Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Scalas. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Scalas. Mostrar tots els missatges

dilluns, 31 d’octubre del 2022

X. Erectio Ecclesiae Canonicorum S. Petri de Scalas in comitatu Urgellensi in abbatiam et monasterium ordinis S. Benedicti, anno DCCCCLX (960).

X.

Erectio Ecclesiae Canonicorum S. Petri de Scalas in comitatu Urgellensi in abbatiam et monasterium ordinis S. Benedicti, anno DCCCCLX (960). (V. pág. 31.) 

Ex autogr. in arch. Eccl. Urgellens. 

Cum in Dei nomine resederet Domnus Borrellus inclitus Comes hac precelsus Marchio, et Domnus Wisadus Sanctae Orgellitensis Sedis Praesul in Civitate Sidona in Orgello tunc advenit ante eos Francemirus Sacer vocem adclamationis dicens: Audi, Domine rector et venerando praesul, praeces quas fundo ante conspectu gloriae vestrae. Dum me tacitus volverem in corde meo, cepi cogitare de facinora quae commissi aq ineunte etate usque in praesentem diem meo peccato impediente et diabolo incitante. Quia sicut ab astra coeli atque arena maris, ita mea innumerabilia sunt peccata et cupi illa delere, et per largissimas elemosinas et amarissimas lacrimas (amarguísimas lágrimas; amaro en italiano : Disaronno Amaretto; amargo; amarc o amarg), quia audivi scripturam dicentem: Elemosinam à morte liberat animam, et non permittit hominem ire in tenebras. Et quia sicut aquam extinguit ignem, ita elemosinam resistit peccatis. Praecor et supplico, Domine Rector et venerande Praesul, ut consilium in vos invenire possim, quomodo anima mea possim de potestate diaboli eripere, et ad ipsum Creatorem qui eam ex nihilo creavit reddere. Illi autem dixerunt: Loquere quod vis, et audiamus. Ille vero ait: Domine est in nostris partibus in pavo Lordense domus Dei constructa quae holim constituta fuit aecclesia canonica per dedicationem et constructionem Domni Nantygisi Episcopi (obispo Nantigiso), et est invocitatum locum Scalas Sancti Petri Principis Apostolorum. Et si Domino placet cupio ibi construere monasterium ubi abitant monaci cum decreta canonum et constructionem regulae sub regiminè Episcopi. Cum autem talem vocem adclamationis audissent Domnus Borrellus inclitus Commes, hac venerandus Praesul Wisadus dixerunt: Potest fieri ut fies Pastor in hoc Zenobio. Ego autem Francemirus humilis Sacer dixi: Domine non sum dignus pater esse in hoc Zenobio, nec Pastor, sed si Domino placet cupio ibi eligere Abbatem secundum iussionem vestram, quia ego non sum dignus vocare Dominus sed servus, quia non cupio ibi volunptatem meam facere, sed volunptatem Patris mei quem Dominus mihi dederit et vobis placuerit. Et cupio ibi servire sicut servus, non ut Dominus, et ibi esse monachus quando fieri potuerit, si Domino placet. At ille Domnus Rector et inclitus Praesul gratias egerunt Deo qui tam firmam spem et consilium rectum dedit hunc Sacerdoti et dixerunt: Elige tibi Abbate qui ibi construat regulam et doceat monachos secundum regulam Beati Benedicti Abbatis et sit pater in hoc Zenobio ad gubernandos monachos et regendas animas. Ante omnia et super omnia Deum semper abeat in mente, ne nobis gehenna tradat. Anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi DCCCC.LX. Era DCCCC.XC.VIIII (a: Era scilicet mutata mense Septembris una cum Indictione, prout tabellionibus in usu erat.). Indictione V (b: III. potius substituenda.). Anno VII. regnante Leutario Rege (c: Numerando scilicet a die 10 Septemb. Ann. 954. quo regnare cepit, mortuo ipsius Patre Ludovico.), ressidentem Domnem Praesulum Domno Wisado Orgellitensae Sedis Episcopo (obispo de la Seo de Urgel, bisbe de la Seu de Urgell), et Domno Borrello Comite hac Marchioni praecelso, et Archipresbyteros, id est, Domno Wiricone Levita Archilevita, et Sallane Archilevita, et Eldesindo Archilevita, et Gumilane Archipresbytero, et Ermemiro Archipresbytero, et Wilimundo Abbate, et Suniefredo Abbate, et Wiscafredo Abbate, et Sentane Abbate, et Senguldo Abbate, et Levelde Abbate, necnon et Chanonicos id est, Ermegeldo Praesbytero, et Mirone Praesbytero, et Deilane Praesbytero, et Daniel Praesbytero, et Siero Praesbytero, et Radulfo Levita, et Wifredo Levita, et Witardo Levita, et Exemenus Praesbyter et Adrovarius Praesbyter, et Durandus Praesbyter, et Wadamirus Praesbyter; et de Laycis, id est, Gotmare et Olibane et alio Gotmare, et Eldemare, et Isarno, et Eldefredo. In Ecclesia Sancti Petri cuius baselica sita est in Comitatum Orgellitense in Pavo Lordense, in locum cuius vocabulum est Scalas, dum inter coetera negotia simul detractarent advenit Francemirus Praesbyter ad Concilium in Sede Vico post solempnitatem Omnium Sanctorum expetivit Domnum Praesulum Wisadoni propter amorem Dei et remunerationem coelestis patriae ut elegisset Bellone Praesbyterum ad onorem Abbatis in Ecclesia Sancti Petri Apostoli quae usque hodie permansit Ecclesia chanonica. Ego namque Francemirus Praesbyter praestolo misericordiae vestrae ut non dedignemini concedere Abbatem in hunc locum Sancti Petri Principis Apostolorum qui ibi doceat regulam Beati Benedicti Abbatis et instrue disciplinae sacrae et imbrat literarum sensum. Haec audientes Beatus Pontifex et cuncta congregatio qui in ipso concilio aderant, interrogaverunt jam dictum Francemirum, si abebat inventum aliquem monacum aut clericum quem Abbatem possit eligere. Ille autem dixit: Abeo inventum unum ex vicinis nostris Bellone Praesbytero et Chanonico de Pavo Lordense, qui potest ad hoc opus esse; natura nobilis, eloquentia prudens, docibilis moribus, temperatus, sobrius, humilis, in domactibus ecclesiasticis exercitatus, insuper omnia fidei documenta verbis simplicibus assertus. His auditis placuit omnes tam Episcopo quam omnes qui in ipso concilio residebant omnium ibidem adstantium eligentes et proclamantes Bellonem Praesbyterum ad honorem Abbatis. Nam ego Wisadus Episcopus ordino et benedico, eligo et confirmo et consentiam jam dictum Bellonem ad honorem Abbatis, et ego Wisadus Episcopus consentio adque trado ad jam praefatum locum Sancti Petri ipsa Ecclesia Santi Mametis (San Mamed) qui est in ipsa rocha cum ipsas mansiones et terras et vineas ad se pertinentes ubi invenire potueritis, et de hac die in antea ubi terris et vineis adquirere potuerit ipsas decimas qui inde exeunt obfirmamus atque stabilimus in hunc locum Sancti Petri Apostoli. Et ego Francemirus Praesbyter dono adque trado ad domum Sancti Petri Principis Apostolorum propter electionem Zenobii, et propter remedium animae meae ipsas mansiones quae abeo in illa currize et ipsa Ecclesia Sancta Eulalia simul cum ipsas curtinas et orreos et ortos et arbores pomiferos vel inpomiferas et terras et I. vinea et molinos cum illorum exio et regressio et illorum caput aquis quantum de meo invenire potuerit homo in hunc locum dono atque trado ad domum Sancti Petri in illa tentellagine uno domo et dono ad Sancti Petri libros Eptatico I. Apocalipsin, et actus Apostolorum et Regum, Sapientia Salomonis, disposito I., passionario I., chanano (f. chanone) I., missale, lectionario, antiphanario (antiphonario) in uno volumine, psalterio I., prosario I. et Profetarum I. Et de bestias, equas VI., vacas V, porcos III., inter oves et capras C. et boves IIII. cum illorum aperos, et II. asinos, et tapite I., et quoto I., plumazo I., mapas parilios II., tualias II., cannatas II., anapos X., scutellas XXX., tonnas IIII., bacinos parilio I., caldera erea I. Ego Bellus Presbyter dono ad domum Sancti Petri kavallo I. cum freno et sella et parilio I. de boves, asino I., oves decem, porchos VI. Dono ego Francemirus Praesbyter haec omnia quod superius insertum est ab omne intecrietate (integritate) ad domum Sancti Petri propter absolutionem peccaminum el propter amorem coelestis patriae, et propter metum gehennae ignis, hut merear evadere penas inferni et ad patria pervenire paradisi. Et ego Wisadus per consensu Francemiri Praesbyteri et per consensum fidelium nostrorum adclamamus et confirmamus adque stabilimus Bellonem Praesbyterum ad honorem Abbatis pariter uno animo in hoc Zenobio unoque consensu diebus vitae suae absque ullius blandimentum, nisi hobedientia summi praesuli monasterii istius Sancti Petri ad docendos et gubernandos necnon ad regendos omnes fratres ibidem Dei famulantes tam in isto monasterio quam in suis cellulis seu etiam alodes et coeteris rebus et omnem redibicia quod in hoc monasterio donatum vel consensum fuerit, et quicquit in antea inspirante Deo adquirere potuerit, et quicquit in praenotatu loco servire consueverint omnibus ipsiusque rebus. Simili modo concedimus et omnem redibicionem in illorum usibus dispensare transfundimus absque ullius contradictionem teneant et possideant per nomen nostrum vel redemptionem animarum nostrarum de nostro jure in eorum transfundimus quicquit nobis cultum esse videtur tam iste Bellus Abba et fratres illius sic Deo servientes quam successores eorum. Et qui ex his rebus aliquit Belloni Abbati vel successorum eorum subtraxerit, vel inquietare praesumpserit peccatis nostris animae illius sit obligatum et pro temporali judicio componat de auro durissimo libras X. et haec scriptura firmis permaneat. Facta scriptura electionis VIII. Idus Novembris. = Sig+num Borrellus Commes qui et Marchio (He tenido que consultar dos pdf, en uno no aparece esta página, en este, muy borroso, parece que pone Rorrellus). = Sig+num Borrellus (aquí está clara la B inicial). = Wisadus Sanctae Mariae Sedis Episcopus consensi et subscripsi. = Ego Francemirus Praesbyter qui hanc electionem rogavi scribere et testes firmare et subscribere. = Ellamirus subsc. = Wiricus Archilevita ss. = Salla Archilevita ss. = Ermemirus Archipresbyter ss. = Suniefredus Abba ss. = Daniel Sacer ss. = Quilmundus Levita adque Abba ss. = Senta Abba ss. = Seniuldus Abba ss. = Levelde Levita Abba ss. = Ermegildus Praesbyter ss. = Libanus Praesbyter qui hanc electionem rogitus scripsit et subscripsit sub die, et anno quod supra. 

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...