XLVIII.
Donatio S. Mariae de Bonrepos dioc. Tarraconen. facta ab heremitis incolis illius loci Petro Balb causa monasterii construendi, an. MCCIV. (Vid. pág. 157.)
Ex arch. Cartus. Scalae Dei.
Notum sit cunctis hominibus, quod ego Frater Arnaldus, et Frater Johannes, fratres Sanctae Mariae de Bonrepos, per nos et per successores nostros ad servitium et honorem Dei damus et concedimus vobis Petro Balb et Guillelmae, uxori vestrae omnem domum et locum Sanctae Mariae de Bonrepos, quam habemus et tenemus in montanea de Siurana cum omnibus suis pertinentiis et melioramentis. In hac autem conditione quod cum consilio nostro et voluntate habeatis plenum posse faciendi in jam dicto loco monasterium fratrum vel sororum ibidem existentium ad servitium et honorem omnipotentis Dei, et Beatae Virginis Mariae, et omnium Sanctorum suorum in perpetuum: et sitis gubernatores et participes omnium temporalium et spiritualium bonorum, quae, Deo inspirante, in iam dicto loco et in aliis locis ipsi loco pertinentibus facta fuerint. Sed nos iam dicti fratres in iam dicto loco, vel in alio, ubi ad agnitionem vestram Deo servire velimus, habeamus ex iam dicto monasterio nobis necessaria secundum posse monasterii iam dicti. Et convenimus Deo, et vobis Petro Balb et Guillelmae, uxori vestrae iam dictis, quod inter nos bonam et devotam voluntatem habeamus, et quod scandala iuxta posse, Deo adiuvante, inter uso vitemus. Et si forte, quod Deus avertat, aliquod scandalum vel vicium inter nos, vel successores nostros exortum fuerit, adiutorio Omnipotentis Dei, et mandato et consilio vestro acquiescemus; et aliquem fratrem vel sororem ibi non colligemus, neque inde proiciemus sine consilio vestro et voluntate. Quod est actum idus octobris anno Domini M.CC.IV. = Sig+num Fratris Arnaldi. = Sig+num Fratris Johannis, fratres Sanctae Mariae de Bon repos, qui hoc firmamus, firmarique iussimus. = Sig+num Guillelmi Balb. = Sig+num Berengarii Rustero. = Sig+num Guillelmi de Co... ano. = Sig+num Berengarii de Cerviano. = Sig+num Guillelmi de Calidis, Archidiaconi Ripacurciae. = Ego magister Vitalis subscribo: testes. = Petrus de Gissono scripsit et hoc + fecit.