Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Guilelmus Bonefilius. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Guilelmus Bonefilius. Mostrar tots els missatges

dilluns, 22 d’agost del 2022

XIX. Notitia abbatiae S. Michaëlis de Monmagastre.

XIX. 

Notitia abbatiae S. Michaëlis de Monmagastre. (V. pág. 119.) 

Ex arch. eccl. Ageren. núm. 394. 

Convenientia, quae fecit domnus Fruga abba, et canonicis Sancti Michaelis, quae fecerunt cum Guilelmus Bonefilius, et uxori eius Sadonia, quando dederunt eis ipsum alodium, quod habet Sanctus Michaele ad Sanctum Saturninum datur primum per laborationem. Convenit iam dictus Guilelmus et uxori sua, que laborent ipsum alodium iam dictum, sicut debet laborare bonum laboratorem, et faciat rasas, et parietes ubi opus sit, et getet in ipsum alodium de ipsum femis, qui factum fuerit ipsas mansiones Sancti Michaelis, ipsa medietate de anno in anno, et quooperiat ipsas mansiones bene ubi deest, et laboret ipsos olivarios, qui sunt in ipso orto, et faciat bassam, et de ipso fructo, qui fuerit de ipsa oliveta, habeat Sanctum Michaelem ipsas duabus partibus, et Guilelmus terciam partem, et guardet bene ipsos arboribus Sancti Michaelis; et de ipsum alodium praedictum donet Guilelmus iam dictus de ipsum expletum, qui inde exierit ipsa medietate ad Sancti Michaelis, quando miserit ipsa medietate de ipsa femis; et quando non miserit, ipsam quartam partem, et Guilelmus iam dictus, et uxori sua Sedonia donent ad Sancti Michaelis ad ipsa canonica unam pernam obtimam de porcum, cum sex fogazas, et sextarium unum de vinum de anno in anno. Et domnus Fruga abba iam dictus cum canonicis Sancti Michaelis dederunt ipsum alodium iam dictum ad Guilelmus super scriptus, et ad sua mulier Sedonia per laboracionem omnibus diebus vitae illorum, in tale conventu, sicut superius est scriptum; et dederunt ad illos per casalatum ipsum alodium, qui est ad caput Sanctum Saturninum, de ipsa via ad amonte usque ad aliam viam superiorem, et ipsam vineam de Argemir, in tale conventum, que laboret eam bene, et habeat Guilelmus ipsas tres partes, et Sancti Michaelis ipsam quartam partem, et faciat fidelitatem Guilelmus ad abbas Sancti Michaelis et suis canonicis, et succesores illorum. Acta est convenientia... Martii anno XXVI. regnante Philipo rege. = Fruye capellanus SS. = Guilelmus SS. = Bernardus sacer SS. = Sig+num Guilelmi. = Sig+num Sedonia, qui anc convenientia fecimus scribere, et a testes firmare fecimus, et cum nostras manus firmavimus. = Sig+num Adalberti Ricolfi. = Sig+num Mironis... = Petrus Bernardus scolastico. = Baronus sacerdos, qui anc convenienciam rogatus scripsit, et + die, et anno quod supra.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...