Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris vassis. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris vassis. Mostrar tots els missatges

diumenge, 12 de febrer del 2023

V. Concessio balneorum novorum in Barcinona urbe.

V. 

Concessio balneorum novorum in Barcinona urbe. (Vid. pág. 137).

Ex arch. baiul. Gener. Cathal. 

In Dei nomine. Ego Raymundus Comes Barchinonensis, Princeps Aragonensis et Marchio dono, laudo atque concedo tibi Alfachino nomine Abram, ut construas et edifices et plantes balnea in ipso meo orto, qui mihi accidit de Petro Ricardi. Et propter labores et missiones, quas in ipsa plantatione et constructione balneorum feceris, dono tibi et tuis tertiam partem in iam dictis balneis, et in omnibus quae aliquo modo inde exierint ad omnem voluntatem tuam exinde perficiendam per saecula cuncta. Cum autem iam dicta balnea fuerint edificata, et ad balneandum plenissime praeparata, quidquid exinde ibi fuerit opus de cubis, de vassis, de galletis, de mandilis, de caldariis, de parietibus balneorum, vel de toto edificio, sive de ipsa cenia, totum mittatur et detur inter Comitem et Alfaguimum (Alfaquimum), scilicet, ut Comes mittat duas partes, et Alfaquimus unam. Et sic fiat omne opus inter eos. Insuper ego iam dictus Raymundus, Comes Barchinonensis dono tibi praefato Alfaquimo, ut nullus alia faciat balnea in Barchinona. Facta ista carta quinto idus junii anno vicesimo tertio regni Ludovici Junioris. = S. + Raymundi Comes. = Sig+num Joannis Martini. = S+num Bernardi Marcucii. = S+num Guillermi Raymundi Dapiferi. = S+num Raymundi de Podio alto. = S+num Arberti de Castrovetulo. = S+num Poncii scribae qui haec scripsit super positis litteris in linea quarta die et anno quo supra.

Anales de Cataluña, Narciso Feliu de la Peña y Farell (Index)

(Nota del editor : Se corrige parcialmente la ortografía en castellano.)  Imagen: Biblioteca de Catalunya. Llibres Pere Borrás: MCMXIX: D. V...