Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Medardo. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Medardo. Mostrar tots els missatges

dimecres, 28 de desembre del 2022

LVI. In festo S. Medardi Ep. et Confessor. = Observatur VI idus junii.

LVI.

In festo S. Medardi Ep. et Confessor. = Observatur VI idus junii. (Vid. pág. 177.)

Ex Breviar. ms. eccl. Illerden. saec. XIV.

Lectio 1.a Beatissimi Medardi Antistitis vitam quae per universum orbem virtutum propalatur insignibus, sicut nequivimus silentio preterire, ita non valemus gestorum cuncta perstringere. Et quia sollempnitatis eiusdem veneratione perspicuum omnium populorum catervas quodammodo expelere depositionis suae commemoratio principalis invitat, crescat in universorum pectoribus pro fidei ardore devocio, dum Sanctorum panditur magnitudo. Ut aesi rarus sit qui existat immitator operis, cunctos tamen faciat eius intercessio potiores. Huius ergo originem propterea primum suggestio nostri sermonis insinuat, ut nullus forsitan per desperationis obstaculum magis culpandus offendat. Quoniam Deum integro amore diligere non facit gentium divisa disertio sed unita fidei plenitudo, ne divina gratia quae volentibus cunctis generaliter ostenditur, specialis esse judice fallente credatur.

Lectio 2.a Pater igitur huius de forti Francorum genere non fuit infimus libertate, mater Romana nomine Protagia absolutis claruit servitute natalibus, quae in Christi tabernaculis ut censemus pretioso fecunda partu plus placuit, quam si integritate servata nequaquam se vinculis virilibus tradidisset. Quorum Vermandensi territorio et habitatio fuisse dinoscitur et origo. In qua urbe cum adolescens ad scolam percurreret, casullam quam ei sua genitrix fecerat, per ipsum ad artificem componendam direxit, qui in itinere coeco a se invento mox prebuit. Similiter quicquid ad escam accipere deberet, dum suorum parentum gregem porcorum pasceret, si pauperem vidisset, cibos egeno porrigebat ipse ferens inopiam diei ducens jejunium. Nec illud est reticendum rei gestae misterium: dum adhuc esset in scolis vir sanctus, parvus et innocens dicit ad Eleuterium quendam puerulum comparem quod publica in actione comitivam assumeret: et cum XXX annorum vitae spatium caperet ipsum dixit futurum summum Dei Pontificem qui in Turonica civitate Pastor est datus ecclesiae. Ita Sanctus quae predixit quasi Propheta divino spiritu jam probavit.

Lectio 3.a Nec haec reliqua miranda signa preteream. Quidam homo Theodosius nomine doemonis graviter oppressus infestatione curari meruit expresso viro Dei signaculo. Sed cum jam multimodis virtutum fulgeret studiis, famaque eius per diversa orbis spatia gracia crescente percelleret, defuncto Vermandensium urbis Pontifice in eius loco consecratur Episcopus, ubi conversatione coelesti ter quinis annorum curriculis sanctimonia ipsius officii sacerdos extitit praetiosus. Et nisi quod percussor corporis defuit, martirium Confessor implevit. Sustinuit igitur diabolo preliante calumpniam sed pervenit victor meritis ad coronam. Tunc Pontifex beatissimus membrorum compage pro tanta longevitate defessus spiritum in requiem deprecatus emisit et convexa coeli atleta triumphalis ascendit.

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...