Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Roda de Isábena. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Roda de Isábena. Mostrar tots els missatges

dissabte, 27 d’agost del 2022

II. Sermo Sancti Iusti Urgellensis episcopi in natale Sancti Vicentii martyris.

II. 

Sermo Sancti Iusti Urgellensis episcopi in natale Sancti Vicentii martyris. 

Ex cod. lection. eccl. Rotens. MS. sec. XI. incun.: tum ex binis breviar. eccl. Cardon. sec. XII. MSS. (V. pág. 13.) 

Admonitio praevia. 

Nonnulla sunt quae te moneam, lector, quae statim in ipso huius orationis limine occurrunt: quis nempe eius auctor sit, quo tempore, quove in loco hanc ad populum concionem habuerit. Ac primum quidem S. Iusto Urgellitano episcopo adscribit vetustus codex, quem Rotensis in Aragonia (Roda, de Isábena) ecclesia servat, ante 900 annos scriptus caractere gothico: cui fidem ea in re qui velit detrahere, nae ille omnium codicum auctoritatem elevat, qui SS. PP. scripta ad nos usque transmisserunt. Quid quod non unus ille tantum opellam ignotam eruditis detexit, sed alter item et tertius in ecclesia Cardonensi, bina scilicet breviaria sec. XII. MSS., quae in divi Vincentii festo die ex eodem sermone S. Iusti lectiones in horis matutinis accipiunt. Iam vero texturam filumque orationis, sententiarum gravitatem, earumque per frequentes antitheses ordinem qui consideret, eum certe agnoscet auctorem, qui commentaria in Cantica, binasque eisdem praefixas epistolas scripsit, hunc nempe, quem dicimus,  S. Iustum Urgellae urbis episcopum. Ego quidem sic sentio iisque momentis adducor, ut tamquam genuinum illius doctoris fetum R. P. litterariae hanc opellam omnium primus sistere non vereat.

Si qui aliter iudicent, illud certe dabunt, concionatorem et hispanum ex Gothis fuisse, et ante arabicam cladem vixisse. Quod tum ex stili quadam rigiditate, ac pene non dicam duritie, tum ex iis quae in exordio orationis ex Gothorum ecclesiae officio fere sunt ad litteram desumta, liquet; ubi et patriae, et genitalis soli, et civilis amoris frequens mentio est, et aperte Vincentius noster appellatur. Quibus in verbis sicut non possumus Gothos hispanos loquentes non agnoscere, ita et multo magis hunc de quo loquimur, hispanum dicemus, qui Vincentium plurimis titulis nostrum vocat, et iis quidem qui nulli omnino genti praeter hispanam convenire possunt.

Nec vero tantum quod Christi athletam nostrum dixerit ex genere, nostrum ex fide, nostrum in gloria, nostrum in officio: haec enim cuilibet ubivis Hispaniarum degenti communia sunt, quemadmodum et Leander fecit Hispalensis episcopus, dum concionem de eodem divo ad populum haberet, et missam pro eiusdem festo scriberet (V. Florezius Hisp. Sacr. tom. VIII.). Suspicatus est autem nonnemo, ut id obiter dicam, hanc quam modo edimus orationem a diacono quidem habitam, eo quod Vincentium archidiaconum nostrum ex officio appellarit: quasi ille dum officium dixit, ad hierarchiam, barbare quidem, potius quam ad debitum, et ut ab omnibus intelligar, obligationem respiceret.

Addit autem nostrum in stola, nostrum in tumulo. Quae ut non cuivis hispano concionanti conveniant, ea faciunt quae sequuntur: Hunc conspicimus in vestimentis: hunc URBS NOSTRA pretulit: hunc caelestis Iherusalem, non solum

pro HUIUS URBIS, sed etiam pro totius orbis gubernatione suscepit. Necesse est enim inde colligere, ea in urbe concionem habitam quae divo Vincentio natalis erat, et ubi eiusdem aut stola et vestimenta, aut tumulus visebantur. Porro Gothorum integra aetate Caesaraugusta urbs stolâ, Valentia tumulo ditabantur; ut iam nullus possit dubitare, alterutram istarum urbium, et eius divi patriam extitisse, et concioni e sacro suggestu locum praestitisse. Nam quod recentiores natalem eius urbem Oscam dicunt, non plurimi arbitror facturos qui in antiquioribus actis nihil aliud legunt, nisi quod eiusdem mater Enola ex ea urbe fuerit procreata. Qui loquendi modus, quamquam alia deessent, satis ostendit illum non Oscae, sed alibi natum. Ut iam libere de palma certent, et Caesaraugusta ubi munus gessit archidiaconi, et Valentia ubi glorioso triumpho sanguinem pro Christo fuderit.

Ac sicut prima istarum urbium nonnulla coniectatur ut vincat, sic ego existimo alteri plura nec parvi momenti ex isto quem edimus sermone suppetere, unde eam sibi gloriam vindicet.

I. Primum enim Iustus, quem nemo sanae mentis sermonis auctorem ambiget, fratres habuit ex eadem matre progenitos Iustinianum Valentinum episcopum. Nifridium Egarensem, Elpidium quoque sedis ignotae: quos omnes Valentiae lucem primam vidisse multorum est sententia, nullius hucusque firma argumentatione aut idoneo testimonio falsitatis convicta. Quod si ita est, eandem proculdubio urbem ea disserta verba designabant: hunc urbs nostra protulit. Patriam enim, solum, gentem, nationem nostra dicere hispanus quilibet ubivis loquens poterat; urbem vero nostram nisi Valentinus, et Valentiae, et suos conterraneos alloquens non poterat. 

2. Quid quod Valentinis apprime illud congruit: noster in tumulo. Vincentii enim corpus Valentiae mansit etiam post Gothorum aetatem ad annum circiter 780, cum Abderrhamani in sacra pignora furente persecutione, ad promontorium sacrum, quod nunc est cabo de S. Vicente, a fidelibus deportatum est, ut fert communis opinio: aut, ut Galli volunt, in Castrense oppidum medio seculo IX. translatum. Ibidem etiam vestimenta eius divi asservata quis dubitet, ubi gloriosum pro Christo finem obiit? Ut qui iure dixerat noster in stola propter eam, quae Caesaraugustae colebatur, potiori iure diceret: hunc conspicimus in vestimentis.

Haec in veritatis inquisitionem magis, quam in Valentinorum gratiam placuit adnotare; ut inde sapientes iudicent, num ea urbs Christi martyri lucem dederit primam, quae dedit postremam. 

Gloriosissimi Vincentii martiris disseminatas toto orbe victorias, fratres karissimi, ad profectum ecclesiae nunquam silere, attamen in die assumptionis eius oportet, adiuvante Domino, uberius predicare. Qui licet precipuus Christi amicus ab omnibus christianis cum reliquis martiribus pro sancta sit confessione colendus, est tamen nobis vernula quadam et gentili pietate coniunctus, eo quod sit noster ex genere, noster ex fide, noster in stola, noster in gloria, noster in officio, noster in tumulo, noster in patrocinio. Hunc conspicimus in vestimentis, hunc gerimus in meritis, hunc urbs nostra protulit, hunc caelestis Iherusalem non solum pro huius urbis, sed etiam pro totius orbis gubernatione suscepit. O gloriosa mors, quae ad tantam dirigit vitam! O vita vivificans, propter quam haec contempnitur vita! Ostendisti, Domine, quemadmodum apud te vivant, in quibus ita vivis, ut mori nec mortui possint. Quosque ita glorificas, ut etiam defuncti, per te vivificare mortuos possint. Ecce quomodo triumphant qui te confesso mortem excepere, ut te invocato, mortem expellant. Nec tantum hanc, quae ex pena illata est, mortem corporum, quantum illam, quae ex peccato venit, animarum. Nichil impossibile tuis per te, quibus summum posse est. Tu es qui eos et invictos effecisti, ut vincerent, et victores suscepisti, ut tecum in perpetuum regnent. Videte, fratres, et ammiramini sanctissimi martyris mirabile initium, et gloriosissimum finem. Cum suo duce processit in prelio; nec expectato duce, prior arma iecit in adversarios. Sciebat enim scriptum: Regnum caelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud. Acceperad etiam in corde suo illum spiritualem ignem, de quo Dominus dixit: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? Non diffisus de victoria, festinavit ad pugnam. Ferebat enim arma, non carnalia, sed potentia Deo: habebat enim gladium spiritus, quod est verbum Dei. Loricam spei, et galeam salutis assumpserat. Gestabat etiam scutum fidei, in quo posset omnia nequissima diaboli tela extinguere. Talibus munitus armis processit ad prelium, et novo genere vicit, quia novo ordine dimicavit. Et cum soleat in certamine graviter quisque percussus virtute minui, hic plagis suis magis magisque confortatus est. Et quotienscumque percussus, totiens contra adversarium vehementior est effectus, donec eum suis vulneribus sauciaret, suâque morte prosterneret. O felix anima, quae tantis corporis sui cruciatibus vinci non potuit, quae ad suum conditorem corpore occiso extimplo victor perrexit! 

Sed nec in ipso corpore, quantum volebat, praevalere permissus est inimicus. Proiecit quidem illud feris, et volatilibus devorandum; sed ipsis, quibus membra carpenda proiecta sunt, ab ipsis obsequia iniuncta deleta non sunt. Inmutata est natura ferox in bestiis rationis ignaris, quae utinam mutaretur in hominibus pessimis. Lupus reflexa cervice aeiunus regreditur, corvus siccis faucibus perseverat; et adhuc diabolus commenta crudelitatis excogitat.

Mergi mandat in fluctibus, quem in terris superare non valuit. Sed numquid qui omnia creavit, ubique adesse non potuit? Ecce mergitur; nec demergitur: praecipitatur in equore, et ipsis deservientes (deservientibus) quibus consumi poterat elementis, tumulatur in littore. Quis non resuscitandum credat in gloria, qui tanta protegitur gloria? Quis non gloriosum avertat spiritum, cuius tam gloriose defensari conspicit corpus exanimatum?

Quae omnia in profectibus suis praecessisse, laeta hunc credat, et veneretur ecclesia. Renascatur quodamodo in eius meritis, quae eum genuit spiritualibus sacramentis; et eius proficiat praecibus, pro cuius est perornata virtutibus, per Iesum Christum Dominum nostrum. Amen. 

diumenge, 28 d’abril del 2019

EL PRIMER ALMOGÁVAR ARAGONÉS, RIGUALA

2. RECONQUISTA Y REPOBLACIÓN
 
2.1. RECONQUISTA
 
2.13. EL PRIMER ALMOGÁVAR ARAGONÉS (SIGLO VIII. RIGUALA)

EL PRIMER ALMOGÁVAR ARAGONÉS (SIGLO VIII. RIGUALA)


 
Apenas hacía ocho años que los musulmanes se habían apoderado del
valle del Ebro, pues discurría el año 721, cuando una banda incontrolada,
a cuyo frente estaba el terrible Ben-Awarre, tenía atemorizados a los
cristianos de Ribagorza.
Un atardecer, cuando Fortuño de Vizcarra —que había cazado tres jabalíes para reponer su
despensa— se preparaba para pasar la noche en el monte, divisó una
gran humareda en Riguala, donde vivían y le esperaban su esposa
Gisberta y su hijo Martín. Temeroso por ellos, dejó a buen recaudo
las piezas e hizo corriendo al galope el largo camino que le separaba
de su pueblo, que había sido incendiado y saqueado por los hombres de
Ben-Awarre. 
Como pudo, llegó a su casa. Gisberta y Martín, fundidos en un abrazo,
temían morir en cualquier instante.
Los sacó como pudo Fortuño de Riguala para llevarlos a Roda de Isábena,
donde la situación era, asimismo, dantesca. Dejó a su mujer e hijo en la
iglesia, lugar en el que se habían refugiado los cristianos, y corrió a
buscar a su madre y hermana que vivían allí.
Apenado por la muerte de su madre, regresó a la iglesia, donde ya no
quedaba nadie. Preguntó a un
vecino y supo por él que a Gisberta la llevaban a rastras, calle abajo,
dos moros. Corrió desesperado y, al doblar una esquina, tropezó con el
cadáver de uno de ellos, y, un poco más lejos, con el cuerpo de Gisberta,
herida de muerte y delirando. Enloquecida y exhausta, la esposa de
Fortuño amenazaba con matar con su propio alfanje al otro moro que
había despeñado a su hijo. Sin fuerzas, Gisberta murió en brazos de su
marido.
Ante los infortunios provocados por Ben-Awarre, sin que las autoridades
musulmanas acertaran a poner fin, Fortuño de Vizcarra tomó una firme
determinación y, antes de que finalizara tan aciaga noche, desapareció.
Desde entonces, unido a otros cristianos de la comarca, haciendo de las
sierras de Sil y de Olsón su bastión, no cejó en atacar y saquear a cuantos viajeros y
caminantes moros se atrevían a recorrer sus caminos.
Contó con el apoyo de los cristianos mozárabes, y nadie pudo apresarle.
Los moros, al referirse a él, le
llamaban el «almogávar», el primero que en Aragón se lanzó al monte
para luchar, cual guerrillero, contra los invasores.

[Andolz, Rafael, «Leyendas del Altoaragón. El primer almogábar»,
4 Esquinas (nov. 1989), 44-45.]
 
Ben-Awarre, Benabarre, Benavarri
Benabarre (Huesca)
 


https://es.wikipedia.org/wiki/Rafael_Andolz_Canela

http://www.benabarre.es/

https://es.wikipedia.org/wiki/Benabarre


Benavarri en catalán ribagorzano, JA JA JA, la wikipedia es una risa. 
Es la capital histórico-cultural de la comarca y la antigua capital del
condado de Ribagorza (Ripacurtia).

Dels Endreçadors de la conciencia. Manel Riu Fillat, lo grillat

Forma parte de La Franja oriental (la franja del meu cul) de municipios aragoneses en los que se habla catalán.
En algunos textos antiguos aparece como Benabarri.

Osca, aragonés medieval, Pedro II
 
romance aragonés, als presentz, Pedro II, Osca
 
Es una población muy antigua, probablemente la "Bargidum" o "Bargusia" de los romanos y se dice que fue adjudicada a los árabes tomando el nombre de su primer señor Aben Avarre. En 1058 fue conquistada a la Taifa de Zaragoza por Armengol III con el soporte de Ramón Berenguer I y Arnau Mir de Tost.
 
Fue la capital del Condado de Ribagorza hasta que en la Guerra de la Independencia las tropas francesas de Napoleón decidieron hacer de Graus la capital de la región, a modo de represalia contra los habitantes de Benabarre. Después de esto, Benabarre dejó de ser la capital administrativa pero sigue siendo el centro cultural de la Ribagorza. Durante la primera guerra carlista (1833-1840) fue una de las poblaciones que más sufrió de las de la provincia de Huesca.
 

Núcleos de población del municipio:

 
Aler. Término agregado a Benabarre antes de 1930. Situado a 669
metros de altitud y en la cuenca del Río Ésera. 16​ Al noroeste del lugar
se encuentra la ermita de Nuestra Señora de las Ventosas.
Antenza. Situado en la margen izquierda del Río Cajigar. Pertenece a
Benabarre desde 1974. El castillo del pueblo fue el origen de la Baronía 
de Antenza. 18​
Benabarre (capital del municipio).(Sus calles mantienen una estructura
medieval). Situado a 1 km al norte se encuentra el antiguo monasterio
dominicano de Nuestra Señora de Linares.
Caladrones. Está situado en una colina en la margen izquierda del
Río Guart. Del antiguo Castillo de Caladrones sólo queda la torre.
En 1974, el término municipal de Caladrones junto con sus pueblos:
Caladrones, Ciscar i Antenza, se anexó al de Benabarre.
Castilló del Pla. Situado al pie de la Sierra de la Corrodella, a 762 metros
de altitud. Antiguamente formaba parte del municipio de Pilzán.
Ciscar. Situado a 591 metros de altitud en la margen derecha del
Río Cajigar.
Estaña. Está situado a 716 metros de altitud en la sierra que separa el
Río Guart i las aguas de la Sosa (Río Cinca).
Pilzán. A 905 metros de altitud sobre el nivel del mar.
Hasta 1972 fue un municipio independiente.

Les entidades de población que comprendía el término eran:
Estaña, Castilló del Pla, los despoblados de Penavera y Cabestany,
y la cuadra de Andolfa.
 
Purroy de la Solana. Situado encima del barranco del molino (barrang del Molí).
Término independiente hasta 1974. 27​
El municipio comprendía la ermita de Nuestra Señora del Pla.​

  1.  Consejo General de Procuradores de España
  2.  Gobierno de Aragón. «Zonas altimétricas por rangos en Aragón y España, y altitud de los municipios de Aragón.». Datos geográficos. Archivado desde el original el 4 de diciembre de 2011. Consultado el 15 de agosto de 2012.
  3.  Rizos Jiménez, Carlos Ángel; Selfa Sastre, Moisés. Municipio de Benavarri (Benabarrre). Toponimia de Ribagorza. Editorial Milenio-Gobierno de Aragón. ISBN 978-84-9743-303-7.
  4.  Según aparece en el Decreto Legislativo 2/2006 (enlace roto disponible en Internet Archive; véase el historial y la última versión)., de 27 de diciembre, del Gobierno de Aragón, por el que se aprueba el texto refundido de la Ley de Delimitación Comarcal de Aragón.
  5. Antonio María Alcover, «Geografía y estadística de la lengua catalana», ABC, 15 de mayo de 1919.
  6. Agustín Ubieto Arteta, Toponimia aragonesa medieval, Valencia, Anubar, 1972. pág 2. 55 y 56.
  7. Temprado Ordíaz, Santiago (1993). Pueblos de Aragón: Paterna. Ed. Alcañiz. p. 230.
  8. Mora Giné, Xavier. Un poble del comtat d'Urgell: Alberola (en catalán). Universitat de Lleida. p. 26. ISBN 8484093417.
  9.  Ministerio de Hacienda y Administraciones Públicas (Gobierno de España). «Treinta aniversario de las primeras elecciones municipales de la democracia». Archivado desde el original el 6 de marzo de 2014. Consultado el 6 de marzo de 2014.
  10.  Alcaldes de Aragón de las elecciones de 2011
  11.  «Alcaldes de todos los municipios de la provincia de Huesca». Heraldo.es. 14 de junio de 2015.
  12.  «Base de datos de Alcaldes. Elecciones 1979-2015.». 6 de mayo de 2018. 
  13.  Alcaldes de Aragón de las elecciones de 2011
  14.  «Alcaldes de todos los municipios de la provincia de Huesca». Heraldo.es. 14 de junio de 2015.
  15.  Gobierno de Aragón. «Archivo Electoral de Aragón». Consultado el 13 de agosto de 2012.
  16.  Gran Enciclopedia Catalana (ed.). «Aler». l'Enciclopèdia (en catalán). Barcelona.
  17.  Gran Enciclopedia Catalana (ed.). «les Ventoses». l'Enciclopèdia (en catalán). Barcelona.
  18.  Gran Enciclopedia Catalana (ed.). «Entença». l'Enciclopèdia (en catalán). Barcelona.
  19.  Gran Enciclopedia Catalana (ed.). «Benavarri». l'Enciclopèdia (en catalán). Barcelona.
  20. Gran Enciclopedia Catalana (ed.). «Llinars». l'Enciclopèdia (en catalán). Barcelona.
  21.  Gran Enciclopedia Catalana (ed.). «Calladrons». l'Enciclopèdia (en catalán). Barcelona.
  22.  Gran Enciclopedia Catalana (ed.). «Castilló del Pla». l'Enciclopèdia (en catalán). Barcelona.
  23.  Gran Enciclopedia Catalana (ed.). «Siscar». l'Enciclopèdia (en catalán). Barcelona.
  24.  Gran Enciclopedia Catalana (ed.). «Estanya». l'Enciclopèdia (en catalán). Barcelona.
  25.  Gran Enciclopedia Catalana (ed.). «Cabestany». l'Enciclopèdia (en catalán). Barcelona.
  26.  Gran Enciclopedia Catalana (ed.). «Pilzà». l'Enciclopèdia (en catalán). Barcelona.
  27.  Gran Enciclopedia Catalana (ed.). «Purroi». l'Enciclopèdia (en catalán). Barcelona.
  28.  Gran Enciclopedia Catalana (ed.). «el Pla». l'Enciclopèdia (en catalán). Barcelona.
  29.  ribagorza.com. «Benabarre / Benavarri». Archivado desde el original el 16 de julio de 2014. Consultado el 12 de agosto de 2014.
  30.  FEMP. «Listado de corporaciones locales españolas hermanadas con Europa». Archivado desde el original el 24 de abril de 2014. 

Entrada destacada:

El català de l'any 842, Strasbourg

SERMENTS  PRÊTÉS A STRASBOURG EN 842 PAR  CHARLES-LE-CHAUVE , LOUIS - LE-GERMANIQUE ,  ET LEURS ARMÉES RESPECTIVES. (Nota del editó,  Ramón ...