Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Hiberiam. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Hiberiam. Mostrar tots els missatges

dimecres, 28 de desembre del 2022

LVII. Vita S. Raimundi.

LVII. 

Vita S. Raimundi. (Vid. pág. 178.)

Lectio I. Reverentissimo et dilectissimo Domino suo Gaufrido Dei nutu Rotensi seu Barbastrensi Episcopo Helias inter servos Christi utinam ultimus vel minimus inmarcessibilem gloriae coronam. Quoniam excellentia vestra pussillitati meae dignata est iniungere beatissimam vitam Raimundi stilo in posteros transmittere, feci pro modulo meo quod potui licet inpolite, servata tamen in omnibus veridica serie. Quod magis explevi vestro parens jussui quam verborum studens splendori vel cultui. In tali namque materia pedestris et simplex oracio est necessaria, non sermonum folia vel luculentia. 

Lectio II. Quia sacra et orthodoxa Dei ecclesia dum peregrinatur in terris, quasi quibusdam radiis ita Sanctorum illuminatur exemplis, dignum est stilo commendari vitam Beati Raimundi, Barbastrensis Antistitis. De cuius alma vita et miraculis eximiis et plurimis paucha summatim et veraciter perstringemus Christicolarum causa edificationis. Huiusmodi namque sublimes et celestes viri splendor et stellae firmamenti dicuntur, sicut in Daniele legitur: Qui docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad justitiam erudiunt multos quasi stellae in perpetuas eternitates Beatus itaque Raimundus quantum ad saeculare thema regali et consulari parentela claruit, in Tolosana diocesi de Durbano oppido ex parentibus illustrissimis editus fuit. Sacras ab infantia litteras didicit, inde a parentibus abstractus in milicia saeculari adhuc per aliquandiu militavit. Tandem ad litterarum sponte rediit studium, atque in Beati Antonini Fredalacii religiosa ecclesia oblatus a parentibus canonice normae devote subiit jugum iuxta illud evangelicum: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum. Ubi divina inspirante et cooperante gratia cepit etiam in annis pubertatis seniliter vivere, atque in anteriora se extendens de virtute in virtutem gradiendo, tanquam divinus athleta cotidie proficere juxta illud sapientissimi Salomonis: Justorum semita quasi lux splendens procedit et crescit usque in perfectum diem. Carnem spiritui rebellem satagebat inedia edomare, eiusque motus et concupiscentias racioni omnino subiugare secundum illud Apostoli: Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum viciis et concupiscentiis. 

Lectio III. Cumque esset prae ceteris comilitonibus peritia, facundia, religionis arduitate praeditus, erat tamen omnium mitissimus et humillimus memor illius Dominici dicti: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Et qui voluerit inter vos esse primus, erit omnium servus. Unde cum eius sanctissimae vitae bonus odor ac laudiflua opinio circumquaque claresceret, a Beatissimi Saturnini Tolosanae ecclesiae cannonico caetu in Priorem unanimiter eligitur, instanter postulatur, atque cum tocius cleri ac populi universali favore sollempniter promovetur. Huic vero inter coetera divinitus collata karismata elegantis exortacionis specialis inerat gratia, quam plurimos namque a morte ressuscitavit animae viva et spirituali praedicatione. Elapsis inter ea pluribus annis venerandae memoriae Pontius, Praesul Barbastrensis exuens hominem evasit ergastulum carnis. Post cuius lacrimabilem decessum cannonici Rotenses quorum erat in Barbastrensi ecclesia Pontificem eligere et substituere, venerabilem Raimundum unanimiter et consonanter elegere concedente Petro Aragonum glorioso Rege, simulque congaudente omni circumquaque regione. Eius quippe vitae atque doctrinae famam celeberrimam audierant, ideoque tam honestum, tam humilem sibi Pastorem universaliter optabant. Interim vero dum ipse sub alia occasione de pontificatu penitus ignorans ad Ispaniam de Tolosanis partibus adducitur, Rex Petrus temporali vita privatur, Ildefonsus frater eius regno potitur. 

Lectio IIII. Cum autem foelicis memoriae Raimundo a clero et a Rege atque ab obtimatibus regni de praesulatu suscipiendo persuadetur, licet virtutibus pollens renititur et reluctatur, tamen invitus Barbastram introducitur atque in episcopali kathedra communi omnium voto et exclamatione intronizatur. Deinde a Bernardo ecclesiae Toletanae primatae venerabili sanctaeque Romanae ecclesiae Legato et a comprovincialibus Coepiscopis cannonice consecratur. Quo peracto ad Sedem propriam regressus cepit in sollicitudine praeesse, diocesim suam visitando perlustrare, oves dominicas diligenter pascere, in agro sibi commisso disperdere et destruere, evellere et dissipare, edificare et plantare. Non enim possunt edificari bona, nisi prius deleantur mala, neque plantari optima, nisi eradicentur pessima. Prius extirpanda sunt vicia, deinde inserendae virtutes.

Lectio V. Cumque nonnulli maxime his diebus in quibus tempora instant periculosa, soleant honoribus intumescere, divitias coacervare, deliciis difluere vir sacer e diverso studuit humillime ministrare, volens magis prodesse quam praeesse, res suas egentibus erogando in coelo thesaurizare, carnem solito arcius cohibere, vestem cilicinam ad carnem clanculo induere. Hac enim bis octo annis aspera usus est veste, uno tantum conscio, secretario sibi custode. Non quae sua essent quaerebat sed quae Jhesu Christi vel quae ad utilitatem pertinerent proximi juxta illud Apostoli: Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. Interea Rex Aragonum Ildefonsus armipotens, bellicosus, triumphator, magnanimus proposuit dum ingenti Christicolarum exercitu Hiberiam penetrare, Agarenos alienigenas atque infideles potenter expugnare. Qui praefatum Dei Praesulem secum voluit habere comitem ut se atque exercitum suum roboraret divinitus exortando, adiuvaret frequenter orando.

Lectio VI. Ea propter Beatus Antistes ecclesia sua diligentissime disposita profectus est cum belligero Rege eiusque expedicione usque ad penultimam Hispaniae provinciam quae nuncupatur Malacha (Málaga) per multa videlicet praelia atque pericula. Quo in itinere innumeri de exercitu corruere, partim fame, partim algore, partim itineris dificultate variisque morborum accidentibus ex aeris insolentia sive intemperie. Quibus vir Dei eo quo poterat subveniebat modo, esurientes alendo, algentes induendo, fatigatos vehendo, egrotis consulendo, praeliantibus ne pro Christo formidarent mori persuadendo. Erat namque plenus karitate et abundabant in eo viscera compassionis et misericordiae. Ubi vero Malacha pervenere, concurrere perfidi et audaces Mohabitae cum innumera praeliatorum multitudine, sed Christo per suos triumphante minime prevalere. Tunc praelibatus Pontifex Christicolis taliter persuadebat: Potens est Dominus superare et in paucis et in multitudine. Ipse suis ait: Nolite timere sed potius confidite, ego vici mundum. Et iterum: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Dum exercitus pugnabat, ille ad instar Moisi Deo vacabat, et seorsum orabat. Talibus enim armis noverat dimicare quae possent coelos penetrare. Ad ultimum vir theologus et Deicola cum coeteris a Malacha sed tamen egrotus remeavit, usque ad urbem Oscham (Huesca) egrotando pervenit, ibique jam deficiens egritudine qualiter se haberet suis in Christo filiis Rotensibus cannonicis celeriter denunciavit. Quo audito de paterna summopere moesti egritudine lacrimantes ad Oscham ilico properare, ubi eum egrotare agnoverant. Quibus assistentibus et lamentantibus cepit eos dulciter affari, paterne consolari, ab infimis et transitoriis dehortari, ad summa et eterna quae jam prelibabat exortari, sic dicens:

Presentem populum talibus alloquor: 

Fratres, virtutem, virtutis amate decorem:

Inter vos virtus regnet amiciciae et pacis.

Castus amor, sincera fides, prudentia sana:

Haec sint inter vos, sanctaque religio. 

Ut sitis templum Christi, retinete rigorem

Justitiae, nec vos frangat amor fragilis. 

Ambicio rerum alliciens, carnisque voluptas,

In thalamo fidei semper habete Deum.

Numquam vos fratres damnanda pecunia dampnet:

Nullaque vos fratres deprimat ambicio. 

Este mei memores fratres praecibusque juvate,

Ne nostrum a Sathana prepediatur iter. 

Scripturae sanctae fratres retinete vigorem

Et libros canonum justitiamque Patrum. 

Et super omne quod est fratres retinete pudorem:

Ille pudor turris et quasi murus erit.

O fratres, pro justicia vos nulla procella

Destituat paciens ille beatus erit 

Qui pro justitia certant sua proemia Christus

A dextris Patris preparat Omnipotentis.

In sacramentis fratres in pace colenda

Sit studium vobis haec bona religio.

Este quidem memores legis vos esse magistros

Ad coelos estis inclita scala Jacob.

Orat. Oves michi comissas, Rex suscipe Pastor,

Ne lupus insidians irruat et laniet.

Serva ne pereant per devia quaeque vagando,

Has tibi commendo suscipe Pastor eas.

Suscipe me, Pastor Rex, ne me tradas inimicis, 

Non in me valeat luciferi legio.

Summe Pater rerum, si quem ratione ligavi

Emenda solve parce tuo populo.

Tunc sacramentum vitae calicem quoque Christi

Sumit et exultat spiritus in Domino. 

Et benedicit eis et munit se cruce dicens:

In manibus Christi spiritus ecce meus.

Ad lucem eternam lucem summae Deitatis 

De tenebris mundi migrat et in Domino.

Anno Incarnationis M.C.XX.VI. era M.C.LX.IIII. 


Fratres adstantes de tanti morte patroni

Moerent. O quantus de Patre moeror eis.

O Pater, o patriae solamen, gloria nostra 

Cur dimittis oves quas lupus insidians 

Dilaniare cupit quas in virtutis habens

Frenabat sacrae religionis amor?

Quid faciet clerus quem tu nutrire solebas

Teque cadente cadit, teque ruente ruit?

Conveniunt populi, venit aetas omnis et ordo,

Plangunt in Sancti Praesulis exequiis.

O lux Pontificum, decus omnis religionis;

O lux ecclesiae justitiaque potens.

Vere justitiae, vere pietatis amor:

O dulces epulas pauperibus tribuens.

In membris socians Christum nexosque cathenis

Captivos redimens. O miseras animas. 

Coelesti verbo satians Sathane quoque pollens

O paradisiaca sede locans animas, 

Extirpator haeresum fideique collumpna:

O templum Christi mansio grata Deo.

O studiose nimis in libris religionis

In cannonum libris o studiose nimis.

Pauperibus tua larga manus, tua larga voluntas:

O paupertatis quis revelator erit

Quis sanctae fidei, quis pacis habebit amorem?

Post te cuncta ruunt, teque cadente cadunt. 

O Pater exemplum pretendens spirituale

O Pater, o populi pons, via, scala tui.

Mox corpus eius pontificaliter indutum in techa lignea reponitur, ad Rotensem ecclesiam transfertur, ibique una lamentante clero et populo honorifice deducitur. 


Infirmi veniunt, sanantur de medicina

Quae venit a coelo Pontificis feretrum.

Pangunt (plangunt) poscentes summi Regis medicinam

Illius meritis qui jacet in feretro. 

Vel vestes tangunt quibus illud amabile corpus 

Induitur, venit de fidei thalamo 

Praesulis illius votis coeli medicina

Sanans egrotos de medicante Deo.

Venit et est certum cunctis quod eam medicinam

Incola coelestis de regione boni

Accepit et novit fidei vini vim meritorum 

Et medicina datur ut fidei et meriti.

Est certum quod praebet eam Christus medicinam 

Illius titulis et fidei et meritis. 

Ordinat in coeli regno meritisque beatae

Vitae ditat eum clarificans populo.

Glorificat, monstrat quod ei fuit illis fidelis

Et quod servierit promtus ad omne bonum. 

Quod bene servivit Domino commissa talenta, 

Quod bene multiplicans reddiderit Domino.

Sancto Pontifici tumulum faciunt, sepelitur,

Ad tumulum veniunt, vota, praeces faciunt. 

Infirmi sanantur ibi languentia membra

Ex ope coelesti sana quod reddeunt

Qui Pastor fuit in terris, Pastor supra astra

Efficitur, Pastor ordinat hunc Dominus.

In terris vivens parcebat eos super astra:

Regnatis ipse regit atque tuetur eos.

Sedit autem in episcopatu annis XX. et uno, mensibus VIII. diebus XX. 

Ad cuius venerabile sepulcrum innumera confluit multitudo populorum gaudens ac stupens recentium novitate signorum. Christo namque cui militavit operante per ipsum Beati Raimundi nomine invocato egroti curantur, doemoniaci liberantur, coeci illuminantur, muti locuntur, carceres aperiuntur, compediti solvuntur, contracti eriguntur. De quibus ea quae certissime novimus, compendiose ac veraciter elucidabimus. 

Post foelicis igitur memoriae Raimundi sepulturam modico transacto tempore quaedam mulier in Rotensi vico ubi vir Dei requiescit, filiae suae summo opere condolebat, quae diu incurabiliter febricitaverat. Cui mater taliter ait: O mi dilecta filia, reminiscor sanctissimae vitae illius Beatissimi viri Raimundi, Barbastrensis nuper Episcopi, qui licet videatur temporaliter obisse, tamen firmissime credo illum ad meliorem et perhennem vitam ubi cum Christo regnat emigrasse. In huius itaque meritis filia sperans, si nomen eius confidenter invocaveris, diutinis febribus indubitanter curaberis. Cuius secundum maternum consilium invocato nomine febres cum superfluis humoribus ilico evomuit, prorsusque curata, ut debitas gratias Deo, eiusque servo rependeret, Comite matre cum luminis oblatione ad ipsius sarcofagum gratulanter perrexit. Similiter et altera mulier sacri Praesulis invocans auxilium, simili eventu morbum evasit febrium, gratiasque actura eius venit ad tumulum. Accidit etiam quam plurimos in eadem diocesi febricitare, qui continuo curabantur Sancti Pontifices invocato nomine, atque ad eius confluebant mausoleum, cum gratiarum multiplice actione. Contigit etiam aliud miraculum memorabile in quodam oppido Castellae. Ibi namque duo Christicolae milites compediti et cathenati diu in captione fuerant, nullumque evadendi aditum reperire poterant. Qui sacri Praesulis Raimundi confidenter invocato nomine, ilico expediti ergastulum evaserunt, compedes et kathenas ad eius sepulcrum cum inmensis gratiarum actionibus attulerunt. Deinde quaedam mulier quae diu lumine privata fuerat, ad eius tumulum pernoctatura et oratura venit: hocque impleto ad propria remeavit. Quo regressa sacri Praesulis nomen iterum invocans, visum subito recepit, moxque ante ipsum gratias redditura magna cum exultatione redivit. Postea quaedam foemina quae loquela poenitus carebat, ad beati viri sepulcrum forte venerat, ubi dum stando assisteret, per sacri Antistitis meritum loquendi adepta est officium.

Tot igitur clarescentibus miraculis homo quidam cum filio a nativitate muto ad Beati Raimundi properavit sepulcrum eius humillime implorans suffragium. Ubi patre assistente cum filio ac pie orante pro ipso, mox integritas loquendi confertur puero Sanctissimi Raimundi interventu et auxilio.

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...