Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Olivarii. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Olivarii. Mostrar tots els missatges

dilluns, 13 de març del 2023

XXVIII. Donatio olivarii facta a Mirone et Raymundo, Judicibus monasterio Vallis Laureae, an. MCLIX.

XXVIII. 

Donatio olivarii facta a Mirone et Raymundo, Judicibus monasterio Vallis Laureae, an. MCLIX. (1159) (Vid. pág. 135.)

Ex arch. monast. SS. Crucum.

Legimus a sanctis Patribus traditum, sanctisque ac divinis constitutionibus canonice confirmatum ut quaecumque Domino offeruntur, res Ecclesiae et oblationes fidelium appellentur; quae in nullis aliis usibus quam ecclesiasticis et Christianorum indigentium fratrum non debent converti, quia vota sunt fidelium et praetia peccatorum. Quapropter notitiae cunctorum significare procuramus, qualiter ego Miro Judex, et Raymundus Judex, frater meus ob remedium animarum nostrarum et parentum nostrorum damus et tradimus et offerimus Domino Deo et Beatae Dei Genitricis Mariae, et in manu Petri, Abbatis Sanctae Mariae Vallis Laureae, coeterorumque ejusdem fratrum, olivariam unam quam habemus subtus ecclesiam Sancti Gervasii ad capud illius nostrae pariliatae inter ipsos duos torrentes, sicut nos melius eam habemus, vel aliquomodo habere debemus, cum ingressibus et egressibus suis damus et tradimus et offerimus illam Domino et Deo, et Beatae Mariae, et in manu ejusdem praedicti Abbatis: tali videlicet modo et ordine ut oleum hujus olivariae semper ardeat ante altare Beatae Mariae. Quaecumque ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae donationis paginam suae pravae voluntatis studiis aliquo modo in toto vel in parte infringere voluerit, nullomodo facere possit, sed ea quae infringere temptaverit in duplo componat, et insuper haec praescripta donatio firma et stabilis omni tempore perseveret. Actum est hoc II. nonas junii anno XXII. regni Regis Lodoici Junioris. = + Mironis Judicis qui hanc donationis scripturam laudo, et firmo. = Sig+num Raymundi Judicis, fratris ejus. = Sig+num Guillermi de Pau. = Sig+num Bernardi de Gurb. = Sig+num Petri de Vilagelary. = Sig+num Bernardi de Castejo. = Sig+num Petri de Mulins. = Sig+num Petri, presbyteri.

dimecres, 10 d’agost del 2022

XIII. Benedicti papae VIII decretum de expeliendis sanctimonialibus

XIII. 

Benedicti papae VIII decretum de expeliendis sanctimonialibus e (de) monasterio S. Ioannis Rivipollensis, et clericis ibidem statuendis anno MXVII. (1017) (V. pág. 69.) 

Ex translato fere coaevo, authentico tamen, in arch. reg. Barcin.

Benedictus episcopus servus servorum Dei, B. Ausonensi episcopo (1), 

(1) Hunc epum Bernardum nonnulli rerum hispanicarum scriptores dixerunt, eum scilicet qui anno 1089. Archiepi Tarraconensis titulo insignitus est, quem de Rosanes agnominari certum est. At eius pontificatus tempore nullus Benedictus Romae sedit; unde ad Benedictum VIII recurrendum est, quo sedente Indictio XV anno 1017 respondet, cum scilicet Ausonensis eps B. idest, Borrellus, erat, et abbas Rivipollensis O. idest. Oliva, qui et anno seq. ineunte Ausonen. eps salutatus est.

O. Reopullen. abbati perpetuam in domino salutem. Cuperemus quidem de sancta vestrarum ecclesiarum ita conversatione gaudere, ut congratularemur potius de profectu, quam aliquid admissum contra disciplinam ecclesiasticam doleremus. Ad nostram loetitiam et benefacta perveniunt, et moeroris aculeis nos, quae fuerint malefacta, compungunt. In speculis enim a Deo sumus constituti, ut vigilantiae nostrae diligentiam comprobantes, et quae cohercenda sunt resecemus, et quae observanda sunt sanctiamus. Gloriosa siquidem clementissimi comitis Bisullunen. B. sollicitudo, sciens ad suam gloriam maxime pertinere, si loca intra sui principatus limites (conde de Besalú, límites de su principado) parentum suorum devotione divino cultui mancipata, religiose viventibus inservirent, ad notitiam apostolicae sedis, iunctis sibi quibusdam Ausonensibus a vestra dilectione directis ad nos clericis, archidiachono, videlicet, et primicerio, atque custode ecclesiae, religiosisque viris genere optimis, testimonio praeclaris, horrificam infamiam non sine gravi moestitudine detulit, referens quod quidam locus in honore Sancti Iohannis intra terminos vestrae dyocesis constitutus, Reopullen. vocatus, qui sacerdotibus et ancillis Dei regulariter ibi victuris pia fidelium oblatione fuerat collatus, in venerandae religionis iniuriam detestabile meritorium (f. meretricium) esset effectus; et non solum ibi calcato sanctitatis proposito ludibria veneris irreverenter exercentur, verum etiam, quod orrendum est auditu, de male concepta sobole, ne contagium penitus innotesceret, parricidia comitterentur. Qui cum a nobis huiusmodi quaerimoniis difficile fidem accomodantibus diligenter requisitus esset, utrum haec earum incontinentia divulgata esset, aut ipsae super hoc scelere a sibi praelatis aliquando redargutae, multâ affirmatione testatus est earum huiusmodi facinus ita omnibus finitimis esse manifestum, ut probatione nulla indigeret, atque eas, et per se ipsum plerumque private, et posthac vestris personis adhibitis, quia causa perditionis earum in vos potius redundat, multotiesque publice corripuisse, et deinde illas impudentius lasciviae suae frena laxasse, unde obscenos concupiscentiae suae motus deberent restrinxisse; instabat denique vehementer apostolicam potestatem multis praecibus deposcens, ut continuo illis, sicut quae sanctam professionem suam diutinâ contagione polluissent, locumque sacrum divino famulatui subditum venerio luxu profanassent, radicitus extirpatis, clericalis ordo in perpetuum ibi religiose victurus nostrâ auctoritate subrogaretur. Sed nos apostolicâ longanimitate potius quam praecipiti sententiâ utentes, abbatissae, quae cunctis sceleratior esse dicebatur, et coeteris litteras destinavimus, quibus canonicas inducias largientes praecepimus ut die quâ constituimus, aut per se, aut per vicarios qui causas accusationis earum expedire possent praesentibus accusatoribus, Romae adessent. Illis vero refugientibus, et ne flagitia earum penitus nudarentur, apostolicum iudicium declinantibus, accusatoribus quoque secundum vocationem suam astantibus, et in sua reclamatione persistentibus, visum est nobis, et sancto nonnullorum episcoporum conventui circumastanti, ut ulterius dilationem sententiae de absentia non lucrarentur. Confitetur enim de omnibus, quisquis se subterfugere iudicium dilationibus putat. Et uullus (ullus o nullus) dubitat, quod ita iudicium nocens subterfugit, quemadmodum qui est innocens, ut absolvatur, quaerit. Ideoque, dilectissimi, quoniam audiendae praesentare se noluerunt, quae reatus sui numquam habuisse perhibentur (lectio diminuta), iam nunc sibi omnem per nos indulgentiae aditum intelligant obseratum; quia ferro necesse est excidantur vulnera, quae fomentorum non senserint medicinam: ne morbus, qui in suis fuerat putandus principiis, processu temporis et pertinacior fiat, et latior. Igitur quoniam obscenis cupiditatibus inhiando, ipsae se et honore et loco privaverunt, vobis vice nostra suffultis, litterarumque nostrarum exhibitione informatis, auctoritate apostolica praecipimus, ut eas tamquam nefandissimas meretrices veneris a praedicto loco funditus eliminetis, omnique dominatione penitus exuatis; et in loco earum clerum in ordine canonicali perhenniter ibi victurum, sub nomine et tuitione beati Petri, ac nostra, successorumque nostrorum, sollempniter subrogetis. Scientes quod idem venerabilis comes praefatum locum amore Dei multis bonis ditatum, beato Petro apostolo cum omnibus ad se pertinentibus contulit. Ex quo trium mancusorum summam Lateranensi palatio quotannis persolvendam instituit. Intelligatis autem expulsis hoc tantum ex apostolica indulgentia reservatum, ut quaecumque earum extra monasterii ianuam habitare elegerint, tamen lasciviae facinus continua lamentatione deflentes, victu atque vestitu donec advixeint, sustententur. Si quis autem improbo ausu huic nostrae apostolicae praeceptioni in aliquo contraire ausus fuerit, vel praesumenti consenserit, autoritate Patris, et Filii, et Spiritus Sancti excomunicatus existat, quousque digna satisfactione emendet. Qui vero pia reverentia custos et observator extiterit, perpetuam indulgentiam a Deo consequetur, et apostolicâ benedictione in aeternum perfruetur. Amen. Datum Romae per manus Petri diachoni et cancellarii, Indictione XV. 

In calce leguntur autographae subscriptiones sequentes. 

Nos B. Dei permissione Eln. episcopus vidimus, legimus, et tenuimus privilegia superius contenta, non tamen bullata, et ideo sigillum nostrum apponi fecimus, et signum hic nostrum fieri iussimus + atque subscribi fecimus per manum Arnaldi Olivarii notarii publici. 

Ego Fr. Dalmacius Dei gratia abbas Sanctae Mariae Rivipullen. profiteor quod vidi occulis meis, tenui et legi fideliter de verbo ad verbum quaedam privilegia non bullata, quae in praesenti pagina continentur; et ut plena fides praedictis privilegiis adhibeatur, istam praesentem paginam ab ipsis privilegiis fideliter translatatam sigilli nostri munimine roboravi, et hoc sig+num feci. = + Petrus abbas Sancti Laurentii, qui omnia privilegia domini papae praedicta non bullata legi, et tenui, et sigillum meum apposui. Ego G.i abbas Villaebertran., qui haec privilegia supradicta non bullata legi, tenui, et inspexi, et sigillum meum apposui, subscribo. = Ego frater Otho dictus abbas Fontisfrigidi, cisterciensis ordinis, Narbonensis dioecesis, vidi privilegia superius contenta, non tamen bullata; et ideo sigillum meum apposui, et subscripsi.

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...