Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Villelmum. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Villelmum. Mostrar tots els missatges

dimarts, 20 de desembre del 2022

XXII. Compositio Willelmi, Comitis Bisuldunensis cum Berengario Gerundensi Episcopo, unde ecclesiam S. Mariae Bisuldun. consecratam esse constat. an. MLV. (1055)

XXII.

Compositio Willelmi, Comitis Bisuldunensis cum Berengario Gerundensi Episcopo, unde ecclesiam S. Mariae Bisuldun. consecratam esse constat. an. MLV. (1055) (Vid. pág. 79).

Ex arch. eiusd. eccl. 

Sit notum hominibus cunctis praesentibus, et futuris quod ego Willelmus (b) Comes Bisuldunensis, tactus amore Dei Omnipotentis, oravi Dominum Berengarium Gerundensem Episcopum magnis ad me venire praecibus, ut consecraret ecclesiam Sanctae Dei Genitricis Mariae, quae est in castello vocitato Bisulduno; quod digne et elegantissime praedictus Praesul peregit. 

(b) Statim in huius instrumenti limine cernis, lector, Willelmum hunc in vivis adhuc agere anno 1055; et integra quidem valetudine, utpote qui S. Sepulchri visitationem aggredi meditabatur. Inde corrigendus est Petrus de Marca, qui in Marca Hisp. pág. 544. ait Villelmum supremum diem anno 1052. obiisse. 

Quapropter ego jam dictus Guillelmus Comes, gratia ea, scilicet Dei, ob honorem Dei ejusque gloriossisimi sepulcri, quod cupio adire, parco atque omnino indulgeo Pontifici praefato cunctarum reatus quaerimoniarum, quae mihi insunt de eo. Preterea libenti animo fideliter dono et trado Omnipotenti Deo ejusque Beatissimae Mariae, seu etiam praedicto Episcopo omnes usaticos et albergas, et quicquid ullo modo recte aut injuste inherant mihi in dominicatura, quam dicunt Bascara, et in pertinentiis ejus omnibus, et quae inibi fuerunt patris mei atque Comitum retroactis temporibus, ut libere et quiete praedictus Praesul habeat praefatam dominicaturam, et omnes illius successores ammodo et usque in aeternum. Post hanc deliberationem a me recte peractam, non sit fas ulli Comitum sequentium quiquam mali, vel inquietudinis ibi exercere, sed semper in jure Dei potentialiter honorabiliterque incombulse consistere. Ego namque Willelmus jam dictus Comes prompta voluntate perfeci hoc donum Deo, nihil juris retento, insistente Domno Raymundo Barchinonense Comite, et Marchione, et Poncio Vice-comite, et Guillelmo, et Berengario Abbate, et multitudine Procerum, non solum clericorum verum etiam laycorum, et monachorum. Et ut hoc donum ratum omni tempore permaneret, accepi duos mulos a praefato Episcopo. Quod manu propria firmavi, et ut ab omnibus firmaretur rogavi. Actum est hoc quarto kals. septembris anno vigesimoquinto Henrici Regis. = + Willelmus Comes. = + Willelmus Vicecomes. = + Arnallus Joannis. = + Raymundus Adamari. = + Bernardus Joannes. = + Andreas Abba... = + Scriptum per manum Guillelmi Gerundensis Clerici die et anno prefato.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...