Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Willelmus. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Willelmus. Mostrar tots els missatges

dimarts, 20 de desembre del 2022

XXIV. Donatio decimarum facta ecclesiae Bisuldunensi per Willelmum Comitem, et eius uxorem Adalaisam, an. MXXVII. (1027)

XXIV. 

Donatio decimarum facta ecclesiae Bisuldunensi per Willelmum Comitem, et eius uxorem Adalaisam, an. MXXVII. (1027) 

(Vid. pág. 90). 

Ex autogr. in arch. S. Mariae Bisuldun.

In Dei nomine: ego Willelmus gratia Dei Comes et Marchio et uxor mea Adalaisa donatores. Magnum nobis et satis licitum esse videtur domum Dei aedificare ubique, et de nostris rebus honorare, atque concedere. Audientes praedicationem, et monita sanctorum Patrum, quia eleemosina a morte liberat animam, cognoscentes nos peccati macula onustos, compuncti corde de superna coelorum pietate supplicantes ejus misericordia, ut pius et misericors sit in peccatis nostris. Propterea concedimus, atque tradimus ad domum Sancti Genesii Martiris, et Sancti Michaelis Archangeli, et Sancti Stephani Papae, et Sanctum Lignum praetiosae Crucis Domini nostri Jesu Christi (a), quorum ecclesia sita est in comitatu Bisuldunense infra muros Bisulduno. (a) Praetiosae huius reliquiae meminerat idem Willelmus Comes in donatione facta anno 1025, quam habes in Marca Hispanica col. 1040. Vulgo fertur sacrum illum pignus a saec. IV. S. Damasi dono ecclesiam illam possidere; illud verisimilius est Benedictum VIII, ut Romanis Pontific. in usu erat, Bernardum Comitem Bisuldunensem eo munere ditasse, cum anno 1017. Romam profectus est de erigendo episcopatu Bisuldunensi acturus: cuius rei acta habes in Marca Hisp. eo anno. Rem suadent tum silentium in donationibus usque ad hunc annum, cum tamen de aliis eius eccl. reliquiis mentio passim fiat tum quod in prima donatione post ann. 1017 quae est illa anni 1025, tanti pignoris memoria habeatur. Unde liquet non ante ann. 1017. Bisuldunenses illus donum accepisse. Rem fusius explanabimus in Itin. litterario, ubi de Comitibus Bisuldunensibus sermo erit. 

Donamus nos jam dicti Willelmus Comes, et uxor mea Adalaisa ad ibidem loco decimum nostrum de hoc quod tenemus ad nostrum dominicum in comitatu Bisuldunense infra fines vel terminos suos, vel in antea adquisituri sumus, quod ad dominicum teneremur de ipsa expleta, qui inde exiit, vel exierit. In primis de nostro fisco de Pompiano de laborato, et de censo, et de praesentalias, et de omnia expleta, quae inde exiit, vel exierit nostrum decimum. Et de nostro fischo de Orriols, de laborato, et de censo, et de praesentalias, et de acaptir de pane, et vino, vel omnia expleta, qui inde exiit, vel exierit nostrum decimum. Et de nostro fischo de Joncarias, de laborato, et de censo, de pane, et vino, et de praesentalias, et de acaptir, et de omnia expleta qui inde nobis exit vel exierit ipsum decimum. Et de nostro alode quod habemus in parrochia Sancti Stephani de Oloto, de laborato, et de censo, de pane et vino, et de praesentalias, et de acaptir, et de omni expleta qui inde exit, vel exierit nobis ipsum nostrum decimum. Et de alode nostro de Molione, de laborato, et de censo, de pane, et vino, et de praesentalias, et de acaptir et de omnia expleta quae inde exit, vel exierit nobis nostrum decimum. Et de Landars similiter. Et de comitatu supra scripto de omnes placitos nostros de nostra parte ipsum decimum. Et de nostros pascuarios, et de praedicto comitatu de nostra parte ipsum decimum, et de ipso mercato de Bisulduno de nostra parte ipsum decimum. Et in supra dictum comitatum ubicumque habuerimus aliquid praesentatum nostrum decimum. Donamus nos hoc decimum supra nominatum ad jam dicto loco propter remedium animarum nostrarum, et animae genitoris mei Domini Bernardi bonae memoriae, ut ante tribunal Domini nostri Jesu Christi possimus invenire remedium. Amen. Episcopus (a) vero vel clerici ibidem Deo servientes praesentibus scilicet atque futuris ita obtineant hoc decimum supra scriptum sicut caeteris alodibus et munificentiis, et in Dei nomine habeant firmissimam potestatem: (a) Episcopatus huius *initia recte Marca Hispanica distinxit col. 426. Eum tamen ad hunc usque annum 1028 perdurasse presens charta documento est; quin et ad 1048 ut infra cod. anno patefit.

Sane quod si nos donatores aut ullus homo utriusque sexus qui contra hanc donationem, seu mercedem largitionis causa temptaverit, moverit, aut ista omnia ad supradictam domum Sancti Genesii abstrahere voluerit, vel abstraxerit, peccatis nostris anima illius sit obligatum, quae pro hac re cupimus esse purgatum, et cum Juda Scharioth, qui Dominum tradidit, sentiat se damnatum, et insuper componat in vinculo haec omnia in duplo ad praedictum locum, et in antea ista donatio firma permaneat. Facta donatio quinto nonas maii anno trigessimo primo regni Rodberti Regis. = + Willelmus Comes gratia Dei. = + Adalaisa qui hanc donationem fecimus. = + Senofredus sacerdos. - + Oliva Igila. = + Willelmus levita, qui ista carta donatione, vel largitione rogatus scripsit et subscripsit die annoque praefixo.

XXII. Compositio Willelmi, Comitis Bisuldunensis cum Berengario Gerundensi Episcopo, unde ecclesiam S. Mariae Bisuldun. consecratam esse constat. an. MLV. (1055)

XXII.

Compositio Willelmi, Comitis Bisuldunensis cum Berengario Gerundensi Episcopo, unde ecclesiam S. Mariae Bisuldun. consecratam esse constat. an. MLV. (1055) (Vid. pág. 79).

Ex arch. eiusd. eccl. 

Sit notum hominibus cunctis praesentibus, et futuris quod ego Willelmus (b) Comes Bisuldunensis, tactus amore Dei Omnipotentis, oravi Dominum Berengarium Gerundensem Episcopum magnis ad me venire praecibus, ut consecraret ecclesiam Sanctae Dei Genitricis Mariae, quae est in castello vocitato Bisulduno; quod digne et elegantissime praedictus Praesul peregit. 

(b) Statim in huius instrumenti limine cernis, lector, Willelmum hunc in vivis adhuc agere anno 1055; et integra quidem valetudine, utpote qui S. Sepulchri visitationem aggredi meditabatur. Inde corrigendus est Petrus de Marca, qui in Marca Hisp. pág. 544. ait Villelmum supremum diem anno 1052. obiisse. 

Quapropter ego jam dictus Guillelmus Comes, gratia ea, scilicet Dei, ob honorem Dei ejusque gloriossisimi sepulcri, quod cupio adire, parco atque omnino indulgeo Pontifici praefato cunctarum reatus quaerimoniarum, quae mihi insunt de eo. Preterea libenti animo fideliter dono et trado Omnipotenti Deo ejusque Beatissimae Mariae, seu etiam praedicto Episcopo omnes usaticos et albergas, et quicquid ullo modo recte aut injuste inherant mihi in dominicatura, quam dicunt Bascara, et in pertinentiis ejus omnibus, et quae inibi fuerunt patris mei atque Comitum retroactis temporibus, ut libere et quiete praedictus Praesul habeat praefatam dominicaturam, et omnes illius successores ammodo et usque in aeternum. Post hanc deliberationem a me recte peractam, non sit fas ulli Comitum sequentium quiquam mali, vel inquietudinis ibi exercere, sed semper in jure Dei potentialiter honorabiliterque incombulse consistere. Ego namque Willelmus jam dictus Comes prompta voluntate perfeci hoc donum Deo, nihil juris retento, insistente Domno Raymundo Barchinonense Comite, et Marchione, et Poncio Vice-comite, et Guillelmo, et Berengario Abbate, et multitudine Procerum, non solum clericorum verum etiam laycorum, et monachorum. Et ut hoc donum ratum omni tempore permaneret, accepi duos mulos a praefato Episcopo. Quod manu propria firmavi, et ut ab omnibus firmaretur rogavi. Actum est hoc quarto kals. septembris anno vigesimoquinto Henrici Regis. = + Willelmus Comes. = + Willelmus Vicecomes. = + Arnallus Joannis. = + Raymundus Adamari. = + Bernardus Joannes. = + Andreas Abba... = + Scriptum per manum Guillelmi Gerundensis Clerici die et anno prefato.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...