Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Xatberto. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Xatberto. Mostrar tots els missatges

dimecres, 19 d’octubre del 2022

XXVII. S. Raymundi de Peñafort epistola ad Poncium de Villamuro, Urgellensem Episcopum super facto inquisitionis in hereticos exercendae circa an MCCL.

XXVII. 

S. Raymundi de Peñafort epistola ad Poncium de Villamuro, Urgellensem Episcopum super facto inquisitionis in hereticos exercendae circa an MCCL. (Vid. pág. 90). 

Ex autogr. in arch. Eccl. Urgell. 

Venerabili in Christo Patri P. Dei gratia Episcopo Urgellensi Frater R. de Pennaforti, salutem et orationes in Domino. Quid faciendum sit de R. de Vernigol, qui propter heresim dicitur esse captus, non est meum precipitare sententiam. Cautum tamen videtur, ut suspendatur negocium, et custodiatur bene miles, donec videritis omnes litteras, quae super negotio fidei scriptae fuerunt a Sede Apostolica Domino C. condam procuratori Tarrachonensis Ecclesiae; et tunc secundum concilium, statuta Domini Papae noviter contra hereticos promulgata, et illas formas poteritis, habito diligenti consilio cum praelatis, et aliis Deum timentibus, ac fidei zelatoribus, id quod sibi et Ecclesiae utilius, et securius fuerit, providere. De illis quoque, qui Xatberto de Barberano in sua fuga ducatum, et auxilium prestiterunt, quid possum aliud dicere, nisi quod juxta formam Concilii, et praefata Domini Papae statuta contra fautores hereticorum edita, tam in absolucione, quam in aliis procedatis, et postmodum, vel de eundo ultra mare, vel in frontaria contra Sarracenos, taxato eis tempore congruo, quo ibi debeant deservire vel si hoc non poterunt, aliquid aliud juxta vestrum arbitrium poteritis talibus pro penitentia imponere salutari. Ita tamen caute in omnibus procedentes, quod enormitas tanti facinoris non remaneat inpunita, et qui vere penitent ex nimio rigore desperationis laqueum non incurrant. Orate pro me. Quod autem fidei negocium prosequamini diligenter, et R. de Josa qui pro negocio fidei molestias patitur, vestris consiliis et auxiliis quantum decuerit et licuerit, foveatis, quia vobis ex officio pastorali incumbit, et alias, nisi fallar, estis fidei zelatores; suadere vobis aliquid super hoc supervacuum videretur. 

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...