Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Sant Pere de Ponts. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Sant Pere de Ponts. Mostrar tots els missatges

divendres, 7 d’octubre del 2022

XVIII. Carta libertatis ecclesiae S. Petri de Pontibus, anno MCLXIX

XVIII. 

Carta libertatis ecclesiae S. Petri de Pontibus, anno MCLXIX (Vid. pág. 59). 

Ex arch. Epis. Urgell. 

In nomine Domini certum sit cunctis quod multae contenciones fuerunt inter Episcopos Urgellenses Bernardum scilicet Sancii, et Bernardum Roggerii, et Petrum de Podioviridi (Puigvert o Puigverd): atque inter Arnaldum Urgellensem Episcopum postea et P. de Podioviridi filium scilicet predicti Petri pro stabilimento Ecclesiae Sancti Petri de Pontibus (Sant Pere de Pons o Ponts) et sufraganearum ipsius quod praedicti Petri scilicet pater et filius ad se pertinere asserebant. Tandem P. de Podioviridi filius pro anima patris su recognoscens injustum esse quod Ecclesiae per manum laicam stabilirentur, atque sub tirannica servitute detinerentur, easdem Ecclesias omnino in potestate A. Urgellensis Episcopi deliberavit, et stabilimentum Ecclesiae Sancti Petri de Pontibus atque omnium sufraganearum eius liberum semperi pro voluntate sua, et omnium successorum eius praedicto Episcopo dimisit. Et ego P. de Podioviridi sicut superius scribtum est, Ecclesiam Sancti Petri de Pontibus et eius sufraganeas cum omnibus quae ad eam, et ad eas pertinent pro remedio animae patris mei dimitto et trado francham et liberam Sanctae Mariae Urgellensis Sedis et tibi A. eiusdem Sedis Episcopo atque successoribus tuis in perpetuum. Et habeatis stabilimentum ipsarum Ecclesiarum liberum semper ad voluntatem vestram ita quo ibi ponatis vos et successores vestri quales clericos volueritis, et eosdem quando volueritis pro voluntate vestra eiciatis, et totum quod ad easdem Ecclesias et ad predictum stabilimentum pertinet sit in arbitrio et voluntate atque libera disposicione vestra, et omnium successorum vestrorum in perpetuum. Et istum finem et hanc liberacionem facio ego P. de Podioviridi per me et per omnes successores meos vobis et omnibus successoribus vestris in perpetuum. Et manutenebo atque defendam ego et omnes qui in hereditate mea venerint post me, et habebo in baiulia domum et possessiones Sancti Petri contra cunctos homines et foeminas bona fide absque enganno Ecclesiae, exceptis Urgellensibus Episcopis contra quos ego et omnes successores mei nunquam ea defendemus et... statu quod Dominus meus E. Comes Urgelli et Dulcia Comitissa uxor eius, et eorum filius Ermengaudus et castellanus - sub me suo in Castro de Pontibus, scilicet, Guillermus et Arnallus atque omnes successores eorum, et omnes parrochiani... Ecclesiarum. Si ego vel aliquis de successoribus meis contra istam predictam libertatem venerimus, teneant se de hoc cum Episcopis Urgellensibus et de hoc absolvo eos, et non de alio. Et ego A. Urgellensis Episcopus recipio hanc liberacionem supradictae Ecclesiae, et omnium ad eam pertinentium a te P.° de Podioviridi, et propter istam liberacionem ut firma sit et permaneat atque a vobis et ab omnibus successoribus vestris fideliter observetur omni tempore, dono tibi de avere Beatae Mariae CC. morabetinos bonos, et ut haec mea deliberacio et definicio rata et firma perpetuis temporibus habeatur, ego presenti pagine propria manu subscribo, et Domnum Ermengaudum Urgellensem Comitem, et Dulciam Comitissa (N. E. no es Comitissam?) uxorem eius, et E. filium eorum subscribere, et hanc meam definicionem ratam ac firmam in perpetuum habere rogo ac desidero. Acta carta deliberacionis VIII.X. kalendas julii anno Dominicae Incarnationis C.LXVII. post Millesimum. = Sig+num Petri de Podioviridi, qui hanc cartam deliberacionis fieri jussi, firmavi, firmarique rogavi. = Sig+num Geralde uxoris eius quae hoc firmo et laudo sicut superius scribtum est. = Sig+num Guillermi de Pontibus qui hoc firmo et laudo. = Sig+num Arnaldi de Pontibus qui hoc firmo et laudo. = Sig+num Petri de Belvis qui hoc firmo et laudo. = Sig+num Arnaldi de Zaguardia (ça guardia, ipsa guardia) qui hoc firmo et laudo. = Sig+num Guillermi de Montfalcho (Montfalcó, Montfaucon) qui hoc firmo et laudo. = Sig+num Guillermi Petri de Zaguardia. = Sig+num R. de Ponts (Pontibus). = Sig+num Petri de Finestres. = Sig+num A. de Caguasta (a veces esta C es Ç: ça guasta). = Sig+num Guillermi Cunil. = Sig+num Ugonis de Puigverd. (Podioviridi anterior) = Sig+num Rossel. (Rossell) = Sig+num Berenguer Esclavina. = Sig+num Benuz. = Sig+num Poncii de Cagardia (ça guardia con otra versión, hay varias).

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...