Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris luminaribus. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris luminaribus. Mostrar tots els missatges

divendres, 7 d’octubre del 2022

XII. Acta consecrationis Ecclesiae S. Martini de Cardos in Comitatu Palliarensi, anno MCXLV.

XII. 

Acta consecrationis Ecclesiae S. Martini de Cardos in Comitatu Palliarensi, anno MCXLV. (Vid. pág. 49). 

Ex autogr. in arch. monast. Gerren. 

Anno Dominicae Incarnationis C.XLV. post M. Era Millessima C.LXXXIII Indicione VIII. venit Domnus Bernardus Sancti Spiritus gratia cooperante Urgellitanae Ecclesiae Episcopus in Paliarensium par... (vi)lle quae dicitur Cardos, Dei verbum praedicare Christum desiderantibus. Incolae vero gaudentes... tantes in eius sermonibus, rogaverunt illum ut consecraret Ecclesiam in honore Beati... loco, qui vocatur Civitas antiquitus. Pontifex itaque videns hominum praedictae... votum, satisfecit peticioni eorum. Feria namque post Domini Circumcisionem II. nonas.... venit Domnus Pontifex ad jam dictum locum, comitatus multitudine Clericorum hac... et consecravit praelibatam Ecclesiam in honore Beati Martini Confessoris et reposuit ibi reliquias Sancti Germerii et Salutiferi ligni Domini nostri Jesu Christi et eiusdem cenae panis et aliorum Sanctorum. Et quoniam praedicta ecclesia est solitaris et paupercula praedictae vallis habitatores ad decantandam et inluminandam jam dictam ecclesiam in suorum remisione peccaminum de unaqueque parrochia per unumquemque annum persolvunt quod in hac subscriptum est cartula. Parrochia de Ribera I. modium de Blad. Surri dimidium mod., Annas et Bonestarre I. mod., Estaon I. mod., Carcibros dimidium mod., et homines de Asnet rogavit Domnus Praesul ut faciant illam Ecclesiam cantare et inluminare: et homines convenerunt ita facere sicut Episcopus praecepit. In tali conventu, ut clericos de Sancto Martino serviat ipsam Ecclesiam de Asneto, et cum ipsis oblacionibus vel elemosinis gubernet Ecclesiam Sancti Martini. Aros I. mod., Esturi I. mod. Bennetegenestarre I. mod., Ladros I. mod., Serraeleseret I. mod., Ladorre I. mod., Boldis e Boldis I... Aniet dimidium, Tavascan I. mod. Ego quippe Vidal Ezc. totum quod habeo vel habuero aut adquisiero usque ad diem mortis meae totum ab integrum dono et concedo Beato Martino, et habitatoribus praedicti loci in manu Domni praefati Episcopi, id sunt, vineas, terras, casas, ortos. Omnia dono sicut superius scriptum est Sancto Martino, si... imento (impedimento) alienae personae. 

Ego siquidem Bernardus Dei gratia Urgellensis Episcopus haec praedicta concedo praedictae ecclesiae et ibidem habitantibus clericis, et quidquid deinceps rite oblatum fueri in eodem loco. Et iterum concedo ut quisquis indulgenciae causa ad dedicationem huius ecclesiae cum luminaribus advenerint, de poenitencia unde digne satisfecerit, XX. dies Deo actore ei condonamus. = Sig+num Bernardi Urgellensis Episcopi. = Sig+num Vitalis qui hoc laudo. = Si quis inquietaverit hoc in quadruplum componat, et nisi satisfecerit excomunicacioni subjaceat. = Sig+num Guillermi de Planedes. = Ato Presbyter rogatus scripsit et subscripsit die et anno quo supra.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...