Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Ripagurciae. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Ripagurciae. Mostrar tots els missatges

dimarts, 27 de desembre del 2022

XLVII. Ordinatio circa electionem Episcoporum Illerdensium, an. MCCXLIV. (1244)

XLVII.

Ordinatio circa electionem Episcoporum Illerdensium, an. MCCXLIV. (1244) (Vid. pág. 144)

Ex. Libro viridi eccl. Illerdensis fol. 297 b. 

Nos Petrus miseracione divina Terrachonensis Archiepiscopus et Raymundus per eandem Illerdensis Episcopus auditis rationibus utriusque partis super jure eligendi Episcopo in ecclesia Illerdensi taliter duximus statuendum. Quod quandocumque electio fuerit celebranda de Pontifice in ecclesia Illerdensi, quod Capitulum Illerdense teneatur hoc notificare Priori et conventui Rotensis ecclesiae, et teneantur recipere et admittere ad electionem praedictam Priorem Rotensem, et eius canonicos. Itaque si fiat electio per compromissum, eligantur duo de ecclesia Illerdensi et unus de Rotensi, vel tres de Illerdensi et duo de Rotensi et sic deinceps. Si autem per scrutinium electio juxta numerum canonicorum Illerdae qui tempore electionis fuerint residentes, tercia pars de canonicis Rotensis assumatur, ita videlicet quod si fuerint XX canonici Illerdae, decem intersint Rotenses: si autem fuerint triginta canonici Illerdenses, intersint quindecim Rotenses, et ita secundum magis et minus secundum numerum canonicorum Illerdensium observetur. Item quia invenimus quod ecclesia Illerdensis a tempore suae fundationis familiaritatem et societatem habuit cum canonicis Rotensis ecclesiae, statuimus quod nomina canonicorum Rotensium quae sunt deleta de Martyrologio Illerdensis ecclesiae, reparentur et restituantur ibidem, ut sit fraterna caritas inter eos et commemoratio canonicorum defunctorum fiat communiter in alterutra ecclesia. Statuimus etiam quod quociensqumque et quandocumque Prior et canonici Rotenses accesserint ad civitatem vel ecclesiam Illerdensem quod Prior et Capitulum Illerdae teneatur eis dare portiones cotidianas per tres dies, secundum quod datur et dabitur coeteris canonicis ecclesiae Illerdensis. Super petitione procurationum quam dictus Prior et conventus Rotensis ecclesiae faciebant ab Archidiachonis Ripagurciae, de Benasco (Benasque) et de Terranthona (Terrantona), ipsi Priori et eius conventus silencium duximus imponendum. In predicta vero sententia, composicione vel arbitrio retinemus, quod si quid sit omissum vel minus vel obscure dictum, quod possimus supplere et interpretari vel declarare, prout nobis visum fuerit expedire, infra tempus superius comprehensum. Super omnibus aliis quaestionibus vel demandis quas alterutra ecclesiarum praedictarum posset movere contra alteram usque in presentem diem, eis perpetuum duximus silencium imponendum. Lata sententia septimo kalendas aprilis anno Domini MCCXL quarto.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...