Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris scalae. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris scalae. Mostrar tots els missatges

dimecres, 14 de desembre del 2022

VIII. Adventus et receptio Domini Episcopi.

VIII.


Adventus
et receptio Domini Episcopi. (Vid. pág. 68).


Ex
Act. capitular. eccl. Gerund. eod. ann.


Die
Dominica XII julii 1528 inter X et XI horas ante meridiem rumores
audiebantur in civitate et tumultus fiebat de domino Episcopo.
Adventabat enim et nunciatum est in sua villa de Baschara hac proxime
nocte preterita dormivisse, quodque in castro de Mediniano ad
prandium esse venturum. Deinde alius nuntius et viatores quidam post
paulum jam ad Medinianum venisse nunciabant. Praecedebant amici et
servitores ac familiares subsequebantur alii noti cives milites ad
eum salutandum, et demum omnis populus occurrebat ad adventum Domini
post tam longam absentiam. Alii vero Medianum attigerunt, alii ad
Costam rubeam, ad Pontem, ad Crucem cohopertam, alii senes vel
graviores personae, prout Jurati et consiliarii civitatis eum suis
insignibus et massis erectis ad capellam seu ecclesiam Beatae Mariae
de Pilario obviam ierunt. Veniebat in lectica dictus Reverendissimus
Dominus Episcopus fractus ex itinere et captivitate septem mensium
peracta in posse Gallorum apud Marsiliam maceratus, omnibus bonis
expoliatus cum longa barba tristitiam pre se ferente. Pergebant
familiares sui tenuis vestibus induti prout solent evadentes e
captivitate. Senes cum mulieribus et parvulis ad portam urbis
properabant. Interim inter quintam et sextam horas post meridiem de
lectica mulam conscendens appropinquabat dominus Episcopus ad portam
magna militum caterva constipatus inter Juratos et consiliarios
civitatis existens. Sicque ingressus civitatem equitabat. Non enim
recta via per portam quae Supraporta dicitur ibat ad ecclesiam Sedis,
sed egrediendo plateam Sancti Petri ad dexteram per vicum magnum qui
per medium civitatem secat, declinavit, indeque ad plateam Sancti
Felicis et plateam Caulium perveniens ad Pontem lapideum usque
perrexit. Deinde ad plateam Vini flectendo per per vicum Civium et
plateam Olei ac novissime per vicum Calli seu Sancti Laurentii
ecclesiam Sedis appropinquabat. Interim vero trahebantur duae
 campanae
majores et processio in eadem ecclesia parabatur. Hora vero
competenti processionaliter canonici et alii clerici ecclesiae cruce
maiori precedente obviam per descensum scalae ibant hoc videlicet
modo: quod canonici et antiquiores precedebant, coeteri vero per
ordinem sequebantur: crux in superiori parte scalae stetit: processio
autem suo ordine predicto in duos consuetos choros partita per scalam
descendebat, quousque antiquiores in plano inferiori pervenerunt.
Tunc consistentes expectabant dominum Episcopum qui jam
appropinquabat. Cum vero ipse dominus Episcopus pervenisset ad pedem scale et a vectura descendisset ad primum planum scalae cum
consiliariis, militibus et aliis primariis civitatis in multitudine
grandi conscendit, ubi humanisse inter amplexus quosdam de canonicis
qui proprius aderant manum sibi deosculantibus salutavit. Repente
Precentores qui octo fuerant electi cum capis ibi jam parati
inchoarunt Te Deum laudamus cum sollemni cantu. Sicque revertentes ad
ecclesiam non priori ordine quo venerant sed antiquiores ultimi
incedebant cruce precedente cantantibus organis et pulsantibus
campanis ad altare majus pervenerunt. Postquam vero Te Deum finem
fecit, dictus dominus Episcopus dixit versiculum Benedicamus Patrem
et Filium, etc., et postmodum Oremus cum Oratione de actione
gratiarum flexis genibus. Ut autem surrexit a terra multos eum
adientes ad oscula et amplexus recepit. Verum quia aderant Jurati et
multitudo plebis qui eum expectabant statim ab altari egrediens cum
omni populo versus palatium direxi iter, ubi gratias referendo
dominos Juratos et populum dimissit de suo adventu laetos.

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...