Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Miro Raimundus. Mostrar tots els missatges
Es mostren els missatges amb l'etiqueta de comentaris Miro Raimundus. Mostrar tots els missatges

dilluns, 30 de gener del 2023

XXXV. Donatio castelli de Aguilar a Miro Raimundo facta monasterio Lavascensi, an. MXC. (1090)

XXXV.

Donatio castelli de Aguilar a Miro Raimundo facta monasterio Lavascensi, an. MXC. (1090) (Vid. pág. 116.)

Ex Cartor. monast. Lavacensis, fol. 14 b.

In Dei nomine: ego Miro Raimundus facio cartam propter remedium animae meae ad domum Sanctae Mariae quae vocatur Lavadius, vel aliorum Sanctorum quorum memoria ibi habetur et veneratur, de uno castello quod vocatur Aguilar, quod est situm in termino de Sass in comitatu Paliarensi: quod castellum adquisivi michi propter servicium quod feci seniori meo Artallo Comitti, et propter spontaneam voluntatem eius. Quod castellum trado Sanctae Mariae cum omnibus rebus ad se pertinentibus cum ingressibus et egressibus, cum cultis et incultis, cum adquisitis et adquirentis, et cum suis paschuis. Hanc donacionem ego Miro Raimundus feci et gratuita oblacione obtuli Domino Jhesu et Genitrici illius semper Virgini Mariae, quia intellexi me culpabilem esse de omnibus peccatis et criminibus quibus potest homo carnalis et fragilis peccare, et quia de his omnibus justam emendacionem non poteram facere, volui cum consilio omnium amicorum meorum et michi bona quaerentium hoc munus Omnipotenti Deo offerre adquisitum, teste omni patria, meo summo labore. Contra quam donacionem qui venire temptaverit vel aliquo malo ingenio, aut aliqua detestabili violencia depredare temptaverit, ab omni consorcio christianitatis expulsus judicio omnium sacrorum canonum anathematis judicio subjaceat, et partem cum Juda Scarioth et cum Datan et Abiron qui viventes in infernum descenderunt, habitet, et haec mea donacio indisrupta permaneat, et ipse dupliciter componat. In hoc castello relinquo Domino meo Comiti Artallo ingressum et egressum, guerram contra omnes homines faciendi, et omnes homines ipsius castri sequantur eum in hoste de matutino die lunis usque ad vesperum die mercurii, et habeat in eodem castro unum admiramentum de pane et carne et civada. Si autem placet ipsi Comiti ut castellum illud stet integrum, stet: et si non placet, destruatur, et ecclesia in loco eius in honore Sanctae Mariae construatur. Si autem voluerit ipse Comes ut illud castellum permaneat integrum, ipse Dominus ipsius loci de Lavadius fidum faciat eum ut de illo castello non exeat ei ullum malum, si ipse non fecerit. Facta carta donacionis anno ab Incarnacione Domini M. nonagesimo, mense septembrio pridie kalendas octobris luna II. imperante Romanis Heinrico, Francis Philippo, Castellanis Aldephonso. = Sig+num Mironi qui hanc cartam rogavit scribere, et testes firmare, et sua signa facere. = Sig+num Petro Raimundi de Erill. = Sig+num Mir Valles. = Sig+num Rodlan Bernard. = Sig+num Bremon Altemir. = Sig+num Gonbal Oriol. = Sig+num Dalmaz Bernard. = Sig+num Gifred Gozfret. = Grimallus Abba dictavit, et Altemirus Diachonus scripsit die et anno que supra +. 

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...