Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris horti. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris horti. Mostrar tots els missatges

dilluns, 13 de març del 2023

XXVII. Donatio cuiusdam horti facta monasterio Vallis Laureae, an. MCLVI.

XXVII.

Donatio cuiusdam horti facta monasterio Vallis Laureae, an. MCLVI. (Vid. pág. 135.)

Ex arch. monast. SS. Crucum.

In nomine Domini. Ego Guillelmus de Truil, et uxor mea Adaleiz pro salute animarum nostrarum, et parentum nostrorum donamus Deo, et B. Mariae Vallis Laureae, et fratribus eiusdem loci, tam praesentibus quam futuris, in manu Gerardi Abbatis, et Guillelmi, monachi de Monte pessulano (a), hortum cum omni genere arborum, quem habemus in Bite (Bítem), qui fuit Bahiure, Sarraceni, ut post mortem nostram libere in perpetuum possideant. Qui ortus affrontat ad orientem in viam, quae ducit Ilerdam: ad occidentem in viam quae transit vineam Joannis de Podio: ad meridiem in vinea Petri de Bouvil: ad septentrionem in vinea Andreae. Facta est haec charta apud Dertusam II. kal. julii, an. ab Incarnatione (se lee Incarcarna-tione) Domini, M.C.L.VI. = Sig+num Guillelmi de Truil. = Sig+num Adalaiz uxoris meae, qui hoc donum firmamus, firmarique rogamus. = Signum Petri de Sancto Minato. = Sig+num Aimerici de militia Templi. = Sig+num Dominici Johannis. = Sig+num Petri Compan. = Sig+num Raymundi Texitoris. = Sig+num Symeonis. = Signum Andreae de Arla.

(a) Hinc vides hunc Guillermum qui inter divos postea relatus est, neutiquam Abbatem huius monasterii dicendum esse ab anno 1152 ut plures asserunt; erant enim tunc Abbates perpetuo ad mortem usque domos suas regentes. Hic autem simplex monachus inducitur.

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...