Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris spirital. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris spirital. Mostrar tots els missatges

diumenge, 26 de febrer del 2023

LI. Sententia de condemnationis operum et errorum Arnaldi de Villanova, an. MCCCXVI. (1316)

LI.

Sententia de condemnationis operum et errorum Arnaldi de Villanova, an. MCCCXVI. (1316) (Vid. pág. 200.)

Ex translat. autent. FF. Praedicat. Barchin.

Auctoritate sacrae scripturae docemur, et consonant canonicae sanctiones, quod Prelatus contra subditos non debet esse facilis ad credendum. Unde, ut in Genesi legitur, cum clamor Sodomae et Gomorrae ascendisset ad Deum, noluit subito procedere contra eos, sed ait: Clamor Sodomae, et Gomorrae ascendit ad me: descendam et videbo utrum clamorem opere compleverint. Et postea comperta veritate protulit mortis sententiam contra eos. Et in Evangelio legitur quod villicus qui deffamatus erat apud Dominum suum, quasi dissipaset bona ipsius, audivit ab illo: Quid hoc audio de te? Redde rationem villicationis tuae; jam enim non poteris villicare. In quibus auctoritatibus instruimur qualiter debeamus erga subditos nos habere. Cum igitur ad aures nostras multis clamoribus praecedentibus: non solum semel, sed pluries, et plurium virorum bonorum et honestorum relatione condigna fama etiam nichilominus publice defferente, pervenerit quod magister Arnaldus de Villanova condam, dum viveret, composuerit et ediderit multos et diversos tractatus, in quibus multi contra fidem sanctam catolicam et ortodoxam errores sub quibusdam coloribus continentur; et ipsi tractatus sic compositi errores multipharios amplectuntur, et dubia circa fidem Domini Jesu Christi plurima continent in se ipsos; alliqui enim de dictis tractatibus seu libellis continent in se hereses, alii errores, alii temeritates, alii falsa et dubia circa fidem, multosque de catholicis viris simplicibus et mulieribus, qui ipsis utuntur libris, et ex simplicitate et ignorantia adhaerent dictis ipsorum libellorum et tractatuum, possent de facili perducere ad errorem et etiam ad ruinam et ad cespitandum in fide Dei sanctissima, et talia quae in perversionem et subversionem totius status sanctae matris Ecclesiae catholicae, non solum Christianorum laycorum, sed etiam omnium clericorum et religiosorum virorum cuiuscumque status seu conditionis existant, non debeant sic inulta coniventibus occulis praeteriri, imo sint a coetu fidelium radicitus extirpanda; idcirco nos Gaufridus de Crudiliis, Praepositus Terraconae, gerentes vices Terraconae Archiepiscopi Sede vaccante, zelo fidei inducti, cum periculosum sit et pecatum contumelias contra fidem catolicam sustinere, studuimus quod possemus praedictis erroribus adhibere, cum ad hoc teneamur, remedium opportunum. Vocavimus, virum religiosum fratrem Johannem de Logrero (Lotgerio más abajo), Inquisitorem haereticae pravitatis, ut cum eo conferremus et deliberaremus, qualiter super praedicto negotio esset cautius procedendum. Propter quae cum secundum canones integrum sit juditium, quod plurimorum sententiis confirmatur, ut valeremus in negotio fidei cum maiori securitate procedere, vocavimus ad Nos viros venerabiles, et discretos et litteratos religiosos fratrem Bernardum Dominici, Lectorem Fratrum Praedicatorum Barchinonae, fratrem Petrum Thomae, Lectorem Fratrum Minorum Barchinonae, fratrem Bernardum de Pinu, Lectorem Fratrum Praedicatorum Ilerdae, fratrem Arnaldum de Canellis, Lectorem de ordine Fratrum Minorum, fratrem Bernardum Simonis, Lectorem Fratrum Praedicatorum Terraconae, fratrem Guillermum Çarocha, Lectorem Fratrum Minorum Terraconae, fratrem Jacobum Ricardi, ordinis Cisterciensis Lectorem in monasterio de Populeto, fratrem Raymundum Otgerii, ordinis Cisterciensis Lectorem in monasterio Sanctarum Crucum. Quibus commissimus quod diligenter examinarent errores et temeritates, qui continebantur in dictis tractatibus et libellis. Qui convenientes in unum cum diligenti studio praedicta examinaverunt, et nobis fideliter retulerunt die sabbati quae fuit octavo idus novembris anno Domini millesimo CCC. sextodecimo. Quibus praesentibus, et nobis asistentibus (con una s) in Capitulo canonicorum Terraconae ecclesiae, praesentibus etiam et nobis assistentibus pluribus religiosis viris in teologia doctoribus, et aliis viris peritis, inter quos erant Venerabilis frater Jacobus Alamanni, Prior Provintialis Fratrum Praedicatorum in provintia Aragoniae, et Venerabilibus Berengario de Calders, Succentore, Gondisalvo de Castro, et Francischo de Casanovo, canonicis Terracon. ecclesiae, et aliis etiam canonicis vocatis simul consentientibus, vocatis etiam reverendis Patribus monasteriorum Populeti et de Sanctis Crucibus Abbatibus, et praesentibus eorum procuratoribus, Lectoribus supra dictis, praedicta die sabbati, non ferentes oprobrium nec contumeliam fidei christianae, verisimiliter formidantes ne falsitates et errores in dictis tractatibus contenti possent non solum simplices sed etiam litteratos perducere in errorem, cum etiam ibi tota universalis Ecclesia laederetur tam in capite quam in membris, et etiam in eius dictis detrahatur plurimum Eucaristiae sacramento, de consilio et expresso assensu omnium praedictorum libellos et tractatus qui inferius continentur duximus sententialiter condempnandos. Nos itaque dictus Praepositus et dictus Inquisitor dampnamus, reprobamus ac sententialiter condempnamus libellos sive tractatus dicti magistri Arnaldi per ordinem qui secuntur:

Primum qui intitulatur: De humilitate et patientia Jesuchristi, et incipit: Filla si la amor natural; ibi enim ponit naturam humanam a Deo assumptam, aequalem Deo in omnibus bonis suis, et quod tam alta sit humanitas in Deo quantum divinitas, et tantum possit; quod videtur esse error in fide, quia nichil creatum potest aequari Deo, et est contra simbolum Atanasii, ubi dicitur: Minor Patre secundum humanitatem; et in Johanne dicit Christus: Pater maior me est; Item dicit in libro: De fine mundi, qui incipit: Entes per vostres paraules, quod quam cito anima Christi fuit unita divinitati, statim ipsa anima scivit omnia quae divinitas scit, quia alias non fuisset cum ea una persona, precipue quia scire est circunstantia pertinens ad suppositum individuale, et non ad naturam. 

Ex hiis eius verbis magna duo dubia insurgunt, quia ponit animam Christi scire omnia quae divinitas scit, et quia videtur annuere quod in Christo non sit nisi una scientia. 

Item dampnamus libellum, qui intitulatur: Informatio Beguinorum, vel lectio Narbonnae, et incipit: Tots aquells qui volen fer vida spirital. Ibi enim dicit quod diabolus ingeniose deviare fecit totum populum christianum a veritate Domini Jesu Christi, sic suxit, et evacuavit quod non dimisit in eo, nisi pellem, id est, apparenciam cultus ecclesiastici; quem facit ex usu, et fides quam habet est talis, qualis est fides daemonum; et quod totus populus christianus ducitur in infernum, et quod Christiani per singulos status palam vita et moribus et affectibus Christum abnegavere, et quod in toto corpore Christi collegii usque ad verticem a planta pedis non solum vivit, sed regnat et imperat talis apostasia. Ex quibus verbis videtur quod non sit gratia in tota Ecclesia militante. Quod videtur nobis temerarium et error in fide, cum Salvator dicat Mathaei ultimo: Ego autem vobiscum sum usque ad consummationem saeculi; et contra illum articulum: Credo Sanctam Ecclesiam catholicam. Item quod dicitur expresse, et sequitur ex hoc quod tota Ecclesia militans dampnetur, reputamus consimili modo temerarium, et errorem in fide, et contra articulum Remissionem peccatorum.

Item dampnamus libellum qui intitulatur: Ad Priorissam, vel de caritate qui incipit: Beneyt et loat sia Jesu Christ: ubi dicit quod omnes claustrales sunt extra caritatem, et dampnantur, et quod omnes religiosi falsificant doctrinam Christi. Quod est temerarium dicere et manifestum mendatium.

Item dampnamus libellum cuius titulus est: Apalogia, et incipit: Ad ea quae per vestras litteras; ubi condempnat studium philosofiae, et doctores theologicos qui aliquid de philosofia posuerunt in suis operibus. Quod dicimus temerarium et periculosum in fide, quia videtur condempnare Augustinum Jeronimum, et alios doctores per Ecclesiam canonizatos, qui eundem modum tenuerunt.

Item dampnamus litteram, sive libellum qui incipit: Domino suo karissimo: ibi enim dampnat totam Ecclesiam, de quo supra.

Item dampnamus libellum qui intitulatur: Denunciatio facta coram Episcopo Gerundensi, et incipit: Coram vobis Reverendo. Ibi enim dicit quod revelatio facta Cirillo est praetiosior cunctis Scripturis Sacris, quod est error in fide, cum fides dependeat ex Sacra Scriptura, et non ex illa revelatione; et ideo preponit fidei dictam revelationem.

Item dampnamus libellum qui intitulatur: De helemosina, et sacrificio: et incipit: Al catolic Enquiridor; et infra: Faç vos saber que la questio que vos en vostra letra proposats. Ibi enim dicit quod opus misericordiae plus placet Deo quam sacrificium altaris; quod est temerarium et etiam erroneum: tum quia inter omnia sacramenta ecclesiastica sacramentum Eucharistiae est praetiosius et nobilius quod possit Deo offerri, tum quia incomparabiliter plures rationes acceptabilitatis sunt in sacramento Eucharistiae quam in helemosinae largitione. Item quia ibidem dicitur quod stabiliens capellanias vel faciens celebrari missas post mortem non facit opus caritatis, nec ex hoc moretur vitam eternam: quod est hereticum, et est contra id quod comuniter tenet Ecclesia, et contra canonem missae, et contra Scripturam Sacram. Item quia ibidem dicitur quod qui in vita sua scit multitudinem indigentium et maxime amicorum Dei, et congregat et retinet superflua ad stabiliendum capellanias et perpetuandum missas post mortem, certum est quod cadit in aeternam dampnationem, reputamus falsum et temerarium, nisi essent indigentes extrema necessitate. Item quia ibidem dicit quod in sacrificio altaris sacerdos offerens vel faciens offerri nihil Deo de suo offeret, nec etiam voluntatem: quod nos falsum et temerarium reputamus. Item quia ibidem dicitur, quod in helemosina magis representatur Passio Christi quam in sacrificio altaris; quod falsum et erroneum reputamus, quia sacrificium altaris magis est memorativum Dominicae Passionis, et ex institutione; unde dixit Christus: Hec quotienscumque feceritis in mei memoriam facietis: Et Apostolus: Quotienscumque hunc panem et coet. mortem Domini anunciabitis. Item quia ibidem dicitur quod in sacrificio missae non laudatur Deus opere, sed solum ore, quod falsum et erroneum judicamus. Item quod dicit in informatione Beguinorum, et in constitutionibus papalibus non est scientia nisi operum humanorum; reputamus temerarium et manifestum mendacium et propinquum errori, cum ibi sit multa de articulis fidei et sacramentis Ecclesiae.

Item dampnamus libellum qui incipit: Per ço cor molts desigen saber oyr ço que yo vag denuncian. Ibi enim dicit quod nunquam Deus cominatus est aeternam dampnationem peccantibus, sed malum exemplum praeventibus, quod erroneum judicamus sicut patet ex multis locis Scripturae Sacrae, Mathaei XXV: Ibunt hii in supplicium eternum: et in Ezechiele: Anima quae peccaverit ipsa morietur.

Item dampnamus libellum qui intitulatur: Alia informatio Beguinorum, et incipit: Als cultivadors de la evangelical pobrea. Ubi dampnat omnes scientias praeter theologiam.

Item dampnamus libellos qui incipiunt: Davan vos senyor en Jacme per la gracia de Deu Rey Darago propos yo Maestre A. = Item qui incipit: Cant fuy Avynuo. = Item qui incipit: Entes per vostres paraules. = Item qui intitulatur: Responsio contra Bn. Sicardi. In omnibus enim istis de propinquo adventu Anti-christi, et determinato tempore finis mundi temerarie et erronee locutus est contra Scripturam Sanctam et doctores, ejus sive expositores, et in quibusdam quae in hiis libellis dixit, jam aparuit falsus denunciator.

Nos igitur Gaufridus de Crudiliis, gerentes vices Terrachonae Archiepiscopi Sede vaccante, tam in spiritualibus quam temporalibus, et frater Johannes de Lotgerio, Inquisitor haereticae pravitatis in regnis et dominio Domini Jacobi, illustris Regis Aragonum, nolentes a praedictorum sapientum consiliis declinare, immo adhaerere eis potius, ut tenemur mori zelo fidei et justitiae dissimulare contumeliam fidei non valentes, Deum habentes prae occulis sacrosanctis Evangeliis coram nobis propositis, in nomine Patris et Filii et Spiritu sancti Amen, sententialiter condempnamus omnes praenominatos libellos, et si qui fuerint in quibus similia contineantur qui nobis nondum fuerint presentati: et etiam omnes illos qui praedicta docmatizaverint, docuerint vel legerint coram aliis publice vel occulte. Unde volumus et monemus ut si qui tales libellos habuerint, qui per Magistrum Arnaldum sunt editi, a publicatione sententiae infra decem dies nobis debeant presentare. Si enim in civitate Terraconae infra decem dies a publicatione sententie, vel in aliis locis Terraconae provintiae ex quo in dictis locis dicta sententia fuerit publicata, infra decem dies per illas personas quibus nos hoc duxerimus comitendum, non dederint dictos libros, nos praedicti Gaufridus de Crudiliis, Prepositus Terraconae, et frater Joannes de Lotgerio ambo simul, et quilibet per se in Terraconensi diocesi, et ego frater Johannes de Lotgerio per totam Terraconae provintiam contra tales propter eorum contumatiam et proterviam praefata monitione praemissa sententiam excommunicationis proferimus in hiis scriptis. Si qui autem ex contumatia vel contemptu in tali excommunicatione per annum integrum perstiterint, poterit contra tales tanquam contra hereticos procedi secundum legitimas sanctiones. Lata haec sententia in Capitulo Sedis Terraconae, die lune, ora tertiae quae fuit sexto idus novembris, anno Domini millessimo trecentessimo sextodecimo, presentibus venerabilibus Bernardo de Plicamanibus, canonico Ilerden. Raymundo Guillermi de Lordato, canonico Fuxen. Romeo Galvayn, canonico Terraconae, Guillermo de Solario, Infirmario Terraconae, fratre Petro Mersili (famoso Pedro Marsilio), fratre Bartholomeo de Podio viridi et fratre Berengario Gizberti, de ordine Predicatorum, et fratre Petro de Cervaria et fratre Petro Ferrarii, de ordine Minorum, Jacobo de Tamarito, jureperito, Raymundo Michaelis, rectore ecclesiae Constantini, Dominico de Rocafort, Guillermo Darocha, Guillermo de Celma, civibus Terraconae, et maxima multitudine tam clericorum quam laycorum.

Sig+num mei Arnaldi Sormat, notarii publici Terraconae pro Arnaldo de Martorello, notario publico eiusdem, qui praedictis interfui et haec clausi.

Ego Arnaldus Cervera hoc scripsi mandato Arnaldi de Martorello, Terraconae notarii cum supra posito in linea quarta, ubi dicitur publice, et in XX. linea ubi scribitur paraules, et in XXXV. linea ubi dicitur opere, et cum raso et emendato in XX. linea ubi scribitur: Item dicit in libro de fine

mundi qui incipit: Entis (entés) per vostres, et in XL.VI. linea ubi dicitur contra: die et anno praefixis.

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...