Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris hostatici. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris hostatici. Mostrar tots els missatges

dissabte, 30 de juliol del 2022

Tomo 6, apéndice 35. Scriptura hostatici in favorem Berengarii episc. Vicen.

XXXV. 

Scriptura hostatici in favorem Berengarii episc. Vicen. super possessione eccl. Barcinon. aut forte Tarracon. (V. pág. 209.) 

Ex arch. eccl. catedr. Vicens. ms. sec. XI. exeunte. 

Notum sit omnibus hominibus praesentibus atque futuris, quod mater ecclesia Barchinonensis captivata, et destructa a perversis hominibus longo tempore mansit. Sed postquam Dei misericordia voluntatem Berengarii comitis inspirare dignata est, ut ipsam ecclesiam Barchinonensem de tanta captivitate liberaret, et eam ad Dei servicium restitueret, voluit ipse comes B. ut Berengarius Ausonensis in sua potestate Barchinonensem sedem et episcopatum teneret, et ipsam ecclesiam sine suo enganno reciperet. Sed ipse B. comes timuit, ut Bernardus Guillelmi, propter discordiam, quae est inter eos, ipsam ecclesiam invaderet, et per eam ipsi comiti honorem auferret. Propter quam causam ipse comes praecepit B. Ausonensi episcopo, ut acciperet securitatem per hostaticos a praedicto Bernardo Guillelmi, ne invaderet ipsam ecclesiam. Et ideo Bernardus Guillelmi mittit hostaticos in potestate B. Ausonensis epi, scilicet, Ramundum Berengarii, et duos fratres suos, Bernardum Berengarii, et Guillelmum Berengarii, Ricardum Guillelmi, et Berengarium Bernardi, et Berengarium Ermengaudi, et Guadaldum Guadaldi, et Adalbertum Bonepari, et Petrum Amalrici, et Bernardum Bernardi de Gurbo; ut isti omnes sint homines praedicti episcopi Ausonensis propter hanc causam tantum; et insuper promittant ei fidem suam, quod si Bernardus Guillelmi de Karalt invaserit ipsam sedem aut kanonicam per se, aut ullus homo, aut ulla femina per suum consilium, aut per suum ingenium, aut per suam voluntatem, praedicti hostatici deveniant, et incurrant in potestate praefati Ausonensis episcopi, et non exeant antea de potestate sua, donec unusquisque redimat se per ducentas uncias auri Valentiae. Si vero alius perversus homo utriusque sexus ipsam sedem invaserit, vel rapuerit, et Bernardus Guillelmi inde inculpatus fuerit, expurget se per sacramentum, et per batallam per unum militem, et postea adiuvet recuperare praedictam sedem B. comiti, et Bertrando (sic) episcopo per fidem sine engan. Quod si non fecerit, praedicti hostatici similiter incurrant in potestate Ausonensis epi, et ipse episcopus Ausonensis non constringat praefatos hostaticos propter aliam causam, nisi propter ipsam sedem. 

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...