Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Lodoici. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Lodoici. Mostrar tots els missatges

dimarts, 14 de març del 2023

XXXII. Donatio Guillelmi de Montecatheno de quodam horto ad monasterium Vallis Laurae, an. MCLXI. (1161)

XXXII.

Donatio Guillelmi de Montecatheno de quodam horto ad monasterium Vallis Laurae, an. MCLXI. (1161) (Vid. pág. 135.)

Ex arch. mon. SS. Crucum.

In nomine Santae et Individuae Trinitatis. Omnibus manifestum sit qualiter ego Willelmus Raymundi Dapifer, una cum filiis meis Willelmo atque Raymundo ob remedium animae meae et parentum meorum dono et offero Domino Deo et ecclesiae Sanctae Mariae Vallis Laureae in manu Petri, venerabilis ejusdem loci Abbatis et totius ipsius conventus ortum meum proprium cum omnibus pertinentiis et affrontationibus suis, cum ingressibus et egressibus suis, cum aquis et aquarum ductibus, cum omnibus ad se pertinentibus vel pertinere debentibus, sicut ego melius habeo et habere debeo. Est autem praedictus ortus in comitatu Barchinonae, in termino de Castelar, in parrochia Sancti Stephani subtus ipsa Petrosa. Affrontat autem a parte orientis in ipsa Petrosa: a parte circii in alodium Sancti Cucufatis quod tenet Arbertus de Petra: ab occidente in ipso alveo Rivipollis, et in alodium Sancti Laurentii: de meridie in alodium quod fuit Arberti Berengarii quod tenet Guillermus Sancti Martini. Sicut istis terminis concluditur et terminatur, sic ego Guillermus Raymundi dono supra dictum ortum praefatae ecclesiae et ejus servientibus, praesentibus vel futuris, ac de meo jure in illorum trado dominium et potestatem, sine meo meorumque retentu, ad faciendum quidquid ibi vel inde melius facere disposuerint ad utilitatem ipsius ecclesiae. Quod in toto vel in parte quicumque infringere vel dimovere temptaverit, et iram Dei incurrat, et post duplam compositionem haec scriptura firma, stabilisque permaneat in perpetuum sine fine. Actum est hoc pridie kalendas junii anni Domini M.C.LXI. anno autem regni Lodoici Regis junioris XXIIII. = Sig+num Willelmi Raymundi qui hoc donum facio firmarique rogo. = Sig+num Willelmi filii ejus. = Sig+num Raymundi de Monte de cada (: otra versión de Moncada). = Sig+num Bernardi, presbyteri qui hanc cartam scripsit die et anno quo supra.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...