Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris putabam. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris putabam. Mostrar tots els missatges

dilluns, 22 d’agost del 2022

XII. Scriptura cessionis in favorem eccl. de Ager, anno MLXI. (1061)

XII. 

Scriptura cessionis in favorem eccl. de Ager, anno MLXI. (1061) (V. pág. 94.) 

Ex arch. eiusd. eccl. n. 2123. 

In nomine domini, ego Laurentius. Notum sit omnibus hoc scire volentibus, quod quaedam femina nomine Onoratta vendidit mihi unum linare in valle de Ager sub ecclesia Sanctae Mariae, et fecit mihi inde cartam venditionis. Et dictus illud ex iure tenebam, et iuste illum habere putabam. Venit soror eius nomine Persona ante dominum Arnallum in Ager intus in camera, et praesente Guillelmo iudice, et Eriballo, atque Berengario vicario, assistentibus clericis, et laicis dixit, et afirmavit, quod iniuste et sine ulla rectitudine tenebam praedictum linare, pro eo quod supra dicta venditrix nil ibi habebat, quia mater earum nomine Iaginta pro anima sua in suo testamento illud dimisserat, et ecclesiis de Ager dare iusserat. Iudex autem ipsum testamentum requisivit; sed nullus eum hostendere potuit; quia quando sarraceni ipsum castrum et villam de Ager ceperunt, omnes scripturas, quas ibi repererunt, cremaverunt, et deleverunt; sed praefata mulier, quae vocatur Persona, supra altare Sancti Martini de Ager voluit iurare, quia viderat et audierat quando mater sua iam dicta in suo testamento, sicut superius est iam dictum, pro anima sua illum dimiserat. Ideoque ego Laurentius supra dictus, dum hoc vidi, ipsum sacramentum non recepi; sed quod praefata mulier dicebat, verum esse recognovi, et ad opus Sancti Petri praelibatum linare in manus Guillelmi Raimundi dimissi, et cum scriptura emptionis iachivi, et tradidi in iure et dominio Sancti Petri predicti de Ager. Sic tamen ut dum ego vivus fuero, in servicio Sancti Petri per abbates ipsius ecclesiae illum teneam, et ex omnibus fructibus inde collectis semper inde fideliter tertiam partem tribuam, et post mortem meam solide et libere absque ullius inquietudine, et sine ulla reservatione remaneat ad Sanctum Petrum. Quod est factum IIII. nonas Iunii, primo anno regis Philippi. = Sig+num Laurentii, qui hoc scribere iussi, et firmavi, et firmare rogavi. = Sig+num Arnal de Tost. = Guillelmus primiscrinius, et iudex, ante cuius conspectum hoc fuit factum. = Ermemirus sacerdos. 

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...