Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris vita. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris vita. Mostrar tots els missatges

dilluns, 24 d’abril del 2023

II. Constitutio Capituli Maioricensis, Sede vacante, de vita et honestate clericorum, an. MCCCLXXVII.

II.

Constitutio Capituli Maioricensis, Sede vacante, de vita et honestate clericorum, an. MCCCLXXVII. (Vid. pág. 21.)

Ex actis capitular. eccl. Maioric. eo anno. 

Sacerdotes nostri contaminant sancta et reprobant legem Dei, dum laxatis habenis, divinis officiis omissis, ad illicita se transferunt, atque inhonesta. Hinc est, quod cum ex frequenti et assidua multorum clamatione intellexerimus quod nonnulli presbiteri et alii in inferioribus ordinibus constituti, in Sede Maioric. et extra illam beneficiati, dum missarum sollempnia, et etiam aliae horae canonicae in dicta Sede sollempniter peraguntur, sui honoris ac dignitatis ordinum quos receperunt immemores, cum superpelliceis seu cappis, omissa divina psalmodia, ad quam de iure sunt astricti, absque aliqua rationabili causa, antequam officium missae vel aliarum horarum canonicarum sit finitum, chorum frequenter exeunt, et per ecclesiam soli vel cum laicis circuunt et discurrunt, plerumque vana et prophana atque multa inhonesta mulieribus, quae ad divinum officium in sacra Dei domo conveniunt, labiis pollutis loquuntur et dicunt, cum oculis hinc inde turpiter annuendo; et adhuc hiis omnibus non contenti dictam ecclesiam exeunt, et acie mixta cum laicis, per vias et vicos adhuc cappis seu superpelliceis tenentibus se exponunt, et de se ipsis spectaculum faciunt, non animadvertentes quo modo in dicto Domini Esau foras, idest, ecclesiam egressus, discurrens per campos venando, hoc est, per vicos et plateas mulieres impudice videndo, benedictione paterna fuit privatus; et ille Sedechias exiens Jerusalem in campo Jericontino a Chaldeis comprehensus fuit et excecatus; ex quibus ipsis divinum officium diminuitur, infamia toti clero irrogatur, et scandalum in populo generatur, infinitaque mala et peccata oriuntur et perpetrantur, in divinae majestatis non modicam offensam, et astantium, ut dictum est, scandalum populorum. Quapropter nos Bartholomeus de Podio aulucho et Berengarius Borroni, canonici et Vicarii in spiritualibus et temporalibus, Sede vacante, ecclesiae Maioricen., Jaspertus de Tragurano, Guillermus Vaylo, Nicolaus Roselli, Bartholomeus Manresa,  Jacobus de Rippis, Raymundus Mir et Bernardus Rosselli, canonici Maioric. praesentes et capitulum celebrantes intus sacristiam ecclesiae Maioric., ubi ab antiquo capitulum solitum celebrari, et ubi fuimus ad sonum campanae more solito vocati et congregati pro capitulo celebrando, coeteris concanonicis nostris e civitate et dioc. Maioric. absentibus qui ad talia vel similia, de usu, statuto seu consuetudine dictae ecclesiae non vocantur, nec consueverunt vocari, huic morbo quam nobis possibile est medelam procurare cupientes, hac irrefragabili constitutione statuimus et statuendo sancimus, quod nullus presbiter vel in sacris ordinibus constitutus, aut quivis alius in Sede Maioric. vel alibi infra dioc. Maioric. beneficiatus, absque rationabili causa, dum missarum aut aliarum horarum canonicarum sollempnia peragentur, aut sermo divinus fiet populo, cum capis seu superpelliceis, vel gramasiis seu epicogris audeat discurrere per ecclesiam, vel sedere aut stare in valvis ecclesiae cum capis seu superpelliciis per vias aut per vicos, aut sedere in tabula ubi diebus festivis et dominicis elemosina confratris et fabricae solvuntur per confratres; et hoc sub pena quinque solidorum fabricae Sedis Maioric. aplicandorum, et sententia excomunicationis, quam in huius nostrae constitutionis transgressores et eorum quemlibet nunc ut ex tunc, et e contra; trina canonica monitione premissa ferimus in hiis scriptis. In quas quidem penas, quicumque de supra dictis huius nostrae constitutionis, etc.

Propterea statuimus et ordinamus quod nullus presbiter seu beneficiatus quamdiu praedicabitur populo in dicta Sede, audeat sedere in gradariis per quae ascenditur ad tronum seu locum in quo praedicatur, et ad tronum organorum; sed habeat audire verbum Dei vel in altari vel in dictis tronis, aut in stallis ipsius chori, neque etiam audeat sedere in stallis seu cathedris inferioribus, quamdiu de superioribus aliqua vacuae reperientur; et hoc sub penis supra dictis, modo et forma superius expresatis. In quorum, etc. Quod fuit actum Maioricae intus sacristiam praedictam, nona die mensis aprilis, anno a nativitate Domini M.CCC.LXX septimo.

divendres, 7 d’octubre del 2022

VII. Vita et miracula Sancti Odonis Episcopi Urgellensis.

VII. 

Vita et miracula Sancti Odonis Episcopi Urgellensis. (Vid. pág. 40). 

Ex Sanctorali eccl. Barcin, fol. 180. 

Fuit vir itaque admirandae sanctitatis sanctissimus Odo de claro genere comitatuum Palariensium, et glorioso sanguine Barchinonensium et magnanimorum Aquitaniae Comitum et Urgellensium prosapiam ducens. Ipse vero nobilitate generis, nobilitate vitae et morum, ornamento virtutum decorabat. Cum vero adolescentulus esset à generosis parentibus Artallo, patre suo Pallariensium Comite, et matre sua Luciana literis ad erudiendum traditus est. Illic vero indicium futurae strenuitatis in eo aperuit. Quadam etenim honestatis forma decoratus se virtutum amatorem ad virtutum fastigia ascendere ostendit. Decorem siquidem probitatis omnibus pretendens qui quidem dux et magister viam probitatis et bonorum morum omnibus presignabat. Talem quippe Beatus Odo se exhibebat in claritate morum et generositate vitae ut quadam excelentia virtutum omnes praecederet. Cum vero virile robur in se animi magnitudine ostenderet, et jam ad juvenilem perveniret etatem, à parentibus suis militarem habitum induens militiae cingulo accinctus est; quod vehementer respueret nisi in comitatu et honore parentum justitia quodammodo suas amitere vires, et in loco justitiae injustitiam regnare videret perversitas et etiam violatorum ecclesiae furentium in ecclesiam et in filios ecclesiae regnum ecclesiae disipantium et pauperes deprimentium ad justiciae excelentiam defendendam et ecclesiae libertatem tuendam, et decus ecclesiae retinendum et inimicos justitiae in virtute Dei impugnandos illum arma sumere coegit. Accidit autem eo tempore quod quidam qui Urgellensi Ecclesiae praeerat Episcopus gravissimo languore detinebatur, ipse vero considerans gravitatem suae infirmitatis futurae mortis praenuntiam et suam in episcopatu consecrationem à canonibus deviam, advocato fratrum et populi conventu, coram omnibus Episcopi officium et honorem et nomen deseruit. De honore vero patrimonii sui ecclesiam Sedis Urgellensis magnifice ditavit. Illo denique defuncto ad electionem Episcopi clerus et populus et sumates viri et Comites Pallariensium et Urgellensis et omne vulgus promiscui sexus convolant, desiderantes habere talem qui fungeretur eisdem oficio patris. Magnates autem viri et Comites et senior et major et melior pars cleri consilium de electione Episcopi inter se habuerunt. Tandem providentes bonae indolis et magnae generositatis Odonem juvenem literatum, licet in militari conversaretur habitu, eiusdem Ecclesiae Archidiaconum in electionem eius bona intentione animi anhelantes, eum Urgellensi Sedi preese et prodesse exoptabant, omnes in beatum Odonem honestum et laudabilem virum pio desiderio anhelabant retinentem et contradicentem ac se indignum proclamantem rapiunt, sibique in pastorem eligunt, laudatur scribere eius electio, applaudit ei ut reverendissimo patri clerus et populus. Quaedam autem pars cleri cui quodamodo gravis erat sua magnanimitas, et eius semper eminens nobilitas suo timore seu misericordia satis favebant, nec contradicebant electioni eius. Quod sentiens mirae providentiae beatus Odo semper unitatis concordiam et dilectionem semper diligens nec unquam à vera unitate devians nulli unquam se onerosum esse volens ad civitatem Elverniae quae Claromontis vocatur, profectus est, ubi tunc celebrabat concilium venerabilis et beatae memoriae Papa Urbanus secundus in cuius manu electionem positam dimissit Odo. Audiens autem pater Urbanus tantae honestatis virum Odonem, et laudabilem eius vitam, illum Romae ire praecipit, cui ille obtemperans à Papa Urbano et ab omni romana curia honorifice susceptus est. In tota vero hebdomada quae est ante solemnitatem Paschalem ad officium Missae quam beatus celebravit Urbanus diaconatus officium idem Sanctus Odo adeo devote peregit, ut ab omnibus laudaretur. Deinde vero in Sabbato Presbyter ordinatur. In die vero Paschae in Episcopum consecratur: post aliquantos dies à beato Papa Urbano benedictione suscepta cum omni romanae curiae gratia praeclarissimus Odo remeavit ad propria. Quanto aplausu, gaudio, animi Letitia suscipitur Episcopus Odo, quanto studio, quanta devotione se totum devovit Deo et in virtute Spiritus Sancti proposuit se et ecclesiam sibi comissam regere. Erat enim vir prudens, et simplex, affabilis alloquio, amabilis aspectu, temperantia clarus, perpetuae castitatis custos et magister. Erat siquidem templum delectabile Spiritus Sancti, speciosus thalamus virtutum, mansio autem regis aeterni, armarium verbi Dei generositatem aeternam temporali generositati preponens, totus in misericordia, totus in liberali largitate, nihil proprium sibi retinens totum se et sua omnibus tam indigenis quam advenis exhibebat, et cum quadam admirabili hilaritate praeclari vultus coelestem laetitiam animi in dando suae largitatis dona praesignans sincerae mentis liberalem intentionem ostendebant. Cum vero beatissimus confessor Odo mentem suam radiis solis justitiae nitentem, et fulgore virtutum fulgentem habere delicias mundi et tenebras eius sprevit, recordans mente divina delicias coeli, et in quadam spiritali visione coelestium gaudiorum spiritum suum quietem habere proposuit. Jam fragrabat in mente virginei floris odorem dulcedine cuius vivunt in coelo sancti, cuius dulcedine refloruit genus humanum, sicut dicit Psalmista in persona veteris Adae jam renovata per florem qui exiit de utero Virginis Mariae qui processit ex radice Jesse jam florentis et dicentis: et refloruit caro mea. Hiis et huiusmodi virtutibus pollens Beatissimus Odo opere, doctrina, et forma virtutum informans populum Dei post multos labores post multa certamina ad recipiendum cursus sui bravium, ad suscipiendam promissae suae gloriam et coronam insignis athleta Christi migravit ad Dominum. O quantus planctus omnium, omnis sexus dolens, omnis etas plangens, omnis ordo gemens planxit suum patrem. Quia vero de vita et transitu tanti patroni pro parvitate ingenii nostri quantum potuimus Domino juvante diseruimus; nunc ad miracula eius duce Spiritu Sancto transeamus. Mirabilis enim Deus in Sanctis suis Sanctum Odonem mirabilem miracula pro eius amore faciendo ostendit. Jam multis languoribus oppresi ad sepulchrum patris Odonis veniunt, vigilant, noctitantur, exorant per merita B. Odonis de coelo medicinam et suavitatem à Deo poscentem. Jam coeci à B. Odone illuminantur, jam muti loquuntur, jam claudi ambulant, jam alii varii languores detenti curantur. Quidam juvenis Pallarensis mutus linguae officio et etiam à nativitate lingua carens ad ecclesiam B. Mariae venit, et per totam noctem cum luminari suo ante B. Odonis tumulum vigilando et orando permansit. O quam admiranda Sancti Odonis insignia: linguam sine officio reddidit muto: quod donum admirabile gratiae Dei ac virtutis per meritum B. Odonis pluribus admirantibus innotuit. Ipso vero infacundus et rudis linguam expertem vocis tamen habens repedavit ad propria. Videntes autem parentes eius, amici et vicini rem admirandam linguae, inoficiose ammonent, ortantur, compellunt eum properanter ad sepulchrum B. Odonis redire. Admonitus rediit et S. Odonis auxilium deprecari non desinit. Dum vero juxta stagnum Aquilae transiret, aspexit B. Odonem mediante die sibi obviantem. Illum vero quem multoties in hac temporali vita viderat viventem claro vultu et pontificali infula decoratum asgnovit, quo viso obstupuit, timuit. Qui statim à S. Odone pie salutatus animum assumpsit, et se mutum Sancto Patri innuendo asignavit. Cum autem Beatissimus Odo eum tertio salutasset, eum loqui praecepit qui mox à B. Odone salutatus illum resalutavit, et hoc suae vocis primordium fuit: quo facto B. Odo ex oculis eius evanuit. O nova res: nova lingua novam vocem protulit. Jam cantat Deo canticum novum qui per suum pontificem Odonem nova miracula fecit. Continuo juvenis novae vocis gaudio gaudens ad referenda, novas gratias Deo et Genitrici suae, et Sancto Ermengaudo et Domino suo Beato Odoni properanter ad Sedem venit, ubi ante tumulum B. Odonis quomodo, qualiter et quando B. Odo ei apparuisset cunctis audientibus exultanter ac diligenter intimavit. Audientes vero admirandam visionem laudes et gratiarum actiones referunt Deo qui mirabilis est in Sanctis suis et Sanctus in omnibus operibus suis. Quodam die dum procurator et janitor ecclesiae lampadem extinctam vellent accendere in conspectu omnium qui aderant ignis de coelo veniens, lampadem subito succendit. Idem vero janitor viso coelesti igne nimis atonitus expavit, mentem amissit, tandem vero in se rediens et animum sumens, miraculum accensae lampadis exposuit, Cuiusdam pauperis filius adeo membris suis contractis dolebat, quod nec pedes suos movere nec sedere poterat. Pater vero condolens et compatiens super asinum quibusdam corrigiis ligatum cum quibusdam sociis ad Sanctae Mariae Sedis ecclesiam tulit, et ante sepulchrum B. Odonis cum lacrimis et orationibus posuit; praecator Pater postulat, orat pro filio. Cum per multos dies ad sepulchrum confessoris precante patre puer vigilasset, et jam pater de filii sanitate desperaret, ad domum suam redire proponens, ante portam ecclesiae filium suum possitum dimissit, et recessit puer statim nullo sustinente super pedes suos stetit et ad Sancti Odonis sepulchrum tendens pervenit. Jam tristitia patris vertitur in gaudium, exultat pater de sanitate filii, gaudent socii, exultant omnes venientes ad puerum admirantes tanta insignia miraculi. Quidam adolescens in partibus Hispaniae commorans membris suis contractus auditis B. Odonis miraculis in asello suo per nimiam asperitatem viarum dolore confectus ad Sedem Urgellensem pervenit, ibique ante tumulum B. Odonis multis noctibus invigilavit cum lacrimis implorans auxilium. Cum autem nihil impetrasset, in asello suo residens discessit. Cum vero sitiens de aqua fontis quae de rupe paulatim fluebat in loco qui Pluvinus dicitur, potare desiderat; dum bibebat, asellum suum fugientem vidit, cumque eum sequi nullo modo valeret, dolet, gemit, lacrimatur B. Odonis sepulchrum, cum summa devotione et toto cordis afectu deposcit auxilium. O res miranda, et digna relatu, ecce coelestis medicina, coeleste auxilium invisibile et innefabile medicamine, jam adolescens divino vigore extensus surgit, salit, exultat, gaudet, fugientem asinum properanter insequitur, nec mora cepit asinum, et suae sanitatis Deo et Beatae Mariae et Beato Confessori Odoni innumeras gratias egit, et omnibus qui ad eum videndum veniebant, virtutem miraculi laetus recitavit.

dijous, 1 de setembre del 2022

XXX. Vita S. Ermengaudi episcopi Urgellensis.

XXX. 

Vita S. Ermengaudi episcopi Urgellensis. (V. pág. 151.) 

Ex santor. II. eccl. Barcinon. fol. 334. 

Beatus Ermengaudus, regis eterni athleta et signifer erat, ecclesiae Dei paraninfus et pastor bonus, pater patriae atque patronus, nobilis nascendo, pulcher corpore, pulchrior fide, inter filios Dei computabatur. Quam felix Urgelensis patriae locus, ubi electro purior, auro charior, talis ac tantus creditur inesse thesaurus. Gaudeat Urgellus, gaudeat Urgellensis populus, laetetur clerus, tanti ponderis sibi creditum meruisse taientum. Exultet inquam Urgellus, quae patrocinio tanti confessoris, atque pontificis virtutibus illuminatur. Qui contra sacrilegos aciem dirigens, propter decus ecclesiae conservandum, cuius ipse pontificalem cathedram susceperat, saepius iniuriam non tardabat ulcisci; sed tamen spiritualibus potius confissus in armis, avidos terrenorum excessus coartans, ab illlecebris iustitiae suadens havenis ecclesiae praedones quosdam directum vertebatur aditus, et quos non poterat inter crudeles indomitosque, et sceleris publici magistros, orthodoxae legis auctoritate post trinam contestationem reputabat. Iste vir Dei adversa quodammodo sustinebat, nam sub sui cuiusdam principis dominatu multa perpessus est in episcopatu. Aliquoties enim ab ecclesia, cuius erat pontifex, eiusdem principis cum festinatione promotus, aliquotiens ab ecclesiasticis promptuariis privatus, aliquoties eficiebatur alienus. Tanto amore sanctus praesul Ermengaudus sibi comissam diligebat ecclesiam, ut defendendo, honorificando, animam suam habuerit odio, quo eo melius inveniret, teste veritate, in caelo. Frequenter namque ferens corporis damna, ut inter quaedam diutine detinebatur ergastula, captus insidiis ex improviso pro ecclesia. Quam felix reis caelestis armiger, cuius victoria semper erat in Christo. Unde in caelesti alvo inter heroum caelibes pugnans adscriptus, palmam gloriae, et lauream vitae perennis possidet. Ad eum quasi ad fontem vivum Urgellensis populi caterva, sitiens salutis consilia, unanimiter concurrebat, et quae conveniebat, et optabat, promerebatur. Plurima quippe beati praesulis Ermengaudi dignis moribus suppetunt, quae si enucleassemus, et omnia scriberentur, fortasis incredibilia crederentur. E quibus unum admiratione dignum stupendum est miraculum, quod praesentibus idoneis viris, quorum relatione est cognitum, gesisse non difiditur. Fluvius quidam, cui nomen est Sicoris, (Segre) qui a Pireneis iugis non longe a basilica gloriosae Matris virginis defluit, et meadroso decursu ab alveo oberrans in funda ecclesiae eo tempore amplificabatur. Quod confesor Dei, et pius pontifex Ermengaudus intuens, tristi exagitabatur languore, et quoniam alio nullo poterat aquam derivare labore, illico quibusdam accersitis ex clero, se in oratione dedit humi prostratus, deprecatus Christum, ut a praediis Virginis matris fluminis averteret impetum. Nec cessat humo tenens artubus difusus, vultu prostrato conquiescens publico flexu sanctus antistes sibi sistere praecibus, atque pectus sanctum tundere, et rigando genas madescere lacrimis ecclesiae fundens, ut dominus exsiccaret ab undis. Cur, inquit episcopus sanctus, o latex, audes hoc agere sacrilegium, ut servando tui cursus taedium, diluas ecclesiae predium? Desine, eia, ab hoc crimine temerator, divino te nomine contestor, meis monitis depraecor. Ad hoc tantae in crastinum factus est obedientiae, Domino famulatum exaudiente, ac si auditum putaretur habere, sicque in alveum iussus est se totum convertere, quasi si illinc nullo unquam pertransisset tempore. Mirabile visu, mirabile auditu! Quis tam novo tempore talia faciente vidit, vel huius fecisse audivit? Legitur fecisse quidam episcopus antiquitus, sicuti SS. Petri et Gregorii commemorat dialogus. Quomodo beatissimus Ermengaudus miraculis resplendeat, quo ordine coruscet signis virtutum agit hoc opus post mortem vitae meritum. Exultet ergo Urgellensis populi multiplex legio, quem solebant habere pontificem, atque pastorem, iam promerentem retinere pro se intercessorem, patronus totius Urgellensis populi dictis et factis, non tantum urbanis, sed et curabat prodesse rusticis. Imminente utique in Kalendis Novembris SS. omnium solemnitate venerabilis antistes Ermengaudus solito more studuit missam solemnem celebrare. Et quia in diem tertium vitae corporeae exitus illi erat futurus, tantam ei gratiam contulit Deus, ut de manu sua susciperet sacrificium in festivitate illorum, cum quibus erat coronandus. Non immerito igitur pontificis nomine Dei cultor fungebatur, quia si animarum saluti pontem parabat, quo iter in caelum dirigeretur, corporum etiam substantiae subiiciens pontem iter facientibus componere nitebatur. Est autem in Urgellensis Cerdaniensisque parrochiae confinibus locus quidam Barensis nuncupatus, inter montium latera angustissimus, per quem tunc temporis nisi per scopulos, et per praerupta hominum aberat incessus, pecorum vero nullatenus reperiebatur transitus. Ad hunc siquidem locum praelibatus athleta veniens artificibus praemissis, caepit ipse manibus propriis operando pontem construere, et quid ceteri agere deberent, suo reverendo ingenio disponere. Cernens autem humani generis conditor suum pastorem bonum opus exercere, ore pontem ad etherea, opere in tellure commissis sibi ovibus praeparare, nolens illum mundano diutius conteri labore, sed immarcessibilis stematis gloriam recuperare, quatenus in caelis martirum frueretur collegio, corpus in terris hocce permisit decorari martyrio. Sedens etenim vir Dei super trabem desuper lapidum struem positam, dum propriis operaretur manibus, deorsum corruit in solum. Mox confracto inter cilices cerebro, spiritum Domino expirans consecravit innocuum. Audiens igitur sedis Urgellensis clerus suum taliter migrasse patronum, cum immenso luminum fulgore, atque timiamatis incensique dulcifluo odore, sacri praesulis corpus feretro imponitur, ad praelibatam sedem insigniter attulere, ibique intra fores sacrae Dei genitricis ecclesiae levo in latere divali industria nimio cum fausto sepeliere. Virtutes equidem per eius merita a Domino declaratae testantur illum ita vivere et regnare in Christo. Igitur athleta Dei Ermengaudus sepultus levo in ecclesiae latere sex mensibus iacuit, qui ubi quantis pollebat meritis tunc temporis raro plebi inclaruit. Volens ergo Dominus sacrum suum thesaurum revelare populis, deputans dedecus fore ecclesiae si tam praetiosa presulum gemma occultaretur in latebris, plerosque per visionem alloquitur, quatenus a priori busto efosus in dexterum ecclesiae sinum tranferretur. Tandem divina inspirante gratia siccitas ingruit praenimia, in tantum ut pecora nec virides herbas invenirent per pasqua, nec sata nascerentur, sed quanta fuerant morerentur siccata. Extemplo divali ostensione comperitur, quod nisi reverendus episcopus pontifex ad praedictum locum transmearetur, nullatenus imbrium copia concederetur. Quod cognoscentes populi una in sede cum clero congregatione facta sancto in corpore, possuerunt illud dextero in sinu ecclesiae. Tunc illico sacratissimum corpus de mausoleo eductum, tam recens caro eius reperitur, quasi adhuc spirans nihil loesionis pateretur. Datur itaque imbrium summa plebibus in crastino copia. Completis autem septem annis, visum est voluntate pontificis, ut iuxta altare sanctae Dei collocaretur genitricis: quod equidem noluerunt agere, nisi prius aeris compulsi siccitate. Quo denique cognito quodam rogationum die egressis ab ecclesia omnibus, honorabilis eiusdem basilicae sacricustos cum tribus clericis venerabilibus cum caementario se occultaretur interius obtrusis et intrinsecus foribus, ad tumulum almi patroni solvendum venerunt quantocius. Caeterum cum idem sacrista incensum tolleret in tabernaculo, disolutoque iam sepulcro omnis ecclesiae confestim odore est completa ambrosio, et non solum basilicam vel claustra repleverat verum etiam villam exterius plebemque innefabiliter occupaverat: inquirentibus omnibus unde tantus odor egrederetur, concurrentibus cunctis ad ecclesiam venerunt. Quid plura? tunc caelum conspiciebatur serenissimum, sed antequam sacrum corpus excederet tumulum, ita caelum factum est nubulosum, quod vix socius valebat intueri socium. Tunc detecto almi praesulis corpore, a semoto capite recens sanguis mox caepit emanare, tanquam si eadem die reduplicarentur ferientis vulnera. De capillis equidem eius, et de fluxo in terra sanguine, Tolosani viri qui aderant, furtim conati sunt ad patriam tollere, sed tandem cre... correptum verberibus, unde sumpserant, retulere. Positus itaque in feretro prope altari gloriosae Dei genitricis excubatur triduo. Iam vero die eminente tertio, post plurima virtutum mirabilia, iuxta Dei matris Mariae altare reconditur cum gloria, propitiante Domino Iesu Christo, cui cum Patre et Spiritu Sancto honor, virtus, et gloria per immensa saecula saeculorum. Amen.

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...