quae sint Deo grata, dictisque ecclesiis, piis locis, et personis ecclesiasticis fructuosa existant. Dat. Calatajubii Tirasonen dioc. (Calatayud, diócesis de Tarazona) sub nostro sigillo rotundo, quo in praesentibus litteris uti volumus, cal. Augusti, pontificatus praefati domini nostri papae anno duodecimo. 

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...