Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Rupebertino. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Rupebertino. Mostrar tots els missatges

dimecres, 2 de novembre del 2022

XXV. Excerpta ex libris gestorum Capitularium ab anno 1462 ad 1482 in Ecclesia Gerundensi

XXV. 

Excerpta ex libris gestorum Capitularium ab anno 1462 ad 1482 in Ecclesia Gerundensi, adnotante D. Andrea de Alfonzello, eiusdem Eccl. Canonico et Archidiacono Bisuldunensi, ac Vicario Generali R. B. Joannis Margarit, Episcopi Gerundensis. 

Sunt autem libri duo: I. ab 1462 ad ann. 1473. = II. ab anno 1474 ad 1482. Continet autem historica plura, potissimum circa negotia bellorum, quae ea tempestate Cataloniae regnum vastaverunt. Quae oculatus testis in multis refert, manu propia in scripta redigens; ut proinde illi fides detrahi non possit. (V. pág. 104). 

Fol. 2. 

Ne quis miretur quia nichil fuit continuatum nec scriptum in isto libro, est comendandum memorias quod ex causa hominum vulgariter dictorum de redimentia (remença), qui jam diu est, quandam sacrilegam obtulerunt petitionem coram serenissima regina Maria jam efluxerunt XIIII anni vel circa contra seniores et dominos tan ecclesiasticos quam seculares proclamando et libertatem et petendo se maxime absolvi a quinque abusibus, ut verbis eorum utamur, tota haec Patria fuit comota et turbata, quia non contenti quod talem obtulissent petitionem, adhuc petebant se exhimi a solutione thascarum et aliorum jurium ecclesiasticorum subvertendo pro posse statum Ecclesias. Et hinc sumpta occasione fuit suscitata guerra crudelissima in Principatu Cathaloniae, et fuisset adhuc maior, nisi quia, disponente Domino, dicti homines de redimentia qui a principio una conspiratione concordi animo morebantur, divisionem linguae miraculose acceperunt, quia divisit Deus labium et linguam sacrilegam rusticorum  de redimentia (pagesos de remença), quia a principio propter emprenimentum factum cum regia magestate omnes adherebant eidem regiae maiestati; sed post, facto, id est, suscitata guerra, quaedam pars et quidem minima adhesit regiae maiestati, maior vero adhesit Patriae seu Barchinonae, ita ut visum fuerit nobis, qui occulis propriis vidimus principium rebellionis dictorum hominum de redimentia, quod propter peccatum rebellionis et infidelitas renovavit Deus miraculum de quo Genesis cap. XI, confusionem scilicet linguarum, quia non audivit, nec audire potuit quis vocem complicis sui, sed quilibet fecit viam suam. Quo factum est ut die VI junii, anno Domini M.CCCC sexagesimo secundo fuerit obsessa civitas ista Gerundae per Comitem Pallariensem, et liberata die Sancti Appollinaris. Fuit et secundo obsessa secunda mensis novembris, die scilicet Commerationis omnium fidelium defunctorum, et liberata post mensem. Fuit et tertio obsessa a quodam Rois Dies de Mandossa (Ruiz Díaz de Mendoza), Castellano VIII Maii anno Domini M.CCCC. sexagesimo tertio; et licet post paucos dies fuerit liberata, tamen vix respirare potuit, et cum magna penuria habuit victualia, nec fuit tutus datus ingressus nec egressus ab illo die primae obsidionis. Et ideo nichil egimus in capitulo, et sic non oportuit aliquid scribere. Nos ergo qui pacem colebamus, guerram habuimus et habemus, qualem non legimus. Nec curo aliter describere miraculosa gesta huius fidelissimae civitatis, ne videar loeto animo scripsisse quas noluissem, Deo teste, evenisse diebus meis, nec comendare memoriae quae voluissem occulta fuisse et sepulta. Non potui tamen omnino truncate pertransire quae fuerit causa impedimenti quare nichil egimus medio tempore. Fuit enim causa guerrarum acerbitas, quibus obsistentibus omnia negotia fuerunt in suspenso; neque Praepositi assecurare servitium Praepositurarum voluerunt sed per longas prorrogationes distulimus claudere capitula generalia, tolerantes patienter infortunia et dampna, quae omnibus pariter evenerunt, spectantes cum fiducia pacem, pro qua instantissime rogat Ecclesia ista in Missa, et singulis diebus sabbati facit Processionem, in fine cuius Pueri et Puellae et omnes sequentes processionem indulgentiam petunt simul cum misericordia. Et credo firmissime quod praecibus Beatae Virginis, fuimus totiens liberati, et pavit nos Deus et saciavit miraculose et maxime in Quadragessima, in qua nedum defecerunt pisces recentes, sed etiam salsi et olera herbarum, et plures fuerunt qui a vino abstinuerunt, quia vinum non poterant habere, neque aliqua de minimis suffragiis. Deo gratias; et utinam succedat pro Poenitentia. 

Fol. 3. b. 

Notum sit successoribus quod ex causa notoria guaerrae Ecclesia ista Gerundensis et eius Ministri passa est magnas oppresiones et inter caeteras sequentes: Quia postquam Serenisima Regina fuit liberata ab obsidione Comitis Pallariensis, et recessiset versus Barchinonam, quam plures ex Magnatibus qui cum ea fuerant in obsidione secuti fuerunt, et interceteros reverendus Dominus Joannes Episcopus Gerundae; quo absente nobilis P. de Rupebertino (Rocaberti), capitaneus huius civitatis, supervenientibus sibi necessitatibus custodiae civitatis, adjunctis sibi nobilibus militibus ac juratis et aliis omnibus civitatis in multitudine copiosa, requisivit capitulum convocari; quo convocato in medio Ecclesiae, scilicet, ubi solent Jurati et alii layci sedere quando divina celebrantur officia, exposuit capitulo ex parte Regiae Magestatis quod in capellis Sedis erant multa bona rebellium, quae non potuerunt admitti et minus retineri sine lesione fidelitatis. Ideo requirebat capitulum ex parte regiae Magestatis, a qua litteras receperat quatinus de presenti et sine mora daret et conceret scrutinium. Qua requisitione audita et praemissis verbis generalibus capitulum retinuit sibi deliberationem, et traxit se ad partem; et erant tunc presentes Andreas Alfonsello Vicarius, Johannes Jaufridus de Saerrahino... Precentor Rogerius de Cartiliano, P. Boneti, Andreas Domenech, Canonici, P. Miralles, F. Salvatoris, Silvester Saloni, Anthonius Laurentii et Vincentius Cots, Presbiteri de capitulo, et Dalmacius de Sancto Dionisio, Thesaurarius. Qui audita blasfemia infidelitatis, et quia satis certi erant de contrario, deliberato consilio quantum tempus et hora patiebatur, concessit requisitum scrutinium in presentia maxime tantorum virorum de quorum fide omnes confidebant; et de facto omnes capellae fuerunt publico scrutinio prophanatae, et fuerunt bona aliquorum descripta et aliqua thecacia signata sigillis. Quibus sic gestis reppetito sermone requisivit scrutinium thezaurariae et thecacii depositorum. Quo audito multa dicta et allegata fuerunt pro fide et reverentia loci. Sed quia verbis placare non potuimus nobilem capitaneum, quia vim patiebatur capitulum, cum magno cordis dolore, et ut tantam infamiam infidelitatis evaderet, certo modo et paucis admissis permissit. Quo expleto per fas vel nefas coegit capitulum ut peccunias depositas pro tanta necessitate mutuaret, regio nomine offerendo securitates ad votum capituli. Et cum capitulum respondisset fieri non posse, et illud juribus divinis et humanis apertissime comprobasset, post multa capitulum, ut maius scandalum evitaret, pro redemptione P. Balps concessit sibi certam peccuniae summam, pro qua recepit venditionem censualis sub spetiali obligatione Decimarum de Sancta Pace (Santa Pau), et aliarum de quibus stat instrumentum in posse Nicholai Roca, Notarii Gerundae XXII. Marcii anno Domini M.CCCC. sexagessimo tercio, in quo firmavit Domina Margarita, uxor Petri Balps; seu verius P. Balps et eius uxor Margarita ut principales vendiderunt censuale centum quinquaginta solidorum Domino Episcopo et anniversariis centum sexaginta solidos et Preposito de Aredo octuaginta solidorum, et manumissoribus Domini Dalmatii de Raseto, Archidiaconi maioris octuaginta solidos, et P. Navet, Beneficiato Sancti Bernardi centum viginti quatuor solidos ad rationem duodecim denariorum pro libra, in quibus censualibus, firmavit Clara soror dicti P. Balps. Et est verum quod regia magestas mandavit dicta censualia persolvi; et de facto reverendus Dominus Johannes Episcopus nomine suae dignitatis et aliorum supra dictorum recepit omnes pensiones unius anni, de quibus capitulum recepit partem Prepositurae de Aredo. Deinde crescentibus necessitatibus custodiae civitatis et post reditum reverendissimi Dni. Episcopi dictus nobilis capitaneus particularium subditorum Serennissimi Regis postulavit subsidium et a pluribus ecclesiasticis, scilicet, a reverendo Episcopo, et aliis de capitulo mutuo peccuniam accepit, sicut melius potuit describendo oblationes omnium in libro Thezaurarii, scilicet, Dalmaci Mercader. Quam peccuniae summam intra certum tempus jam diu effluxum restituere promisit; et tamen nichil restituit; sed semper sitit. 

Successive iterum crescentibus necessitatibus custodiae civitatis, de cuius totali perditioni dubitabatur, dictus nobilis, qui jam superioribus diebus omnes impositiones civitatis ad manus suas acceperat, sustraendo pensiones Ecclesiae et ecclesiasticis personis et aliis recipientibus eas ab antiguo, proposuit et decrevit Ecclesiam Dei et ecclesiasticam libertatem ad nichilum deducere, et sic exhigere a clericis omnibus divina lege et humana privilegiatis et exemptis impositiones, quibus pocius de orreis publicis debuisset ministrare alimenta, cum nichil reciperent de redditibus suis, quibus spoliati detinebantur et detinentur usque ad presens. Sed non valente clero allegationibus catholicis evadere contribuciones impositionum de facto, quia semper vim passus est clerus, reverendisimus Dominus Episcopus more pii patris partem tocius cleri honeri suo assumpsit, et sic facta calculatione secundum numerum personarum, de proprio persolvit per duos menses, quibus elapsis quia parum utilitatis inde eis accrescebat, attento pauco numero cleri jam afflicti et atriti, ut vix vivere possit, poenitentia ductus a tali exactione cessavit. Postremo crescente iterum necessitate custodie aliqui inimici religionis christianae nephandissimis persuasionibus suggesserunt regiae magestati quod faciliter posset liberare se ipsum ab inopia et necessitate quae occurrebat, scilicet, quod aurum et argentum Sedis et aliarum Ecclesiarum ad manus suas acciperet offerendo securitates de restituendo adveniente pace, affirmando quod tanta erat auri et argenti quantitas in Ecclesia Gerundensi qua merito posset ab omnibus necessitatibus liberari, adducentes in medium quod ita licebat regiae celsitudini in necessitate agere exemplo Ezechiae regis IIII. Regum XVIII. cap. qui valvas templi Domini confregit et laminas auri acceperit. Adducentes etiam quod ita facit Romanus Pontifex tempore guaerrae pro recuperatione patrimonii Ecclesiae. Quibus persuasionibus Christianissimus Rex et necessitate guaerrae inductus litteris cum patentibus aurum et argentum haberi jubet datis securitatibus. Sed primum peciit argentum Sancti Felicis Guixellensis (Sant Feliu de Guixols) in thecassio depositorum reconditum. Quibus (hay un .) litteris fuit responsum per reverendum Episcopum et capitulum Quibus visis regia magestas respondit reverendissimo Episcopo quod visis suis salubribus recordationibus quibus volebat acquiescere amplius se nolle manus extendere ad Ecclesiam pro aliqua necessitate aperuit; de quo leti facti sumus. Successive vero quia adversarius generis humani semper circuit quem devoret, quidam de novo baptisati regiam magestatem adeunt et iterum atque iterum aurum et argentum infinitum ut ita dixerim, Ecclesiae Gerundensis et aliarum Ecclesiarum offerunt atque representant et exempla predecessorum commemorant ex exemplo anti-regis Infantis Petri de Portugalia piam et sanctam mentem extimulant, excitant, et comovent, periculum status proponunt. Quibus devictus iterum litteris cum patentibus regia celsitudo scribit nobili capitaneo et quibusdam aliis ut aurum et argentum Ecclesiarum recipiant et securitatibus firmissimis firment et Ecclesiam cautelis et fideiussoribus muniant. Et quia timet scandalum scribit Rex Episcopo ad partem et capitulo et particularibus ut pacienter tollerent fidelitatem et amorem interpellat, securitates offert et reintegrationem etiam cum usuris pollicetur. Quibus per nobilem capitaneum presentatis adjuncto sibi magnifico Domino Bernardo Margarit milite absente reverendissimo Episcopo qui apud castrum de Episcopali (Castellbisbal) degebat ut fideles Ecclesiae et de novo reductos confortaret. Quibus lectis maxime absente Pastore territi sumus et multa exclamatoria verba emisimus et dilationem ad consulendum Presulem absentem accepimus. Qua pendente iterum regias accipiunt litteras nobilis capitaneus et quidam Johanxo de Gambua, quibus discussis iterum intrant capitulum voluntatem regiam perseverantem refferunt et colore assumpto quod de novo acceperant, occultationem bonorum rebellium scrutinium thesaurariae requirunt quam jam superioribus diebus vacuam fecerant capitulares. Qua requisitione facta, conceditur scrutinium. Sed quia nihil repertum fuit de auro vel argento excepta custodia et reliquiis sanctorum ad quarum ostensionem confusi recesserunt, et multis cominationibus capitulum flectere conantur. Quibus discussis et habita responsione Praesulis ut cominatam prophanationem auri et argenti evitaremus, decrevimus comunicato consilio mittere re ad Excellentiam regiam Dominum Dalmacium de Sancto Dionisio, tunc Thesaurarium cui bonas instructiones dedimus quibus deffenderet fieri non posse, cui bistraximus (bestraure) triginta florenos auri quos accipimus ordinante capitulo D. F. Salvatoris et ego Alfonsello, a quodam deposito maioris summae dignitatis Episcopalis ut constat albarano manu amborum conscripto: quem regia Maiestas benigne ut accepimus acceptavit et post diversa colloquia declarata necessitate status sui consultationi respondit quod si capitulum cum ceteris Ecclesiis volebat mutuare nobili capitaneo nomine regiae Maiestatis mille florenos auri quod desisteret ab iniquitatione auri et argenti. Audita ergo relatione dicti Domini Dalmacii de Sancto Dionisio reverendissimus Episcopus et capitulum misit nuncios suos ad alias Ecclesias Civitatis a quibus acceperunt responsum quod non erat eis possibile contribuere nec mutuare sed potius accipere mutuo. Quo audito quia nichil ultra fieri potuit, reverendissimus Episcopus et capitulum concordavit pro parte sua ad CCC. libras pro quibus dedit argentum Sancti Felicis Guixellensis ponderis quadraginta quatuor marcharum septem onziarum et quatuordecim argentorum ad rationem centum et decem solidorum capiunt summam ducentarum XLVII. librarum unius solidi et III. denariorum; residuum vero in florenis auri ex deposito Den Moncorp layci usque quinguaginta duas libras XI. solidos et IX. denarios quas extraxerunt ex maiori summa ordinante reverendissimo Episcopo et capitulo Dominus Franciscus Salvatoris de capitulo et P. Sala Presbiteri: quae quidem quantitas fuit assecurata per venerabilem Dominum Mercader Thezaurarium et Gabrielem Capmany mercatorem cum instrumento recepto per discretum P. de Bagudano, quarta septembris anno Domini M.CCCC. sexagesimo quarto. Sed quia dictus nobilis distulit firmare contractum opportuit reverendum Episcopum pro liberatione Sedis et aliarum Ecclesiarum solvere et residuum mille florenos auri vel alias concordare de bonis rebellium clericorum. Et ideo voluerunt Domini Episcopus et Capitulum quod de omnibus fieret memoria ut in futurum successores intelligant se teneri quos per viscera Jhesu Christi rogamus quod propter fidem Ecclesiae procurent ne fraudentur illi qui deposuerunt argentum et peccunias. Et ne aliquid culpae conscribatur presentibus attendant legentes et sumant exemplum, si fuit melius redimere sic profanationem quam sperare scandalum quod evenit Monasterio de Rivipullo, quoniam capta villa Rivipulli ad tractatum aliquorum secum asportavit altare aureum Beatae Mariae quasi simile huic altari ponderis triginta marcharum auri et fere omnia vasa argenti, custodias, calices et cruces de quo exclamavit Reverendissimus Dominus Episcopus et capitulum et partes suas opposuit cum dicto nobili, et inde coactus est componere unum aureum tractatum quod vocavit Templum Domini, in quo tractat quanta reverentia debeatur Ecclesiis, ostendens quod apud Sarracenos templa etiam idolorum et falsorum Deorum fuerunt venerata describendo malos et bonos, videlicet, qui in utraque etiam lege mosaica et evangelica bene vel male mortui sunt ex reverentia vel irreverentia Templorum. 

1466. = Fol. 16. b. 

Die Jovis XXV. Decembris nocte Nativitatis Domini nostri Jhesu Christi anno Domini M.CCCC.LXVI. Serenissima Domina Regina Johanna cum multis aliis de domo regia interfuit officio noctis matutinarum in capite cori et fuerunt cum ea per totam noctem uxor relicta Infantis Enrici et filius suus Enricus, Comes Impuriarum, et duae filiae Regis et soror Serenissimae Reginae et filia Primogeniti Caroli (Carlos de Viana). Et audita prima Missa fecit celebrari tres Missas in capella Quatuor Martirum, et postea recessit et fecit convivium magnum solito more. Et ideo magis voluit esse in choro cum suis quam in altari propter papillionem. Et sic virtuose et religiose incepit annum M.CCCC. sexagessimum septimum; et licet negotia guaerrae sint valde intrincata propter adjutorium Serenissimi Regis Franciae confidimus tamen quod nunc miserebitur nostri Deus et afflictionem nostram quae exsuperat omnes intelligentias fidelium convertet in gaudium, ut sic liberati a malis omnibus serviamus Deo et gratias agamus adereamusque propugnatoribus suis qui dimicant contra inimicum crucis Turcum quia permisit Deus istam guerram propter superbiam nostram qui semper vindicavimus nobis virtutem fidelitatis tanquam ignatam ut confiteamur quod a Deo erat nostra fidelitas et habundantia pacis. 

1467. = Fol. 17. 

Die Dominica IIII. Januarii anno Domini M.CCCC. sexagessimo septimo, audita Missa maiori ante altare Beatae Mariae in presentia cleri et populi Serenissima Domina Regina asistente sibi egregio Comitte Impuriarum qui dedit sibi cum ense fecit militem et nobilem Johanxo de Gambua, Capitaneum Castellanorum cuius gesta publicari fecit per venerabilem Secretarium Serena. 

1467. = Fol. 22. 

Die veneris XXVIIII. Maii anno Dni. M.CCCC.LXVII. Honorabile capitulum attenta obsidione novissima facta per Ducem Jone Dominum Provincie (señor de Provenza), quem Barchinon. vocant primogenitum, qui civitatem obsedit XXI. eiusdem mensis, et blada (trigos) fere omnia siccari (segar) fecit, sive dalliari (dalla : guadaña), aut devaestari in flore, providit quod officia (Ecclesiae scilicet) confirmarentur, seu renovarentur, paucis exceptis, tum quia defecit numerus residentium, tum etiam quia vix aliquid fieri poterit per officiales capituli, quia omnes praepositurae sunt in manibus rebellium. 

1467. = Fol. 24. 

XXVII. Octobris eiusdem anni M.CCCC.LXVII. Serenissimus Dnus Johannes Aragonum Rex intravit civitatem Gerunde cum suo exercitu, quia frigus erat, et non poterat esse commode in campo, et quia nox erat et tempus pluviosum fuit prorrogatum iuramentum prestari solitum in novo ingressu. Quia licet alias dictus Rex intrasset dictam civitatem, non tamen intraverat ut Rex. Ideo XXVIII. Octobris, die scilicet apostolor. Symonis et Judae, constitutus dictus Smus. et catholicus Rex, et in adversis patientissimus et benignus, in camera paramentorum inferiori episcopalis palatii, in praesentia illustrissimorum Ferdinandi primogeniti (futuro Fernando II el católico; primogénito era Carlos de Viana, pero al morir se le llama primogénito también al segundo), P. Archiêpi Sexaraugustani, et Ildefonsi Magistri de Calatrava, filiorum suorum, et in praesentia Rmi. Jo. Episcopi Gerunden. Cansellarii, et Jacobi Taravau, Regentis Cansellariam, et in praesentia Bernardi Michaelis Tarrades et sociorum eorum sex iuratorum Gerunde, et aliorum... iuravit privilegia servare Sedi Gerundensi a praedecessoribus concessa. = Die vero XXVIIII. die scilicet S. Narcissi, almi protectoris, et alterius ex patronis huius tribulatae civitatis, idem Sereniss. Rex cum filiis suis supra dictis et aliis de exercitu suo, audivit reverenter missa maiore, quod solemniter celebravit Rmus. D. Epus Gerund. 

1469. = Fol. 72. b. 

Ultima Maii anno Dni. M.CCCC.LXIX, quia civitas ista erat obcessa per Ducem Calabrie, et valde exausta victualibus, ita quod omnes quasi desperant, quia imposibile quasi est auxilio humano evadere obsidionem praesentem, quod septima est in ordine, ideo honorabile capitulum quia non potuit amplius defferre electionem officiorum, taliter qualiter fieri poterit, quia pauci sunt canonici, processit ad electionem officiorum. 

Eod. an. = Fol. 73. 

Die Corporis Dni. nri. J. C. prima Junii eiusdem anni illustriss. D. Johan. Dei gra. Dux Calabriae, et primogenitus regnorum Aragoniae et utriusque Ciciliae (Sicilia), ac Princeps civitatis Gerundae, de communi consensu consilii Dnorum. Praelatorum, Militum, et Juratorum, et aliorum civium, propter penuriam victualium, et quia pauci erant bellatores et milites ex porte civitatis, quae nullo modo poterat evadere potentiam suam, quae maxima erat, nec erat spes auxilii humani cum iam fame perirent plures ex habitatoribus civitatis, fuit honorabiliter et concorditer admissus. Voluit tamen nobilis Capitaneus Serenissimi R. Franciae, de Donoy, quod primo deveniret civitas ista ad manus dicti Smi. Regis Franciae. Et sic fuit eadem die facta duplex receptio solito more ad capis, et aliis solitis ornamentis. Quo primo recepto, scilicet, Smo. Rege Franciae per suum generalem capitaneum, idem nobilis capitaneus generalis Smi. Regis F. ordinavit quod illustrissimus Dux primogenitus supradictus reciperetur. Et sic fuit receptus subtus Galileam propter pluviam. Quo recepto dictus nobilis Capitaneus de Donoy tradidit eidem illustriss. primogenito claves civitatis, et mandavit sibi obediri tamquam primogenito. Quia decuit propter honorem regium quod primo deveniret ad manus regias etc. 

1469. = Fol. 87. 

Die veneris de nocte XXII. Decembris fuit igne consumpta et combusta tota curia officialatus Ecclesiastici ita quod non remansit processus neque liber neque aliquid, quod non fuerit igne devoratum et combustum: et licet diversae sint opiniones qualiter ignis immissus fuerit quia aliqui dicunt quod facto et negligentia scriptorum qui propter frigus tenebant prunnas ardentes quilibet in tabulario suo vel subtus, alii vero dicunt quod studiose et propter malitiam immissus est propter odium rusticorum de redimentia qui conantur totis viribus subplantare Seniores et Dominos suos in juribus eorum et delere memoriam processum qui fieri consueverunt contra eos antiquis temporibus pro execucione malorum usuum ut verbis eorum utamur ut tetigi in principio huius libri: ultima tamen oppinio creditur verissima, tum quia talis sententia et executio fuerat cominata a magnis citra temporibus et sicut legitur in Isaia XXVIII. cap. vexatio dat intellectum vel dedit intellectum auditui nostro qui non credebamus verbis cominantium, modo tamen cum destructionem vidimus et ignis consumptionem inenarrabilem intelleximus rei gestae veritatem. Secundo ad hoc oppinandum excitati fuimus quia ut a primis occurrentibus ad ignem intelleximus ignis subito et quasi in instanti visus est extendi circum circa et per girum totius curiae ac si manibus hominum fuisset ductus et sic ponderato ordine et citu curiae non fuisset possibile quod casu quo ignis fuisset ab aliquo ex negligentia relictus quod ita de facili consumpsisset totam curiam. Et ideo creditur quod cum adjutorio pulveris de Bombarda et cum alquitrano ignis immissus est, qui grecus visus est, quia cum aqua neque cum nive extingui non poterat, sed magis accendebatur. Sed sive primo modo sive secundo immissus fuerit ignis, irreparabile dampnum evenit huic Ecclesiae, et maxime reverendmo. Domino meo Episcopo et eius Dignitati Episcopali, et consequenter omnibus Dominis de capitulo, et ceteris Prelatis et Benefficiatis tocius Diocesis, quia miro quodam modo processus originales omnium causarum quas ductae fuerant a mille annis citra cum productione jurium et instrumentorum reperiebantur fidelissime reservati, tanquam in archivo publico; et ideo fama dictae curiae erat apud omnes nationes divulgata, quia non videbatur curia Episcopalis, sed curia Summi Pontificis vel Imperialis, et qui plures alias vidit, testimonium perhibet, et ex relatione multorum fidedignorum confirmat. Et licet cum lacrimis calamum sumpserim, non potui cohibere me ipsum, quin aliquid scripserim ad memoriam in futurum, ut cautiores fiant Pontifices et Domini de capitulo in custodia tam excellentissimae curiae, si contingat eam aliquo unquam tempore reparari, quia felix est quem faciunt aliena pericula cautum; quia nos qui residui sumus, videmus tempora a Sanctis Patribus, et maxime a Doctore Gentium Paulo prenunciata, qui ad Timoteum 2.° cap. III. dicit: In novissimis diebus instabunt tempora periculosa; et erunt homines se ipsos amantes, cupidi, elati et caet. Sed consilio eiusdem Apostoli ad Philipenses III. Si quae fuerunt mihi lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. 

1471. = Fol. 143. 

XXVIII. Novembris per proprium cussorem accepi litteras statim insertas: "Honorabili et circunspecto viro Dno. Andree Alfonsello decretarum doctori, vicario grali (generali), Canonico et Archidiacono Bisuldunen. in nostra Gerunden. Ecclesia. 

= Misser Andreu: aquesta es per duas novas. La una que la gent de Barcelona han rot los de la Ciutat CCL. de cavall, pres Jacobo Galioto, è morts tots, è presos IIIm. pehons. Asso era predit per mestre Cresques per iudici en scrit que vuy devia esser eclipsi de luna; è de aquesta hora los fets del S. Rey devian anar molt prosperament. Laclipsi es estat à las VIII. horas de nit: è entrant la luna en lo eclipsi, la nova es estada presentada al S. Rey. Apres vos tremet lo breu del Papa, è letra del collegi quen fan de nova eleccione Pontificis. Feu de tot grans processions com lo Papa mana, è fem asi. Omnia sunt in conclusione. Yo debia tremetre dema lo maiordom per dirvos lo apuntament se pren en dos fets queus havia scrit per lo de mossen Gaspar; per aquestas novas se tardara: prest sera aqui. De Vergens à XXVII de Noembre à VIIII. hores de nit. = Lo port feu pagar à mossen Mut." = Vester Jo. Epus Gerundensis. 

1472. = Fol. 153.

Istis superioribus diebus et hodie (die martis XIIII. Januarii) et nudius tertius fuit visa quaedam cometa non multum clara in se, quae oritur VIIII. hora, et prosequitur cursum suum quasi usque ad medium coelum, quia prope auroram videtur stare circa medium civitatis Gerundae vel Barchinone, quae praemissit radios plures qui coditie (cotidie ?) videntur protrahi et extendi; quia visum fuit nobis qui eri et hodie eam vidimus quia hodie aparuerunt radii longiores et prolixiores respicientes ad occidentem. Quid indicet novit Deus. 

Anno M.CCCC.LVII. fuit visa quaedam alia Cometa lucidissima et magna quae praemittebat magnam caudam et lucidissimam in formam ensis, quae respiciebat ad occidentem; quae indicavit nobis ruinam Ispaniae nostrae superioris, scilicet, Cataloniae, et mortem magni Regis Alfonsi (Alfonso V de Aragón) inmortalis memoriae. Post cuius obitum percussa fuit post paucos annos Cathalonia; imo statim in 2.° anno regni fratris sui Johannis (Juan II de Aragón) feliciter nunc recuperantis patriam suam a suis progenitoribus laudabiliter acquisitam a X. annis citra occupatam et vastatam per tyrannos et potentes viros. Et adhuc civitas olim potentissima et excellentissima Barchinona, hodie vero miserrima, permanet in sua perfidia. Et notanter dixi eam miserrimam, quia olim in primo anno suae rebellionis M.CCCC.LXII. non potuit obsideri per S. Regem nostrum et Reginam ad toto exercitus Regis Franciae, pro quo erat capitaneus Comes Fuxi (conde de Foix, Fox) ad XXX millibus equitum, sine peditibus qui erant in magno numero, hodie vero ad tantam devenit confusionem peccatis exhigentibus, quod a quingentis equitibus et totidem peditibus obsessa et oppresa tenetur, ita quod nemo audeat exire etiam pro lignis extra portas civitatis, ex eo quia pridie eorum capitaneus Jacobus Galeotus fuit captus cum CC.L. equitibus, et tribus millibus peditibus per illustrem Magistrum de Calatrava, filium naturalem regiae magestatis, et Capitaneum generalem in obsidione Barchinon. Justo enim Dei iudicio, quia erexit cornua sua contra pium regem et benignissimum olim, superbissima et mater omnium civitatum orbis, humiliata est et desolata, et quasi sola et sine brachiis relicta. 

1472. = Fol. 156. 

Die Sabbati ultima Februari R. Dnus. do. Epus. Gerund. missit litteras quae secuntur. 

"Reverendo in Christo Patri tanquam fratri amantissimo Domino Johanni Episcopo Gerundensi Episcopus Albanensis Cardinalis Valentinensis S. R. E. Vice-Cancellarius."

"Reveren Senyor nostre car com à frare. Tanta es la congratulacio è contentacio de animo que havem de esser certificats que à intervencio e industria vostra la inexpugnable ciutat de Gerona ab les parts maritimes è tota la maior pertinencia de Empurda se es reduhida a la Magestad del senyor Rey que nos poria dir ni explicar. Procehix de aquella antiga è singular nostra en vers vos amicicia è benivolença qui sempre vos havem tengut en estima de bon germa. E no podiem altrement presumir ni pensar de V. Sria. (Senyoria) per aquella constat è fidelissima devocio è observancia que havieu à la prefata Magestat sino que farieu per lo servey è stat de aquella lo que fet ab molta virtut è providencia. Es acte memorable è glorios de que V. R. Ptat. se ha fet molta honor corresponent à la sua integerrima fama è opinio semblant à aquell victorios varo de Roma Carrillo qui la sua patria destruhida è obcessa de la superba gent Gallica virilment desliura è restituhi en la pristina libertat. E quant mes havem cara la vostra amicicia tant mes participam de aquesta vostra gloriosa fama è reputacio congratulant à V. S. è pregant affectuosament que vulla proseguir tanta è tan victoriosa empresa talment que sia reduhit tot lo que resta à la obediencia e fidelitat del Senyor Rey. Avisant vos que la sua Excellencia per lo vostre inextimable merexer è virtut nos ha scrit sobre una reservacio de benificis fins en suma de III.m floren. per V. S. En la qual reservacio de bonissima voluntat treballarem ab la Stat. de Nostro Sr. en quant porem que sia satisfet à la voluntat è ordinacio de la prefata Mtat. è al vostre desig è petitio." 

Mes avant significam à V. S. com per resistir al perfidissimo Turch qui com à bestia ferocissima è insaciable no content de haver pres ab tanta violencia é ignominia de cristians Constantinoble, la Morea è tots los altres regnes de Grecia, Albania, Sclavonia è Negreponth comença de entrar per Italia è ja ha fet diverses corregudes è predacions en lo territori de Trigestre, Forlino è Trevis que son ciutats de la Senyoria de Venecia è mes prepara assiduament innumerable exercit per mar è per terra, è segons los avisos que venen de aquellas parts vol passar en lo estiu prop seguent en lo regne è insula de Sicilia dissipant continuament è exterminant lo nom del Salvador nostre è de la sua Sancta Fe Catholica. Considerades tantas pressuras è afliccions dels regnes è pobles christians Nostre Sant Pare diluns que contavem XXIII de Deembre volent obviar è provehir à tant crudelissima persecucio pronuncia è designa sinch Legats en diverses provincias, ço es, los reverendissimos Sr. Cardenal Niceno per França, Anglaterra è Burgunya. Lo S. Cardenal de Napols per esser president en la expedicio de XX galeres è dos naus que arma la sua Beatitud, è à tota la armada de la Majestat del S. Rey Don Ferrando è de la Sria. de Venecia. Lo S. de Cardenal de Sant March per anar en Alamanya, Ungria è Polonia. Lo S. Cardenal de Arieto per excitar tots los Senyors è Pobles de Italia à convenir en aquesta expedicio. E ha nos ha volgut assignar tota la provincia de Spanya la qual sens dubte per esser tanta è tant amplissima regio merexia maior precellencia è auctoritat de persona no res meyns (nichilominus) per obtemperar à la sua Stat. è per lo desig ardentissimo que tenim de visitar è servir la Mtat. del S. Rey no havem recusat de pendre aquesta Provincia sperant que lo nostre Mestre è Salvador Jhesus en aquesta sua causa tant necessaria nos illustrara per tal direccio è via que farem alguna fructuosa operacio per remey de tant calamitosa tempestad de la republica cristiana, à lahor e gloria sua, è augmentatio de Sancta Mare Sglia (Esglesia, Eglesia y demás variantes), è encare à special è relevat servey de la prefata Mtat., è particular benifici è comoditat de ots (tots) aquexos regnes. E per se duhir (dos palabras separadas) aquesta legacio al desigat efecte, nostra partida per anar aqui, Deu volent, sera molt presta. Volem de totas aquestas coses sia certa vostra S. A. aço que si alguns negosis li occorreran en lendemig que starem aci per partir, fiablement nos puxe scriure. Car en aquesta cort romana mentre que aci serem, è en la nostra legacio com siam aqui pervenguts, desijam fer per aquella com per hun nostre car.m (carissimo) germa. Valeat paternitas vestra semper felix. De Roma à XXX de Deembre, 1472. = Vester aut frater R. Car.lis Valentinus Vice-Cancell. 

1472. = fol. 161. b. 

Die dominica XII. Aprilis non intravimus capitulum propter reverentiam diei. Sesta die recessit Dnus. Epus. cum suis, ut iterum obsidatur villa Petralatae (Petralata, Perelada, Peralada), à qua fuerat eiecta die Sabbati, quarta Aprilis, regia celsitudo, ex eo quia superioribus diebus subiugaverat, et ad obedientiam suam vi armorum reduxerat villam Turricellae (Torroella; Torrecilla) et de Rosis (Roses, Rosas), et alia loca plura; et ideo vilipendentes potentiam inimicorum, minus caute et sine timore se habentes suis fuerunt rupti, et sic deseruerunt campum, et retraxerunt se ad villam de Figueriis (Figueres, Figueras: Higueras); et sic fuerunt per VIIII. (: IX) dies reficiendo et reparando exercitum. 

Eod. an. = Fol. 183. 

Die jovis XVI. Aprilis hora cenae audivimus quod civitas Elnae cum quibusdam forciis et castris erexit se pro regia magestate. Si verum est, inferunt comuniter qui naturam belli noverunt quod Rex Francie debet esse in agonia, et quod Barones et Principes regni sui praevaluerunt contra eum. Quia per Deum reges regnant; et iustum videtur quod Francia relinquatur Gallicis, et Hispania Hispanis. Et ultimam fiat pax in diebus nostris. 

Eod. an. = Fol. 176. 

Die mercurii X. Junii non intravimus capitulum quia fuerunt aliqui impediti circa receptionem Rmi. D. Archiepi. Sesarauguste, qui intravit inter X et XI horas ante meridiem cum magna potentia militum et militantium, qui tardavit et distulit adventum suum, quia oportuit eum vacare reductioni civitatum Vici et de Manresia (Vich, Vic, Vique y Manresa, Minorisa), quae se reduxerunt ad obedientiam Smi. D. Regis, cuius adventu iocundissimo laetata est civitas ista fidelissima. 

Eod. an = Fol. 178. 

Die dominica XXI Junii circa mediam noctem Regia magestas scripsit Rmo. Dno. Epo. quomodo villa Castillionis expulsis Gallicis se erexerat pro magestate sua, et quod illa hora venerant ad eum nuncii pro succursu, et ita missit CC. milites; et quod ipse (Epus.) et ceteri militantes et pedones irent ad magestatem suam, ut prosequendo victoriam fugare possent Gallos et Italicos. Et ita me vidente R. Epus., et nobili Baro de Senesterra eius nepos equitarunt post primam horam. 

Eod. an. = Fol. 196. b. 

Decima octava Octobris die S. Luche venit novum iocundissimum quod civitas illa magna Barchinonae devenerat ad obedientiam regiae celsitudinis miro modo... peccatis exhigentibus subditorum per annos undecim fuit civitas egregia illa in rebellione contra regiam magestatem, et plus potuit quam omnia regna sua usque ad praefinitum tempus a Deo, quia non placebant sibi viae regiae nec vasallorum; sed postquam pius Rex se convertit ad Deum, et vitam religiosam duxit, confitendo sepissime, et singulis mensibus recipiendo corpus Xpi., et alias agendo penitentiam quam pauci noverunt, meruit infra annum totam recuperare Cathaloniam; et speramus in brevi quod recuperatus sit terram Rossilionis. 

(N. E. Este escritor se pasa de subjetivo, como suele ocurrir en general. Para contrastar opiniones con documentos publicados de esta época, léase a los dos Bofarull, Próspero y Manuel, padre e hijo, ambos archiveros del Archivo General de Aragón en Barcelona, ACA, y lo publicado en esa colección de Pere Miquel Carbonell, archivero en tiempos de Juan II y Fernando II de Aragón. Tomos 27 y 28. El 28 lo acabo de encontrar en pdf, los anteriores los he editado y están en historia-aragon.blogspot.com)

1473. = Fol. 219. 

Die martis XI. Januarii fuit publice divulgatum quomodo illustris Comes Impuriae nepos Regiae Magestatis sine licencia dederat terga fugae ad regnum Castellae, quia ducturus est in uxorem filiam Reginae Castellae ut sequatur scima (scisma, cisma) in regno. 

Eod. an. = Fol. 221. 

Die III Februarii regia magestas missit litteras ex Perpiniano (Perpignan, Perpiñá, Perpinyà) quomodo prima Februarii cum concordia militum burgensium et omnium statuum fuit admissus cum magno gaudio. Et ideo post vesperos convocatis honorabilib. Juratis... retulimus gratias Deo... Et fuit ordinatum quod die Dominica fiat processio solemnis per civitatem, praemissa missa et sermone, qui fuit asignatus Magistro Galbes, de ordine Predicatorum. 

Eod. an. = Fol. 122. 

XVI. Febroarii fuit deliberatum instante R. Magistro Carreres Lectore, quod loco lectionum predicet omni die in Quadragesima dictus Lector ad utilitatem animarum incipiendo die mercurii cinerum. Diebus vero Dominicis, quia tabula aliorum mendicantium fuit propter penuriam praedicatorum turbata, licet modo ordo Praedicatorum abundet, quod praedicet post prandium, sicut fieri solet in sermone beati Karoli... Fuit etiam deliberatum quod singulis diebus dominicis fiant honestae repraesentationes de historia Dominicae, excepta prima Dominica quadragesimae, in qua occurret festum gloriosissimi Sancti Thomae de Aquino, Doctoris egregii et electissimi, in quo sermone faciat de mane... Postea XVIII fet (salta página) broarii (februarii, Febrero) fuit visum quod etiam ea die fiat representatio posprandium: et incipientur repraesentationes à temptatione Xpi., in qua pauci sufficient, et breviter expedietur et devotae; ut accepimus. 

Eod. an. = Fol. 247. b. 

Die martis VIII Junii instante magistro Francisco Poeta laureato, qui legit illustrissimo Principi (Regi Siciliae, ac Primogenito Regis Aragon. qui hic tunc morabatur) libros humanitatis, convocavi Capitulum... 

1473. = Fol 249. 

Die Sabbati XXVI. Junii venit novum, quod propter adventum illustrissimi Ferdinandi, Principis Castellae, et Regis Ciciliae, ac primogeniti Aragonum, Gallici qui erant in obsidione Smi. Regis nostri, et villa insignis Perpiniani, combusserunt castra, et impetrato salvo conducto a regia celsitudine, recesserunt pacifice. Et consequenter dictus illustrissimus Princeps liberavit patrem à tali oppressione, et totam illam patriam fidelissimam Regiae magestati, et reparavit oprobrium nationis nostrae, et sustulit lilia ab ortis felicissimae patriae Rosillionis. 

Ex Libro 2.° eiusdem Andreae Alfonsello. 

1474. = Fol. 47. 

Die Mercurii septima Decembris anno M.CCCC.LXXIIII. accepimus cum moerore et animi amaritudine quod civitas Elnensis vi armorum et prostrato muro pro magna parte fuit subjugata per capitaneos Regis Franciae cum quibus partitum acceperunt Italici, id est, Micer Julio qui erat ibi pro S.° rege Ferdinando rege Neapolitano sive Ciciliae citra Farum, quod cum equis, et bonis suis salvi permanerent et solidum sive conductum à rege Franciae acciperent. Caeteri vero vassalli regiae Maiestatis Valentini, Cathalani et Aragonenses et Hispani perdiderunt omnia bona premisso preconio quod si aurum vel argentum reperiretur apud eos in scrutinio faciendo extra civitatem quod personae remanerent et captivatae et de bona guerra. 

1475.
= Fol. 53. b.


Die
Mercurii XXVIII. Decembris anni Domini M.CCCC.LXXV. in quo intervenit
festum sanctorum Innocentium, convocati capitulum, sumpta occasione
scandalorum quae annis singulis eveniunt ex insolenciis quae fiunt
per pueros et scolares scolae cantus indeciplinatos et male
morigeratos, et per Presbiteros et alios ratione Episcopelli
cuius occasione gloriosae festivitatis Nativitatis Domini nostri
Jhesu Christi, ut ita dixerim, profanantur et faedantur, et scandalis
et diversis insolenciis maculantur et obscurantur, ex quibus populus
male edificatur et quod forte statutum erat ad laudem Dei et ut
maiores Praelati et caeteri magni viri traherentur ad humilitatis
gratiam et exercitium virtutum hodie ad perniciem et scandalum et
offensam Dei et periculum animarum deductum est; et hinc sumpta
occasione proposui quod bonum esset aut in totum eradicare et tollere
officium Episcopelli, aut reformare insolencias et providere quod
scandala de caetero non sequantur, mihi tamen visum fuit quod omnino
removeretur et raderetur de libris consuetarum novae, scilicet, et
antiquae quia sic fuit provisum in Concilio Constanciensi et de
Basilea (Konstanz, Constanza y Basel). Et ita visum fuit multis qui
in medium adduxerunt quod in Sede Valentinensi in totum fuit
eliminatus Episcopellus et in multis aliis Eclesiis. Aliis
visum fuit quod non tollatur pro ista vice in totum sed reformetur
taliter quod non eveniant scandala. Et cum sic res duceretur per
oppiniones concordavimus quod de praedictis consulatur reverendisimus
Dominus Episcopus et in illam partem in quam inclinaverit fiat
conclusio capituli. Eodem die missi sunt tres qui aperta fronte omnia
Paternitati suae comunicarent et de qualibet parte fuit unus electus
qui totum fideliter enarrarent; qui redientes retulerunt quod magis
placuit Paternitati suae secunda oppinio quod reformetur. Modus autem
reformationis fuit talis: Quod de caetero electio Episcopelli fiat
quiete die Santi Nicholay, sed numquam sedeat in cathedra, neque
aliquid exerceat usque ad diem Sancti Johannis Evangelistae in
ultimis vesperis dum incipitur antiphona Innocentium Hii sunt et sic
cessabit contentio inter ipsum et Abbatellum Sancti Foelicis et
clamor puerorum in Missa Sancti Stephani et in die innocentium quiete
faciant officium suum cum hoc quod nullus audeat se movere de
cathedra semel electa, sed pacifice intendant divino officio et hoc
servare teneatur Magister Scolarum sub poena obedientiae et sub poena
arbitraria Domino Episcopo seu eius Vicario. Cannonici vero et
caeteri Domini de capitulo propter bonum obedientiae et boni exempli
teneantur illo die deferre et capud inclinare intrando chorum vel
exeundo, ne aliqua occasione turbetur divinum officium. Caeteris vero
diebus in quibus Episcopellus solitus erat dicere anthifonas et
responsoria et verbetas loco Episcopelli dicantur per unum de
maioribus de capitulo arbitrio Praecentoris seu Succentoris aut
Magistri Scolarum aut alterius qui loco praedictorum officium eorum
fecerit et cesset officium Episcopelli et puerorum infra octabas et
octaba die, ne detur materia dissolutionibus et scandalis. Et istis
auditis placuit omnibus Dominis de capitulo et quod scribatur in
libro capituli et observetur pro lege tam per Episcopellum et Abbatem
Sancti Foelicis et per Magistros Scolarum utriusque Ecclesiae, quibus
injungatur tenore praesentis constitutionis quod dictis vesperis
Innocentium faciant pueros exui superpellicis, mandando eis quod
cessent à rixa et à pugna solita, sed pacifice et quiete stent vel
recedant ad domos Parentum vel Dominorum. Et si contrarium per
aliquem attemptetur taliter castigetur quod contrafacienti cedat pro
poena et caeteris videntibus sit in exemplum ad laudem Dei et in
aucmentum divini cultus.


1479.
= Fol 253.


Die
Lunae tercia Madii non intravimus capitulum quia occurrit festum
Inventionis Sanctae Crucis et istis tribus diebus pluit de rag à rag
juxta vulgare cathalonorum de Mag de rag à rag, de
Abril de fil à fil
. Et istis diebus per medium 
litterarum
merchatorum Barchinonae accepimus novum quod Veneti concordarunt se
cum Turco cui obtulerunt certam peccuniae summam et quod eis non
faceret guerram. Et ultra hoc ipsi promisserunt ei dare eis passagium
contra Christianos. Quo facto Deus Christianorum excitavit contra eos
iram suam et dedit eis
pestem inauditam in partibus eorum. Et
cum ipsi fecissent multas processiones et orationem semper
pestis
invaluit et crevit, et sic coacti sunt facere unam solempnem in qua
deferebant Sanctissimum Corpus Christi, prout fieri solet V feria
post festum Pentecostes in honorem sacratissimi Corporis Christi. Et
cum essent in platea Sancti Marchi et clamarent flexis jenibus
veniam, omnibus clericis et laycis videntibus aperta est miraculose
custodia et inde exivit hostia sacrata sive Corpus Christi et
ascendit paulatim et penetravit coelos. Quo miraculo viso et
ponderato territi sunt miseri Veneti et compulsi sunt confiteri quod
justo Dei judicio hoc eis evenit, quia dignum est quod ex quo ipsi
non sunt confisi de auxilio Christi, quod Christus redemptor generis
humani eos dimiserit. Postea audivimus quod
non fuit verum,
sed confictum in odium Venetorum.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...