Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris victum. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris victum. Mostrar tots els missatges

diumenge, 19 de febrer del 2023

V. Donatio Domini Bernardi Tarraconensis Archiepiscopi ad indumenta canonicorum, an. MCLIX. (1159)

V.

Donatio Domini Bernardi Tarraconensis Archiepiscopi ad indumenta canonicorum, an. MCLIX. (1159) (Vid. pág. 79.) 

Ex Carthul. eccl. Tarrac. 

Duo fore necessaria sustentationi humanae vitae apud omnes certum esse constat, videlicet, victum et tegumentum, quibus unusquisque perfectus contentum se esse credit. Quia ergo justum et pium est, et etiam ratione plenum, in Xpto. pie viventibus, quibus est anima una et cor unum in Domino non solum in spiritualibus, sed etiam in temporalibus sic providere, ne indigentia temporalium et ipsorum inopia, retro aspiciant, et sic minus inveniantur apti regno Dei; idcirco in Xpti. nomine ego Bernardus, Dei dignatione Tarracon. Archiepiscopus, dilectis filiis nostris ejusdem Tarracon. Sedis canonicis regularibus, cui auctore Deo praessumus, praeter donationem illam, quam eisdem canonicis jam dudum fecimus, et scripto firmavimus (a: Ann. videlicet 1154), nunc ad indumenta sibi conferenda illam villam, quae dicitur Reddis (modo Reus), cum omni termino suo culto et heremo, et cum dominicatura et laboratione ibi habemus, et habituri sumus, et ecclesiam atque parrochiam spectantibus, cum decimis ac primiciis suis et oblationibus, defunctionibus, et coeteris bonis ibi provenientibus; necnon ad ecclesiam Sancti Fructuosi (b), cum omni alodio et honore suo culto et heremo, cum decimis et primiciis ejusdem alodii et omnibus bonis in eandem ecclesiam provenientibus, damus, atque praesenti carta tradimus et firmamus; quatinus praedictae Sedis regulares canonici praesentes et futuri ea potentialiter et potestative habeant et possideant in perpetuum, cum omnibus fructibus et redditibus suis, tam in decimis, quam in primitiis, et aliis quibuslibet oblationibus et usaticis, sicut melius et utilius ad eorum intelligi valet utilitatem. Ita tamen ut praedictas ecclesias secundum Deum congrue decantari faciant. Si autem aliqua ecclesiastica saecularisve persona haec infringere temptaverit, sit anathema, maranatha, nisi rescipiscens violata emendaverit. Facta carta donacionis III.° kalendas julii anno Dominicae Incarnationis M.C.LVIII. regni vero Ludovici Regis Junioris anno XXIII. = Sig+num Bernardi Tarracon. Archiepiscopi. = Petrus Sacrista subscribo. = Sig+num Bertrandi de Mediano. = Sig+num Petri de Carcassona. = Sig+num Roberti Gineth. = Sig+num R.i de Ribes. = Sig+num Bernardi de Fexa. = Sig+num Arnaldi de Mangons. = Ego Raymundus sacerdos jussione Domini mei Archiepiscopi hanc cartam scripsi et signum + propria manu feci die et annoque praescripto. 

(b) Quae extra moenia urbis a saeculo XII. sita erat, se XVI. exeunte F. F. Capuccinis designata extitit. Modo vero evanuit ob suppositae lapidicinae effossionem ad Tarraconensis portus fabricam complendam.


Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...